Bible

 

Exodus 23:33

Studie

       

33 Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum : quod tibi certe erit in scandalum.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 313

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

313. [Vers. 6.] "Et vidi, et ecce in medio throni, et quatuor Animalium, et in medio seniorum." - Quod significet in toto caelo, et in specie in caelis intimis, constat ex significatione "in medio", quod sit intimum et inde quoque totum (de qua sequitur); ex significatione "throni", quod sit caelum in toto complexu (de qua supra, n. 253): ex significatione "quatuor Animalium", quod sint providentia et custodia Domini, ne adeatur nisi quam per bonum amoris (de qua supra, n. 277); et quia custodia illa est imprimis in tertio seu intimo caelo, ex causa quia omnes qui ibi sunt, in bono amoris in Dominum a Domino sunt, ideo id caelum per "quatuor Animalia" in specie significatur (quod adhuc melius constabit ex sequentibus hujus capitis): et ex significatione "seniorum", quod sint qui in veris ex bono (de qua etiam supra, n. 270 1 ); hic ergo illi qui in medio seu secundo caelo, quoniam omnes ibi in veris ex bono sunt. Sunt enim illi bini caeli, tertium et secundum, distincti inter se per id, quod qui in tertio caelo sunt, in amore in Dominum sint; et qui in secundo, in charitate erga proximum; illi qui in charitate erga proximum sunt, in veris ex bono sunt: inde constare potest, quid in specie significatur per "quatuor Animalia", et per "seniores:"

[2] at in genere per "quatuor Animalia" significatur omne Divinum Bonum in universo caelo quod custodit, et in genere per "seniores" omne Divinum Verum procedens ex Divino Bono etiam in universo caelo; utrumque custodit, quia unita sunt; ita per "quatuor Animalia et seniores" simul significatur Divinum Bonum unitum Divino Vero procedens a Domino, et inde totum caelum angelicum, at in specie bini caeli intimi. Quod hoc, est causa quia angeli non sunt angeli ex proprio illorum, sed ex Divino Bono et Divino Vero, quae recipiunt; Divinum enim apud illos, seu receptum ab illis, facit ut sint angeli, et facit ut caelum ex illis dicatur caelum (videatur in opere De Caelo et Inferno 2-12, et 51-86).

[3] Quod "medium" aut "in medio" significet intimum et inde totum, constat ex pluribus locis in Verbo; sed primum aliquid dicetur unde est quod "medium" quia significat intimum etiam significet totum. Hoc illustrari potest per comparationem cum luce, cum sole, cum ordinatione omnium in caelis, et quoque omnium qui ab ecclesia in terris. Per comparationem cum luce:-Lux in medio se propagat circumcirca seu a centro in peripherias undequaque; et quia ex intimo propagatur et implet spatia circum, inde per in medio significatur etiam totum. Per comparationem cum sole:-Sol est in medio quia est centrum sui universi; ex illo quia est calor et lux in mundo ejus, ideo per solem in medio significatur praesentia ejus undequaque seu per totum. Per comparationem cum ordinatione omnium in caelis:-Tres caeli sunt, ac intimum eorum est caelum tertium; id influit in binos caelos inferiores, et facit ut unum secum sint per communicationem, quae fit per influxum ex intimo: in omni societate caelorum etiam intimum est perfectissimum; inde illi qui circumcirca in ea societate sunt, in luce et intelligentia sunt secundum gradus distantiae ab intimo (videatur in opere De Caelo et Inferno 43, 50, 189). Per comparationem cum illis qui ab ecclesia in terris:-Ecclesia Domini est per universum terrarum orbem diffusa, sed intimum ejus est ubi Dominus notus est et agnoscitur et ubi Verbum est; ex illo intimo lux et intelligentia propagatur ad omnes qui circum sunt et ab ecclesia sunt, sed haec propagatio lucis seu intelligentiae fit in caelo (de qua re videatur in opere De Caelo et Inferno 308). Ex his constare potest quod "medium" seu "in medio", quia significat intimum, etiam significet totum. Inde patet, quid intelligitur per "Vidi, et ecce in medio throni et quatuor Animalium et in medio seniorum Agnum stantem", quod nempe Dominum quoad Divinum Humanum in toto caelo et in specie in caelis intimis.

[4] "Medium" etiam significat intimum et inde totum in pluribus locis in Verbo, ut in sequentibus:

Apud Esaiam,

"Exclama et jubila, habitatrix Zionis, quia magnus in medio tui Sanctus Israelis" (12:6);

per "habitatricem Zionis" simile significatur quod per "filiam Zionis", nempe ecclesia caelestis, seu ecclesia quae in bono amoris in Dominum est; "magnus in medio tui Sanctus Israelis", significat Dominum, quod ubivis et per totum ibi.

