Bible

 

Exodus 22:31

Studie

       

31 Viri sancti eritis mihi : carnem, quæ a bestiis fuerit prægustata, non comedetis, sed projicietis canibus.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 946

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

946. "Quia judicia tua manifestata sunt." - Quod significet quod illis Divina vera revelata sint, constat ex significatione "judiciorum", quod sint Divina vera, de qua sequitur; et ex significatione "manifestari", quod sit revelari. Quod Divina vera in fine ecclesiae revelentur, et quod revelata sint, in sequentibus in hoc capite dicetur, quia ibi de illis agitur.

Quod "judicia" significent Divina vera, est quia leges regiminis in regno spirituali Domini vocantur "judicia", leges autem regiminis in regno caelesti Domini vocantur "justitia"; leges enim regiminis in regno spirituali Domini sunt leges ex Divino Vero, at leges regiminis in regno caelesti Domini sunt leges ex Divino Bono. Inde est quod in Verbo dicantur "judicium" et "justitia" in sequentibus locis:

Apud Esaiam,

"Paci non erit finis super throno Davidis, .... ad stabiliendum illud, et ad fulciendum illud in judicio et . . justitia a nunc et in aeternum" (9:6 [B.A. 7]):

haec de Domino ac de Ipsius regno Regnum Ipsius spirituale significatur per "thronum Davidis"; et quia hoc regnum est in Divinis veris ex Divino Bono, dicitur, "in judicio et justitia." Apud Jeremiam,

"Suscitabo Davidi Germen justum, et regnabit Rex, ac intelligenter aget, et faciet judicium et justitiam" (23:5):

haec quoque de Domino, et de regno spirituali Ipsius; et quia hoc regnum in Divinis veris ex Divino Bono est, dicitur quod "regnabit Rex, ac intelligenter aget", et quod "faciet judicium et justitiam"; Dominus vocatur "Rex" ex Divino Vero; et quia Divinum Verum est quoque Divina intelligentia, dicitur quod "intelligenter aget"; et quia Divinum Verum est ex Divino Bono, dicitur quod "faciet judicium et justitiam."

[2] Apud Esaiam,

"Exaltetur Jehovah, quia inhabitat altum, implevit Zionem judicio et justitia" (33:5):

per "Zionem" intelligitur caelum et ecclesia ubi Dominus per Divinum Verum regnat; et quia omne Divinum Verum est ex Divino Bono, dicitur, "Implevit Zionem judicio et justitia." Apud Jeremiam,

"Ego Jehovah faciens . . judicium et justitiam in terra, quia in illis beneplacet Mihi" (9:23 [B.A. 24]):

etiam hic per "judicium et justitiam" significatur Divinum Verum ex Divino Bono.

Apud Esaiam,

"Interrogent Me judicia justitiae, appropinquationem Dei desiderent" (58:2):

"judicia justitiae" sunt Divina vera ex Divino Bono; similiter etiam "judicium et justitia", nam sensus spiritualis conjungit illa quae sensus litterae distinguit.

Apud Hoscheam,

"Desponsabo te Mihi in aeternum, et desponsabo te Mihi in justitia et judicio . . et in misericordia, .... et in veritate" (2:19, 20):

ibi de regno caelesti Domini, quod ex illis qui in amore in Dominum sunt consistit; et quia Domini conjunctio cum illis comparative est sicut conjunctio mariti cum uxore, bonum amoris enim ita conjungit, ideo dicitur, "Desponsabo te Mihi in justitia et judicio"; ac dicitur "justitia" primo loco, et "judicium" secundo, quia illi qui in bono amoris in Dominum sunt, illi etiam in veris sunt, ex bono enim vident illa; quia "justitia" dicitur de bono, ac "judicium" de vero, ideo etiam dicitur, "in misericordia" et "in veritate"; misericordia etiam est boni, quia est amoris.

[3] Apud Davidem,

"Jehovah, in caelis .... est justitia tua sicut montes Dei, et judicia tua sicut abyssus magna" (Psalmuss 36:6, 7):

"justitia" dicitur de Divino Bono, quare comparatur montibus Dei, nam per "montes Dei" significantur bona amoris (videatur [supra,] n. 405 [a-f] , 510, 850 [a]); ac "judicia" dicuntur de Divinis veris, quare comparantur abysso magnae, nam per "abyssum magnam" significatur Divinum Verum.

[4] Exhis nunc constare potest quod per "judicia" significentur Divina Vera. Multis in locis in Verbo etiam dicuntur "judicia", "praecepta" et "statuta"; ac ibi per "judicia" significantur leges civiles, per "praecepta" leges vitae spiritualis, ac per "statuta" leges cultus. Quod per "judicia" significentur leges civiles, constat ex Exodo, cap. 21, 22, 23, ubi illa quae ibi mandantur "judicia" vocantur, quia ex illis fiebant judicia a judicibus in portis urbium; sed usque eadem illa significant Divina vera, qualia sunt in regno spirituali Domini in caelis, continent enim illa in sensu spirituali, ut constare potest ab explicatione illorum in Arcanis Caelestibus (n. 8971-9103, 9124-9231, 9247-9348). Quod leges apud filios Israelis dicta fuerint "judicia", "praecepta" et "statuta", constat ex sequentibus locis:

