Bible

 

Exodus 24

Studie

   

1 Moysi quoque dixit : Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israël, et adorabitis procul.

2 Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt : nec populus ascendet cum eo.

3 Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia : responditque omnis populus una voce : Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus.

4 Scripsit autem Moyses universos sermones Domini : et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël.

5 Misitque juvenes de filiis Israël, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos.

6 Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras : partem autem residuam fudit super altare.

7 Assumensque volumen fœderis, legit audiente populo : qui dixerunt : Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes.

8 Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait : Hic est sanguis fœderis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his.

9 Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israël :

10 et viderunt Deum Israël : et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi cælum, cum serenum est.

11 Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israël, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt.

12 Dixit autem Dominus ad Moysen : Ascende ad me in montem, et esto ibi : daboque tibi tabulas lapideas, et legem, ac mandata quæ scripsi : ut doceas eos.

13 Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus : ascendensque Moyses in montem Dei,

14 senioribus ait : Expectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum : si quid natum fuerit quæstionis, referetis ad eos.

15 Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem,

16 et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus : septimo autem die vocavit eum de medio caliginis.

17 Erat autem species gloriæ Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israël.

18 Ingressusque Moyses medium nebulæ, ascendit in montem : et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9377

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9377. ‘Et incurvetis vos e longinquo’: quod significet humiliationem et adorationem ex corde, et tunc influxum Domini, constat ex significatione ‘incurvare se’ quod sit humiliatio, de qua n. 2153, 5682, 6266, 7068; quod etiam sit adoratio, est quia essentiale omnis adorationis et omnis cultus est humiliatio, nam absque humiliatione Dominus non coli et adorari potest, ex causa quia Divinum Domini non potest influere in cor superbum, hoc est, in cor plenum amore sui, hoc enim est durum, et vocatur in Verbo ‘lapideum’, at in cor humile, quia hoc est molle, et vocatur in Verbo ‘carneum’, ita receptibile influxus boni a Domino, hoc est, Domini; inde est quod per ‘incurvare se e longinquo’ non modo 1 significetur humiliatio et adoratio ex corde sed etiam influxus Domini tunc; influxus Domini dicitur quia bonum amoris et fidei quod influit a Domino, est Dominus apud hominem. Quod ‘e longinquo’ sit ex corde, est quia qui in humiliatione sunt se removent a Domino, ex causa quia 2 se spectant indignos appropinquare ad sanctissimum Divinum, sunt enim, cum in humiliatione, in agnitione sui quod sint non nisi quam malum, 3 immo profanum, ex se; cum ex corde id agnoscunt, tunc in vera humiliatione sunt; inde patet quod per ‘incurvetis vos e longinquo’ significetur humiliatio et adoratio ex corde, et tunc influxus Domini.

[2] Ast populus Israeliticus non in tali humiliatione et adoratione fuit, sed illam per externos gestus modo 4 repraesentabant, 5 erant enim in externis absque internis; at usque cum se humiliabant, se ad terram prosternebant, et quoque volutabant in pulvere, 3 atque magna voce clamabant, et 6 ita per integros dies; qui non scit quid vera humiliatio, potuisset credere quod id fuisset humiliatio cordis; sed non fuit humiliatio cordis spectantis Deum a Deo sed spectantis Deum a se; et cor spectans a se est a malo, nam quicquid ab homine procedit ut a se, id malum est; erant enim in amore sui et mundi prae omnibus populis in universo, et se credebant sanctos, modo obtulerint sacrificium, aut laverint se aquis, non agnoscentes quod talia repraesentarent sanctitatem internam, quae est charitatis et fidei a Domino; omne enim sanctum non est hominis sed est Domini apud hominem, n. 9229; qui se humiliant ex fide sanctitatis a se, et adorant ex amore Dei a se, illi ex amore sui se humiliant et adorant, ita ex corde duro et lapideo et non ex corde molli et carneo, 7 et sunt in externis et non simul in internis, nam amor sui in externo homine habitat, nec potest intrare in internum, quoniam internus homo modo aperitur per amorem et fidem in Dominum, ita a Domino, Qui inibi 8 format caelum hominis in quo habitat.

Poznámky pod čarou:

1. sit, in the Manuscript, the First Latin Edition.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. et

4. repraesentabant altered to repraesentabat then restored to repraesentabant in the Manuscript, repraesentabat, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

5. erant altered to erat but not restored to erant

6. hoc

7. The Manuscript deletes et, and inserts nam.

8. tunc formatur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.