[5] Apud Davidem,

"Consideravimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui; quemadmodum nomen tuum, .... sic laus tua ad fines terrae" (Psalmuss 48:10, 11 [B.A. 9, 10);

per "templum" significatur ecclesia quae in veris ex bono est, quae vocatur ecclesia spiritualis; "in medio" ejus est in intimo ejus et inde in toto ejus; quare dicitur "Quemadmodum nomen tuum ita laus tua ad fines terrae"; "ad fines terrae" est usque ad ultima ecclesiae ("terra" est ecclesia).

[6] Apud eundem,

"Deus Rex meus ab antiquo, operans salutes in medio terrae" (Psalmuss 74:12);

"operans salutes in medio terrae", significat undequaque.

[7] Apud eundem,

"Deus constitit in coetu Dei, in medio deorum judicabit" (Psalmuss 82:1):

"coetus Dei" significat caelum; "in medio 2 deorum", significat apud omnes angelos ibi, ita in toto caelo; angeli enim dicuntur "dii" ex Divino Vero quod recipiunt a Domino, nam "Deus" in Verbo significat Dominum quoad Divinum Verum quod procedit ab Ipso, et quod facit caelum (videatur supra, n. 24, 130, 220 [a] 222 [a] , 302.

[8] Apud Mosen,

"Ecce mitto Angelum coram te;.... caveto tibi a faciebus Ipsius, ... quoniam nomen meum in medio Ipsius" (Exodus 23:20, 21);

per "Angelum" hic in supremo sensu intelligitur Dominus; per "nomen meum in medio Ipsius", intelligitur quod omne Divinum Bonum et Divinum Verum in Ipso (videatur supra, n. 102 [a] , 135, 224).

[9] Apud Lucam,

Jesus de ultimis temporibus dixit, "Tunc qui in Judaea fugiunto super montes, et qui in medio ejus exeunto " (21:21);

agitur ibi de consummatione saeculi, per quam significatur ultimum tempus ecclesiae quando judicium: per "Judaeam" non intelligitur Judaea sed ecclesia; et per "montes" non intelliguntur montes, sed bonum amoris in Dominum; et quia de fine ecclesiae haec dicta sunt, patet quid significatur per "qui in Judaea fugiunto super montes, et qui in medio ejus exeunto", quod nempe cum judicium, omnes illi ab ecclesia salvi erunt qui in bono amoris in Dominum sunt.

[10] Apud Esaiam,

"In die illo erit Israel tertia Aegypto et Aschuri, benedictio in medio terrae, cui benedicet Jehovah, dicendo, Benedictus populus meus Aegyptus, et opus manuum mearum Aschur, et hereditas mea Israel" (19:24, 25);

per "Israelem" intelligitur spirituale ecclesiae, per "Aschurem" rationale hominum ejus, et per "Aegyptum" cognitiones et scientifica; inde constare potest quid significatur per quod "Israel erit tertia Aegypto et Aschuri, benedictio in medio terrae", quod nempe spirituale erit omne ibi, tam rationale quam cognitivum et scientificum; quando enim intimum est spirituale, quod est verum ex bono, tunc quoque rationale, quod inde est, etiam spirituale est, ut et cognitivum et scientificum; utrumque enim formatur ex intimo quod est verum ex bono seu spirituale.

[11] Apud Jeremiam,

"Fractum est cor meum in medio mei; quassata sunt omnia ossa mea" (23:9);

"Fractum cor in medio mei" significat dolorem ab intimis ad ultima seu per totum; quare etiam dicitur, "Quassata sunt omnia ossa mea"; "ossa" significant ultima.

[12] In sequentibus etiam "in medio" significat in toto seu per totum:

Apud Esaiam,

"Erit in medio terrae, in medio populorum, sicut strictura oleae, sicut racemationes quando consummata est vindemia" (24:13);

haec dicta sunt de ecclesia vastata quoad bonum et quoad verum, et in qua non nisi quam malum et falsum est; "in medio terrae" est quod per totum ecclesiae sit malum, et "in medio populorum" est quod per totum ejus sit falsum: quare comparatur cum "strictura oleae", et cum "racemationibus relictis quando consummata est vindemia"; "olea" significat bonum ecclesiae, "vindemia" verum ejus, "strictura" et "racemationes" relictae earum significant vastationem.