Apud Mosen,

"Loquar ad te omnia praecepta, statuta et judicia, quae docebis eos, ut faciant ea" (Deuteronomius 5:28 [B.A. (31]);

apud eundem,

"Haec sunt praecepta, statuta et judicia, quae praecepit Jehovah Deus vester ad docendum vos" (Deuteronomius 6:1);

apud eundem,

"Ideo custodies praecepta, statuta et judicia, quae Ego praecipio tibi hodie ad faciendum illa" (Deuteronomius 7:11);

apud Davidem,

"Si deserunt filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulant, si statuta mea profanant, et praecepta mea non servant, ..visitabo virga praevaricationem eorum" (Psalmuss 89:31-33 [B.A. 30-32]);

praeterea etiam pluries alibi (Ut Leviticus 18:5; 19:37; 20:22; 25:18; 26:15; Deuteronomius 4:1; 5:1, 6, 7; 17:19; 26:17; Ezechiel 5:6, 7; 11:12, 20; 18:9; 20:11, 13, 25; 37:24). Per "praecepta" in illis locis intelliguntur leges vitae, imprimis quae in decalogo sunt, quae ideo vocantur "decem praecepta"; per "statuta" autem intelliguntur leges cultus, quae imprimis erant de sacrificiis, ac de ministeriis sanctis; ac per "judicia" intelliguntur leges civiles, quae leges quia repraesentativae spiritualium erant, per illa significantur Divina vera, qualia sunt in regno spirituali Domini in caelis.

[5] (Continuatio.)

Cum itaque homo fugit et aversatur mala ut peccata, ac elevatus est a Domino in caelum, consequitur quod non amplius in proprio suo sit, sed in Domino, et inde quod cogitet et velit bona. Nunc quia homo sicut cogitat et vult, ita etiam facit, omne enim factum hominis procedit ex cogitatione voluntatis ejus, inde iterum consequitur quod cum homo mala fugit et aversatur, faciat bona non a se sed a Domino. Inde nunc est quod fugere mala sit facere bona. Bona quae homo tunc facit intelliguntur per bona opera, ac bona opera in toto complexu intelliguntur per charitatem. Quia homo non reformari potest, nisi cogitet, velit et faciat sicut ex se, id quod sicut ab ipso homine fit conjungitur ei et manet apud illum; quod autem non sicut ex ipso homine fit, hoc, quia non recipit aliqua vita sensus, transfluit sicut aether; ideo vult Dominus ut homo non modo fugiat et aversetur mala sicut a se, sed etiam cogitet, velit et faciat sicut ex se, sed usque agnoscat corde quod omnia illa sint a Domino. Hoc agnoscet quia est verum.

  
/ 1232  
  

Bible

 

Psalmi 36

Studie

   

1 Psalmus ipsi David. Noli æmulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem ;

2 quoniam tamquam fœnum velociter arescent, et quemadmodum olera herbarum cito decident.

3 Spera in Domino, et fac bonitatem ; et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus.

4 Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.

5 Revela Domino viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet.

6 Et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tamquam meridiem.

7 Subditus esto Domino, et ora eum. Noli æmulari in eo qui prosperatur in via sua, in homine faciente injustitias.

8 Desine ab ira, et derelinque furorem ; noli æmulari ut maligneris.

9 Quoniam qui malignantur exterminabuntur ; sustinentes autem Dominum, ipsi hæreditabunt terram.

10 Et adhuc pusillum, et non erit peccator ; et quæres locum ejus, et non invenies.

11 Mansueti autem hæreditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis.

12 Observabit peccator justum, et stridebit super eum dentibus suis.

13 Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies ejus.

14 Gladium evaginaverunt peccatores, intenderunt arcum suum, ut dejiciant pauperem et inopem, ut trucident rectos corde.

15 Gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur.

16 Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas ;

17 quoniam brachia peccatorum conterentur, confirmat autem justos Dominus.

18 Novit Dominus dies immaculatorum, et hæreditas eorum in æternum erit.

19 Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur,

20 quia peccatores peribunt. Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati, deficientes quemadmodum fumus deficient.

21 Mutuabitur peccator, et non solvet, justus autem miseretur et tribuet ;

22 quia benedicentes ei hæreditabunt terram : maledicentes autem ei disperibunt.

23 Apud Dominum gressus hominis dirigentur ; et viam ejus volet.

24 Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam.

25 Junior fui, etenim senui ; et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quærens panem.

26 Tota die miseretur et commodat ; et semen illius in benedictione erit.

27 Declina a malo, et fac bonum, et inhabita in sæculum sæculi ;

28 quia Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos ; in æternum conservabuntur. Injusti punientur, et semen impiorum peribit.

29 Justi autem hæreditabunt terram, et inhabitabunt in sæculum sæculi super eam.

30 Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium.

31 Lex Dei ejus in corde ipsius, et non supplantabuntur gressus ejus.

32 Considerat peccator justum, et quærit mortificare eum.

33 Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus, nec damnabit eum cum judicabitur illi.

34 Exspecta Dominum, et custodi viam ejus ; et exaltabit te ut hæreditate capias terram ; cum perierint peccatores, videbis.

35 Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani ;

36 et transivi, et ecce non erat ; et quæsivi eum, et non est inventus locus ejus.

37 Custodi innocentiam, et vide æquitatem, quoniam sunt reliquiæ homini pacifico.

38 Injusti autem disperibunt simul ; reliquiæ impiorum interibunt.

39 Salus autem justorum a Domino ; et protector eorum in tempore tribulationis.

40 Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos ; et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos, quia speraverunt in eo.