Bible

 

Exodus 23

Studie

   

1 Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.

2 Non sequeris turbam ad faciendum malum : nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.

3 Pauperis quoque non misereberis in judicio.

4 Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum.

5 Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.

6 Non declinabis in judicium pauperis.

7 Mendacium fugies. Insontem et justum non occides : quia aversor impium.

8 Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum.

9 Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas : quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti.

10 Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus :

11 anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui : et quidquid reliquum fuerit, edant bestiæ agri : ita facies in vinea et in oliveto tuo.

12 Sex diebus operaberis : septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena.

13 Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro.

14 Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.

15 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto : non apparebis in conspectu meo vacuus.

16 Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro : solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.

17 Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo.

18 Non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ, nec remanebit adeps solemnitatis meæ usque mane.

19 Primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.

20 Ecce ego mittam angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi.

21 Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes : quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.

22 Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te.

23 Præcedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, Chananæumque, et Hevæum, et Jebusæum, quos ego conteram.

24 Non adorabis deos eorum, nec coles eos : non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum.

25 Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui.

26 Non erit infœcunda, nec sterilis in terra tua : numerum dierum tuorum implebo.

27 Terrorem meum mittam in præcursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris : cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam :

28 emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevæum, et Chananæum, et Hethæum, antequam introëas.

29 Non ejiciam eos a facie tua anno uno : ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiæ.

30 Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram.

31 Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinorum, et a deserto usque ad fluvium : tradam in manibus vestris habitatores terræ, et ejiciam eos de conspectu vestro.

32 Non inibis cum eis fœdus, nec cum diis eorum.

33 Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum : quod tibi certe erit in scandalum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1736

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1736. Quod Dominus sit Jehovah, Qui hic appellatur Deus Altissimus, constat manifeste ex Verbo;

apud Esaiam,

Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, et Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Deus totius terrae appellatur, 54:5;

ubi manifeste, quod ‘Redemptor et Sanctus Israelis, Qui solus Dominus’, sit Jehovah Zebaoth, et Deus totius terrae:

apud eundem,

Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Ego Jehovah Deus tuus, 48:17:

apud eandem, Ego auxilior tibi, dictum Jehovae, Redemptor tuus, Sanctus Israelis, 41:14.

Sanctus Israelis et Deus Israelis multoties dicitur; quod Dominus sit Sanctus Israelis et Deus Israelis, constat manifeste, Quod viderint Deum Israelis, sub pedibus Ipsius sicut opus lapidis sapphiri, et sicut substantia caeli quoad puritatem, Exod. 24:10;

[2] Ecclesia Judaica nec alium agnovit et appellavit Jehovam, quia unum Deum Jehovam coluit; et hoc eo magis quod plerisque eorum ignotum, quia omnes ritus Ecclesiae Ipsum repraesentabant; et omnia Verbi in sensu interno Ipsum significabant:

apud Esaiam,

Absorbebit mortem ni sempiternum, et absterget Dominus Jehovih lacrimam desuper omnibus faciebus; ... et dicet in die illo, Ecce Deus noster Hic, exspectavimus Ipsum, et salvabit nos; Hic Jehovah, Quem exspectavimus, exsultemus et laetemur in salute Ipsius, 25:8, 9;

[3] ubi de Adventu Domini:

apud eundem,

Ecce Dominus Jehovih in forti veniet, et brachium Ipsius dominans Ipsi; ... sicut pastor gregem Suum pascet, in brachium Suum colliget, 1 agnellos in gremio suo portabit, lactentes ducet, 40:10, 11;

ubi manifeste de Domino Qui ‘Dominus Jehovih’; ‘in forti veniet et brachium Ipsius dominans Ipsi’ pro quod propria potentia victurus inferna: ‘pascere gregem, in brachium colligere, agnellos in gremio portare, lactentes ducere’, praedicantur de amore seu misericordia Ipsius:

apud eundem,

[4] Sic dixit Jehovah, creans caelos Ipse Deus, formans terram et faciens illam, Ipse firmans illam, non inanitatem creavit illam, ad habitandum formavit illam; Ego Jehovah et non praeterea.... Nonne Ego Jehovah et non praeterea Deus praeter Me? Deus justus, et Salvator non praeter Me; respicite ad Me, et salvemini omnes fines terrae; quia Ego Deus et non praeterea, 45:18, 21, 22;

ubi manifeste de Domino, quod solus Jehovah et Deus; quod ‘creare caelos et formare terram’ sit regenerare, ita ‘Creator caeli et terrae’ sit Regenerator, videatur n. 16, 88, 472, et alibi; quare Dominus passim appellatur Creator, Formator, Factor:

apud eundem,

[5] Tu Pater noster, quia Abraham non cognoscit nos, et Israel non agnoscit nos; Tu Jehovah, Pater noster, Redemptor noster, a saeculo nomen Tuum, 63:15, 16;

ubi manifeste de Domino Qui solus Redemptor:

apud Mosen,

Caveto tibi a faciebus Ipsius, et audi vocem Ipsius, ne exacerbes Ipsum, quia non sustinebit praevaricationem vestram, quoniam nomen Meum in medio Ipsius, Exod. 23:21;

quod ‘nomen’ sit essentia, videatur n. 144, 145; et ‘in medio’ sit intimum, n. 1074:

apud Esaiam,

[6] Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, et erit principatus super humero Ipsius; vocabitur nomen Ipsius, Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis, 9:5, 6;

manifeste quod Dominus:

apud Jeremiam,

Ecce dies venientes et suscitabo Davidi germen justum, et regnabit Rex, et intelligenter aget, et faciet judicium et justitiam in terra; in diebus Ipsius salvabitur Jehudah, et Israel habitabit confidenter; et hoc nomen Ipsius quod appellabunt Ipsum, Jehovah justitia nostra, 23:5, 6;

manifeste quod Dominus:

apud Zachariam, Erit Jehovah in Regem super totam terram; in die illo erit Jehovah unus, et nomen Ipsius unum, 14:9;

manifeste de Domino: ‘nomen’ pro Essentia.

Poznámky pod čarou:

1. In all other references to this passage Swedenborg has agnos or agnellos with comma after, in agreement with Hebrew, not before as here.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.