Bible

 

Exodus 23

Studie

   

1 Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.

2 Non sequeris turbam ad faciendum malum : nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.

3 Pauperis quoque non misereberis in judicio.

4 Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum.

5 Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.

6 Non declinabis in judicium pauperis.

7 Mendacium fugies. Insontem et justum non occides : quia aversor impium.

8 Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum.

9 Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas : quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti.

10 Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus :

11 anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui : et quidquid reliquum fuerit, edant bestiæ agri : ita facies in vinea et in oliveto tuo.

12 Sex diebus operaberis : septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena.

13 Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro.

14 Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.

15 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto : non apparebis in conspectu meo vacuus.

16 Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro : solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.

17 Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo.

18 Non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ, nec remanebit adeps solemnitatis meæ usque mane.

19 Primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.

20 Ecce ego mittam angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi.

21 Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes : quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.

22 Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te.

23 Præcedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, Chananæumque, et Hevæum, et Jebusæum, quos ego conteram.

24 Non adorabis deos eorum, nec coles eos : non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum.

25 Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui.

26 Non erit infœcunda, nec sterilis in terra tua : numerum dierum tuorum implebo.

27 Terrorem meum mittam in præcursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris : cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam :

28 emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevæum, et Chananæum, et Hethæum, antequam introëas.

29 Non ejiciam eos a facie tua anno uno : ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiæ.

30 Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram.

31 Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinorum, et a deserto usque ad fluvium : tradam in manibus vestris habitatores terræ, et ejiciam eos de conspectu vestro.

32 Non inibis cum eis fœdus, nec cum diis eorum.

33 Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum : quod tibi certe erit in scandalum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7906

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7906. ‘Fermentum non invenietur in domibus vestris’: quod significet quod prorsus nihil falsi accedet ad bonum, constat ex significatione ‘fermenti’ quod sit falsum, de qua sequitur; et ex significatione ‘domus’ quod sit bonum, de qua n. 3652, 3720, 4982, 7833-7835. Quod ‘fermentum’ sit falsum, constare potest ab illis locis ubi fermentum ac fermentatum, tum ubi azymum et infermentatum, nominantur, prout apud Matthaeum, Jesus dixit, Videte et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum; postea intellexerunt discipuli quod non dixisset ut caverent a fermento panis, sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum, 16:6, 12;

ibi ‘fermentum’ manifeste pro falsa doctrina. Quia ‘fermentum’ significabat falsum, interdictum fuit Sacrificare super 1 fermentato sanguinem sacrificii, Exod. 23:18, 34:25;

per ‘sanguinem’ enim ‘sacrificii’ significabatur sanctum verum, ita verum ab omni falso purum, n. 4735, 2 6978, 7317, 7326, 7846, 7850:

tum statutum quod Minhah quae offereretur super altari non coqueretur fermentata, Lev. 6 [8, ] 9, 10 [KJV 15-17]:

3 quodque Placentae et lagana 4 etiam essent infermentata, Lev. 7:11-13 [KJV 15-17].

[2] Quod fermentatum et infermentatum ulterius attinet, sciendum quod purificatio veri a falso apud hominem nusquam existere possit absque fermentatione ita dicta, hoc est, absque falsi pugna cum vero et veri cum falso; sed postquam pugna exstiterat ac verum vicerat, tunc falsum sicut faex decidit et verum existit purificatum; 5 prout vinum, quod post fermentationem clarescit faecibus ad fundum decidentibus; fermentatio illa, seu pugna, existit imprimis cum vertitur status apud hominem, nempe cum ille incipit agere ex bono quod charitatis, et non ut prius ex vero quod fidei; nam status 6 non adhuc purificatus est cum homo agit ex vero fidei, at tunc purificatus est cum ex bono quod charitatis, tunc enim ex voluntate agit, prius modo ex intellectu.

[3] Pugnae spirituales seu tentationes sunt fermentationes in spirituali sensu, nam tunc falsa se volunt conjungere veris, sed vera respuunt illa, et tandem dejiciunt illa quasi ad fundum, proinde defaecant; in hoc sensu intelligendum 7 quod Dominus de fermento docet apud Matthaeum, Simile est regnum caelorum fermento quod accipiens mulier abscondidit in farinae satis tribus, donec fermentaretur totum, 13:33;

‘farina’ est verum ex quo bonum: tum apud Hoscheam, Omnes adulterantes, sicut clibanus incensus a pistore, cessat excitator a subigendo massam usque ad fermentationem ejus, 7:4.

Quia, ut dictum, apud hominem tales pugnae quae per ‘fermentationes’ significantur in statu ante novum vitae 8 existunt, idcirco etiam statutum est quod cum Minhah nova festo primitiarum 9 adferretur, panis motitationis, fermentata coqueretur, et quod id primitiae Jehovae, Lev. 21:16, 17.

Poznámky pod čarou:

1. fermento, in the Second Latin Edition

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. quod

4. quae etiam offerentur

5. sicut

6. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

7. The Manuscript inserts est.

8. The Manuscript inserts homini.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.