Bible

 

Exodus 23

Studie

   

1 Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.

2 Non sequeris turbam ad faciendum malum : nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.

3 Pauperis quoque non misereberis in judicio.

4 Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum.

5 Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.

6 Non declinabis in judicium pauperis.

7 Mendacium fugies. Insontem et justum non occides : quia aversor impium.

8 Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum.

9 Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas : quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti.

10 Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus :

11 anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui : et quidquid reliquum fuerit, edant bestiæ agri : ita facies in vinea et in oliveto tuo.

12 Sex diebus operaberis : septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena.

13 Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro.

14 Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.

15 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto : non apparebis in conspectu meo vacuus.

16 Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro : solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.

17 Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo.

18 Non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ, nec remanebit adeps solemnitatis meæ usque mane.

19 Primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.

20 Ecce ego mittam angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi.

21 Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes : quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.

22 Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te.

23 Præcedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, Chananæumque, et Hevæum, et Jebusæum, quos ego conteram.

24 Non adorabis deos eorum, nec coles eos : non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum.

25 Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui.

26 Non erit infœcunda, nec sterilis in terra tua : numerum dierum tuorum implebo.

27 Terrorem meum mittam in præcursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris : cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam :

28 emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevæum, et Chananæum, et Hethæum, antequam introëas.

29 Non ejiciam eos a facie tua anno uno : ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiæ.

30 Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram.

31 Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinorum, et a deserto usque ad fluvium : tradam in manibus vestris habitatores terræ, et ejiciam eos de conspectu vestro.

32 Non inibis cum eis fœdus, nec cum diis eorum.

33 Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum : quod tibi certe erit in scandalum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 312

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

312. "Et vidi et ecce in medio throni, et quatuor Animalium, et in medio seniorum, Agnum stantem tanquam occisum, habentem cornua septem et oculos septem, qui sunt septem Dei spiritus emissi in omnem terram. Et venit et accepit librum e dextra Sedentis super throno."

6. "Et vidi, et ecce in medio throni et quatuor Animalium, et in medio seniorum", significat in toto caelo, ac in specie in caelis intimis [n. 313] ; "Agnum stantem", significat Dominum quod Divinum Humanum [n. 314] ; "tanquam occisum", significat a paucis adhuc agnitum [n. 315] ; "habentem cornua septem", significat cui omnipotentia [n. 316] ; "et oculos septem", significat et cui omniscientia [n. 317] ; "qui sunt septem Dei spiritus emissi in omnem terram", significat inde omnis sapientia et intelligentia in caelo et in ecclesia [n. 318] .

7. "Et venit et accepit librum e dextra Sedentis super throno", significat quod ex Divino Humano Ipsius sint illa [n. 319] .

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 318

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

318. "Qui sunt septem spiritus Dei emissi in omnem terram." - Quod significet inde omnis sapientia et intelligentia in caelo et in ecclesia, constat ex significatione "septem spirituum Dei", quod sit Divinum Verum procedens a Domino (de qua supra, n. 183); et quia significant Divinum Verum procedens a Domino, etiam significant DivinamSapientiam seu omniscientiam; et ex significatione "emissi in omnem terram", quod sit unde omnis sapientia et intelligentia in caelo et in ecclesia; per "emitti" significatur communicari, et per "omnem terram" significatur ecclesia tam in caelis quam in terris (videatur supra, n. 304): inde patet cur dicitur quod septem oculi Agni fuerint "septem spiritus Dei emissi in omnem terram", per "septem oculos" enim significatur omniscientia quae Domino ex Divino Bono per Divinum Verum. Quod inde sit omnis sapientia et intelligentia, est quia homo non potest intelligere verum et sapere bonum a se sed a Domino, et omnis sapientia et intelligentia est veri ex bono. Nisi sapientia et intelligentia ex illo formata sit, non est sapientia et intelligentia, sed est stultitia et insania, quae apparent coram insciis et coram malis sicut sapientia et intelligentia, ex eo quod loqui et ratiocinari possint ex memoria. Proprium enim hominis non est nisi quam malum et falsum; proprium ejus voluntarium est malum, et proprium ejus intellectuale inde est falsum; quapropter quicquid ex proprio est, contra sapientiam et intelligentiam est, et quod contra sapientiam est stultitia est, et quod contra intelligentiam insania est. Inde constare potest quod nisi homo elevetur a suo proprio a Domino, quod fit cum recipit Divinum Verum non solum memoria sed etiam vita, prorsus non sapere et intelligere possit. Sed elevatio illa a proprio a Domino, non apparet homini nec percipitur ab illo quamdiu in mundo est, sed tunc primum quando in spiritum suum venit, quod fit post separationem corporis materialis ab illo; verum enim vero tunc ab illis solum qui in caelum veniunt. Quod dicatur sapientia et intelligentia, est quia sapientia est veri ex bono, tunc enim homo sapit in vero bonum, at intelligentia est veri per quod bonum, tunc enim homo nondum sapit in vero bonum, sed afficitur vero quia est verum. In sapientia sunt qui in regno caelesti Domini sunt, quia illi in veris ex bono sunt; in intelligentia autem qui in regno spirituali Domini sunt, quoniam hi in veris per quae bonum sunt. (Sed de illis qui in veris per quae bonum sunt, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 23; et de illis qui in veris ex bono sunt, n. 24 ibi: et De Regno Caelesti et de Regno Spirituali, in opere De Caelo et Inferno 20-28.)

  
/ 1232