[13] Apud Davidem,

"Investigant perversitates, .... nam medium viri atque cor profundum" (Psalm. 64:7 3 6]);

"medium viri" est intellectuale ubi esset verum, et "cor" voluntarium ubi esset bonum; hic utrumque perversum, hoc in malum et illud in falsum.

[14] Apud eundem,

"Non in ore cujusvis certum, medium eorum perditiones" (Psalmuss 5:10 [B.A. 9]);

apud eundem,

"Ore sui benedicunt, sed in medio sui maledicunt" (Psalmuss 62:5 [B.A. 4]);

apud eundem,

"Dictum praevaricationis impio, in medio cordis mei non pavor Dei coram oculis ejus" (Psalmuss 36:2 [B.A. 1]);

apud Jeremiam,

"Docuerunt linguam suam loqui mendacium, .... habitare 4 5, 6]);

etiam in his, praeter in aliis locis, "in medio" significat in toto quia in intimo: quale enim est intimum, tale est totum; nam ex intimo omnia reliqua producuntur et derivantur, sicut corpus ex sua anima; intimum cujusvis rei est quoque quod vocatur anima. Sit pro exemplo: intimum hominis est ejus voluntas et inde intellectus, et qualis est voluntas et inde intellectus, talis est totus homo; ac intimum hominis est ejus amor et inde fides, et qualis est ejus amor et inde fides, talis est totus.

[15] Quod talis sit totus homo, qualis est medium seu intimum ejus, etiam intelligitur per Domini verba apud Matthaeum,

"Lucerna corporis est oculus; si est oculus bonus, totum corpus est lucidum; si oculus malus, totum corpus obtenebratum est" (6:22, 23);

per "oculum" significatur intellectus hominis (videatur supra, n. 37 et 152), qui si bonus, hoc est, si ex veris quae ex bono, tunc totus homo talis est, quod significatur per quod "totum corpus tunc lucidum"; vicissim autem, si intellectus sit ex falsis mali, quod totus homo talis sit significatur per quod tunc "totum corpus obtenebratum": oculus "bonus" dicitur, sed in lingua originali dicitur "oculus simplex", et "simplex" significat quod unum est, et tunc unum est quando verum ex bono est, seu intellectus ex voluntate; etiam per "oculum dextrum" significatur intellectus boni, et per "oculum sinistrum" intellectus veri, qui si unum faciunt est oculus "simplex", ita oculus bonus.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 102

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

102. "(Et) propter nomen meum laborasti." - Quod 1 significet agnitionem Domini et cognitionum veri quae spectant Ipsum, constat ex significatione "nominis" Jehovae seu Domini, quod in supremo sensu sit Divinum Humanum Ipsius (de qua n. 2628, 6887), et in sensu respectivo omnia amoris et fidei per quae colitur Dominus, quia haec sunt Divina quae a Divino Humano Ipsius procedunt (n. 2724, 3006, 6674, 9310); et ex significatione "laborare", quod sit incumbere animo et studio ut ea sciantur et agnoscantur, id enim significat "laborare", cum dicitur de illis qui cognitionibus veri et boni student: ex his sequitur, quod per "propter nomen meum laborasti" significetur agnitio Domini et cognitionum quae spectant Ipsum. Cognitiones quae spectant Ipsum, sunt omnia quae amoris et fidei. Multis in locis in Verbo dicitur "propter nomen Jehovae", "propter nomen Domini" "propter nomen Jesu Christi", quod "sanctificandum nomen Dei", et similia. Illi qui non ultra sensum litterae cogitant, opinantur quod solum nomen intelligatur; sed non intelligitur nomen, verum omne id per quod Dominus colitur, quod omne se refert ad amorem et fidem: inde per "nomen Domini" in Verbo intelliguntur omnia amoris et fidei, per quae colitur; hic vero agnitio Domini et cognitionum veri quae spectant Ipsum, quia hoc dicitur ad illos qui modo student cognitionibus.

[2] Quod per "nomen Jehovae" seu "Domini" non intelligatur ipsum nomen, sed omnia amoris et fidei, ducit causam ex spirituali mundo. Ibi nomina quae in terris, non enuntiantur; sed nomina personarum, de quibus loquuntur, formaliter ex idea omnium quae sciuntur de illis, quae in unam vocem compinguntur: talis est enuntiatio nominum in mundo spirituali; unde est, quod etiam nomina ibi sicut omnia reliqua sint spiritualia. Nomen "Dominus" et nomen "Jesus Christus" nec ibi enuntiantur sicut in terris, sed pro illis nominibus nomen formatur ex idea omnium quae sciuntur et creduntur de Ipso, quae idea est ex omnibus amoris et fidei in Ipsum: causa est, quia haec in complexu sunt Dominus apud illos; est enim Dominus apud unumquemvis in bonis amoris et fidei quae ab Ipso. Quia ita est, unusquisque ibi statim cognoscitur qualis est quoad amorem et fidem in Dominum, modo enuntiat spirituali voce seu spirituali nomine Dominum seu Jesum Christum: et inde quoque est, quod illi qui non in aliquo amore aut in aliqua fide in Ipsum sunt, non possint nominare Ipsum, hoc est, formare aliquod nomen spirituale de Ipso. Ex his nunc patet, unde est quod per "nomen" Jehovae Domini aut Jesu Christi in Verbo non intelligatur nomen, sed omne amoris et fidei per quod colitur.

[3] Ne itaque invaleat opinio, quae apud plures regnat, quod solum nomen Jesus Christus, absque amore et fide in Ipsum, ita absque cognitionibus per quas amor et fides, aliquid ad salutem faciat, velim aliqua loca e Verbo afferre, ubi "propter nomen Ipsius", et "in nomine Ipsius" dicitur; ex quibus illi, qui altius cogitant, videre possunt quod non solum nomen intelligatur:

Ut,

"Jesus dixit, Eritis exosi omnibus propter nomen meum" (Matthaeus 10:22; 24:9, 10);

"Ubi sunt duo Vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum" (Matthaeus 18:20);

"Quotquot Ipsum receperunt, dedit illis potestatem, ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius" (Johannes 1:12);

"Cum Jesus erat Hierosolymis, ... multi crediderunt in nomen Ipsius" (Johannes 2:23);

"Qui non credit, jam judicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Filii Dei" (Joh. 3:18 2 );

"Haec scripta sunt, ut credatis quod Jesus sit Christus Filius Dei, et ut credentes Vitam habeatis in nomine Ipsius" (Johannes 20:31);

"Benedictus qui Venit in nomine Domini" (Matthaeus 21:9; 23:39; Luca 13:35; 19:38);

"Quisquis reliquerit domos, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut liberos, aut agros, propter nomen meum, centupla accipiet et vitam aeternam" (Matthaeus 19:29).

(Quid hic significatur per "domos, fratres, sorores, patrem, matrem, uxorem, liberos et agros", quae relicturi propter nomen Domini, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 10490.)

Jesus dixit, "Quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam" ( 3 Joh. 14:13, 14);

"petere in nomine meo", est ex amore et fide.

"Multi venient in nomine meo, dicentes quod Ego sim;... ne ergo ite post eos" (Luca 21:6; Marc. 13:6 4 );

"venire in nomine meo", et "dicere quod Ego sim", est praedicare falsa et dicere esse vera, et sic seducere. Simile significatur per dicere se esse Christum, et tamen non esse, apud Matthaeum:

"Multi venient sub nomine meo, dicentes, Ego sum Christus, et multos seducent" (24 [5,] 11, 23-27);

per "Jesum" enim intelligitur Dominus quoad Divinum Bonum, et per "Christum" Dominus quoad Divinum Verum (n. 3004, 3005, 3009, 5502), et per non Christum verum non Divinum sed falsum.

[4] Simile quod per "nomen Domini" intelligitur per "nomen Jehovae" in Veteri Testamento, quia Dominus ibi est Jehovah:

- Ut apud Esaiam,

"Dicetis in die illo, Confitemini Jehovae, invocate nomen Ipsius" (12:4);

apud eundem,

"Jehovah, exspectavimus Te, ad nomen tuum et ad memoriam tuam desiderium animae nostrae:... per Te commemorabimus nomen tuum" (26:8, 10);

apud eundem,

"Ab ortu solis invocabitur nomen meum" (41:25);

apud Malachiam,

"Ab ortu solis usque ad occasum magnum, nomen meum inter gentes, et in omni loco suffitus allatus nomini meo...; nam magnum nomen meum inter gentes" (1:11),

apud Esaiam,

"Omnem vocatum in nomine meo, in gloriam meam creavi, formavi illum" (43:7);

apud Micham,

"Omnes populi ambulant in nomine Dei sui, et nos ambulabimus in nomine Jehovae Dei nostri" (4:5);

apud Mosen,

"Non feres nomen Dei tui in vanum: non habebit Jehovah innocentem qui tulerit nomen Ipsius in vanum" (Deuteronomius 5:11);

apud eundem,

"Separavit Jehovah Levitas, ... ut ministrarent et benedicerent in nomine Jehovae" (Deuteronomius 10:8);

apud eundem,

Colent Jehovam in uno loco, ubi ponet nomen suum (Deuteronomius 12:5, 11, 13, 14, 18, 26; 16:2, 6, 11, 15, 16);

"ubi ponet nomen suum" est ubi erit cultus ex bono amoris et veris fidei; hoc factum est Hierosolymae, et ideo per "Hierosolymam" significatur ecclesia quoad doctrinam et cultum (videatur in opusculo De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti 6).

[5] Quoniam per "nomen Jehovae" seu "Domini" in sensu spirituali omnis cultus ex bono amoris et veris fidei significatur, idea in supremo sensu per "nomen Jehovae" intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum, ex causa quia ex Divino Humano Ipsius procedit omne amoris et fidei. Quod Dominus in supremo sensu intelligatur per "nomen Jehovae", patet apud Johannem,

"Jesus dixit, Pater glorifica nomen tuum. Venit vox e caelo dicens, Et glorificavi et rursus glorificabo" (12:28);

apud Esaiam,

"Dabo Te in foedus populo, in lucem gentium;... Ego Jehovah, hoc nomen meum, et gloriam meam alteri non dabo" (42:6, 8);

ibi de Domino venturo: apud Jeremiam,

"Ecce dies Venient cum suscitabo Davidi Germen justum, qui regnabit Rex;... et hoc nomen Ipsius quo vocabunt Ipsum, Jehovah Justitia nostra" (23:5, 6).

Inde patet quid in Oratione Dominica intelligitur per "Sanctificetur nomen tuum" (Matthaeus 6:9); quod nempe Divinum Humanum Domini sancte habendum, et colendum.

[6] Quia "nomen Domini" illa significat, constare potest quid intelligitur per sequentia haec:

- Apud Johannem,

Pastor ovium "proprias oves vocat nomine" suo (10:3);

apud Lucam,

"Gaudete quod nomina vestra scripta sint in caelo" (10:20);

et in Apocalypsi,

"Habes pauca nomina in Sardibus" (3:4).

Qui non scit quid "nomen" significat in Verbo, nequaquam scire potest quomodo intelligenda sunt haec apud Matthaeum,

"Quisquis recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet: et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet; et qui potum dederit uni ex his parvis poculum frigidae solum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam" (10:41, 42):

"recipere prophetam in nomine prophetae", "justum in nomine justi", et "potum dare in nomine discipuli", significat amare verum propter verum, bonum propter bonum, et exercere charitatem ex fide veri; per "prophetam" enim significatur verum, per "justum significatur bonum, et per "discipulum" significatur bonum ex vero, et "dare potum frigidae" est ex obedientia charitatem exercere; "in nomine" eorum est propter quale illorum, ita propter illa. Quis usquam illa intellecturus esset, nisi sciret quid significat "nomen?"

[7] Amare et facere verum propter verum, et bonum propter bonum, est affici vero et bono propter illa, et non propter Sui famam, honorem, et lucrum. Illa affectio veri et boni est affectio vere spiritualis; at affectio veri et boni propter sui famam, honorem, et lucrum, est affectio mere naturalis: et quia illi qui amant verum et bonum propter verum et bonum, seu quia est verum et bonum, in spirituali affectione veri et boni sunt, ideo dicitur quod "mercedem prophetae" et "justi" accipient; hoc est, quod in spirituali affectione veri et boni sint, quae affectio in se mercedem, quia caelum, habet.

(Quod felicitas caeli sit in affectione amandi et faciendi verum et bonum absque fine mercedis, ita propter verum et bonum, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 6388, 6478, 9174, 9984.

Quod "propheta" significet docentem verum, ita quoque abstracte verum quod docetur, n. 2534, 7269.

Quod "justum" significet bonum amoris in Dominum, n. 2235, 9857.

Quod "discipulus" significet bonum ex vero, quod est bonum charitatis, n. 2129, 3354, 3488, 3858, 6397.

Quod "potum dare" sit instruere in bonis et veris fidei, ac ita charitatem exercere, n. 3069, 3772, 4017, 4018, 5 8562, 9412. Et quod "nomen" significet quale rei, n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 3237: inde "nomen Jehovae" seu "Domini" omne quale per quod colitur, n. 2724, 3006, 6674, 9310.)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232