Bible

 

Exodus 22:29

Studie

       

29 Decimas tuas et primitias tuas non tardabis reddere : primogenitum filiorum tuorum dabis mihi.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 946

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

946. "Quia judicia tua manifestata sunt." - Quod significet quod illis Divina vera revelata sint, constat ex significatione "judiciorum", quod sint Divina vera, de qua sequitur; et ex significatione "manifestari", quod sit revelari. Quod Divina vera in fine ecclesiae revelentur, et quod revelata sint, in sequentibus in hoc capite dicetur, quia ibi de illis agitur.

Quod "judicia" significent Divina vera, est quia leges regiminis in regno spirituali Domini vocantur "judicia", leges autem regiminis in regno caelesti Domini vocantur "justitia"; leges enim regiminis in regno spirituali Domini sunt leges ex Divino Vero, at leges regiminis in regno caelesti Domini sunt leges ex Divino Bono. Inde est quod in Verbo dicantur "judicium" et "justitia" in sequentibus locis:

Apud Esaiam,

"Paci non erit finis super throno Davidis, .... ad stabiliendum illud, et ad fulciendum illud in judicio et . . justitia a nunc et in aeternum" (9:6 [B.A. 7]):

haec de Domino ac de Ipsius regno Regnum Ipsius spirituale significatur per "thronum Davidis"; et quia hoc regnum est in Divinis veris ex Divino Bono, dicitur, "in judicio et justitia." Apud Jeremiam,

"Suscitabo Davidi Germen justum, et regnabit Rex, ac intelligenter aget, et faciet judicium et justitiam" (23:5):

haec quoque de Domino, et de regno spirituali Ipsius; et quia hoc regnum in Divinis veris ex Divino Bono est, dicitur quod "regnabit Rex, ac intelligenter aget", et quod "faciet judicium et justitiam"; Dominus vocatur "Rex" ex Divino Vero; et quia Divinum Verum est quoque Divina intelligentia, dicitur quod "intelligenter aget"; et quia Divinum Verum est ex Divino Bono, dicitur quod "faciet judicium et justitiam."

[2] Apud Esaiam,

"Exaltetur Jehovah, quia inhabitat altum, implevit Zionem judicio et justitia" (33:5):

per "Zionem" intelligitur caelum et ecclesia ubi Dominus per Divinum Verum regnat; et quia omne Divinum Verum est ex Divino Bono, dicitur, "Implevit Zionem judicio et justitia." Apud Jeremiam,

"Ego Jehovah faciens . . judicium et justitiam in terra, quia in illis beneplacet Mihi" (9:23 [B.A. 24]):

etiam hic per "judicium et justitiam" significatur Divinum Verum ex Divino Bono.

Apud Esaiam,

"Interrogent Me judicia justitiae, appropinquationem Dei desiderent" (58:2):

"judicia justitiae" sunt Divina vera ex Divino Bono; similiter etiam "judicium et justitia", nam sensus spiritualis conjungit illa quae sensus litterae distinguit.

Apud Hoscheam,

"Desponsabo te Mihi in aeternum, et desponsabo te Mihi in justitia et judicio . . et in misericordia, .... et in veritate" (2:19, 20):

ibi de regno caelesti Domini, quod ex illis qui in amore in Dominum sunt consistit; et quia Domini conjunctio cum illis comparative est sicut conjunctio mariti cum uxore, bonum amoris enim ita conjungit, ideo dicitur, "Desponsabo te Mihi in justitia et judicio"; ac dicitur "justitia" primo loco, et "judicium" secundo, quia illi qui in bono amoris in Dominum sunt, illi etiam in veris sunt, ex bono enim vident illa; quia "justitia" dicitur de bono, ac "judicium" de vero, ideo etiam dicitur, "in misericordia" et "in veritate"; misericordia etiam est boni, quia est amoris.

[3] Apud Davidem,

"Jehovah, in caelis .... est justitia tua sicut montes Dei, et judicia tua sicut abyssus magna" (Psalmuss 36:6, 7):

"justitia" dicitur de Divino Bono, quare comparatur montibus Dei, nam per "montes Dei" significantur bona amoris (videatur [supra,] n. 405 [a-f] , 510, 850 [a]); ac "judicia" dicuntur de Divinis veris, quare comparantur abysso magnae, nam per "abyssum magnam" significatur Divinum Verum.

[4] Exhis nunc constare potest quod per "judicia" significentur Divina Vera. Multis in locis in Verbo etiam dicuntur "judicia", "praecepta" et "statuta"; ac ibi per "judicia" significantur leges civiles, per "praecepta" leges vitae spiritualis, ac per "statuta" leges cultus. Quod per "judicia" significentur leges civiles, constat ex Exodo, cap. 21, 22, 23, ubi illa quae ibi mandantur "judicia" vocantur, quia ex illis fiebant judicia a judicibus in portis urbium; sed usque eadem illa significant Divina vera, qualia sunt in regno spirituali Domini in caelis, continent enim illa in sensu spirituali, ut constare potest ab explicatione illorum in Arcanis Caelestibus (n. 8971-9103, 9124-9231, 9247-9348). Quod leges apud filios Israelis dicta fuerint "judicia", "praecepta" et "statuta", constat ex sequentibus locis:

Apud Mosen,

"Loquar ad te omnia praecepta, statuta et judicia, quae docebis eos, ut faciant ea" (Deuteronomius 5:28 [B.A. (31]);

apud eundem,

"Haec sunt praecepta, statuta et judicia, quae praecepit Jehovah Deus vester ad docendum vos" (Deuteronomius 6:1);

apud eundem,

"Ideo custodies praecepta, statuta et judicia, quae Ego praecipio tibi hodie ad faciendum illa" (Deuteronomius 7:11);

apud Davidem,

"Si deserunt filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulant, si statuta mea profanant, et praecepta mea non servant, ..visitabo virga praevaricationem eorum" (Psalmuss 89:31-33 [B.A. 30-32]);

praeterea etiam pluries alibi (Ut Leviticus 18:5; 19:37; 20:22; 25:18; 26:15; Deuteronomius 4:1; 5:1, 6, 7; 17:19; 26:17; Ezechiel 5:6, 7; 11:12, 20; 18:9; 20:11, 13, 25; 37:24). Per "praecepta" in illis locis intelliguntur leges vitae, imprimis quae in decalogo sunt, quae ideo vocantur "decem praecepta"; per "statuta" autem intelliguntur leges cultus, quae imprimis erant de sacrificiis, ac de ministeriis sanctis; ac per "judicia" intelliguntur leges civiles, quae leges quia repraesentativae spiritualium erant, per illa significantur Divina vera, qualia sunt in regno spirituali Domini in caelis.

[5] (Continuatio.)

Cum itaque homo fugit et aversatur mala ut peccata, ac elevatus est a Domino in caelum, consequitur quod non amplius in proprio suo sit, sed in Domino, et inde quod cogitet et velit bona. Nunc quia homo sicut cogitat et vult, ita etiam facit, omne enim factum hominis procedit ex cogitatione voluntatis ejus, inde iterum consequitur quod cum homo mala fugit et aversatur, faciat bona non a se sed a Domino. Inde nunc est quod fugere mala sit facere bona. Bona quae homo tunc facit intelliguntur per bona opera, ac bona opera in toto complexu intelliguntur per charitatem. Quia homo non reformari potest, nisi cogitet, velit et faciat sicut ex se, id quod sicut ab ipso homine fit conjungitur ei et manet apud illum; quod autem non sicut ex ipso homine fit, hoc, quia non recipit aliqua vita sensus, transfluit sicut aether; ideo vult Dominus ut homo non modo fugiat et aversetur mala sicut a se, sed etiam cogitet, velit et faciat sicut ex se, sed usque agnoscat corde quod omnia illa sint a Domino. Hoc agnoscet quia est verum.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 510

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

510. "Et quasi mons magnus igne ardens." - Quod significet amorem sui ac inde propriae intelligentiae, constat ex significatione "montis igne ardentis", quod sit amor sui et inde amor propriae intelligentiae; quod hic amor per illum montem significetur, est quia per "montem" in Verbo significatur amor in utroque sensu, nempe amor caelestis et amor infernalis (videatur supra, n. 405); similiter per "ignem" (de quo etiam supra, n. 504 [a-e]); et hic agitur de malis qui separandi a bonis et conjiciendi in infernum; apud quos per illum amorem omne verum vertitur in falsum; hic effectus oriundus ex "monte illo misso in mare", in sequentibus describitur, nam per "montem illum missum in mare, unde facta est tertia pars maris sanguis", significatur quod in naturali homine omne factum sit falsum mali: exinde constare potest quod hic per "montem magnum igne ardentem" significetur amor sui et inde amor propriae intelligentiae; propria intelligentia etiam omnis est ex amore sui.

[2] Quod per "montem" intelligatur amor in utroque sensu, est ex causa quia angeli tertii caeli, qui in amore caelesti sunt, super montibus in mundo spirituali habitant; quare cum dicitur "mons", intelligitur id caelum, ac secundum ideas cogitationis angelicae, quae a personis et locis abstractae sunt, intelligitur id quod facit caelum, ita amor caelestis: quod autem "mons" in opposito sensu significet amorem sui, est quia illi qui in amore sui sunt, continue cupiunt ascendere montes, pares se faciendo illis qui in tertio caelo sunt; hoc quia in sua phantasia versant, id quoque, dum extra inferna sunt, conantur; inde est quod per "montem" in opposito sensu significetur amor sui. Verbo, qui in amore sui sunt, alta semper spirant; quare etiam post mortem, quando omnes status amoris vertuntur in correspondentia, phantasia tenus se alte conjiciunt, credentes se, cum in phantasia sunt, super altis montibus esse, cum tamen corpore in infernis sunt: inde est, quod illi qui ex Babele sunt, qui in tali amore sui sunt ut non solum imperare velint super omnem terram sed etiam super caelos, in Verbo dicantur "montes", ac "sedere super monte", et "ascendere super excelsa nubis":

- Ut apud 1 Jeremiam,

"Ecce Ego contra te mons perdens, .... perdens universum terram; et extendam manum meam contra te, ut devolvam te de petris, et dem te in montem combustionis" (51:25);

et apud 2 Esaiam,

"Dixisti corde tuo, Caelos ascendam, supra stellas Dei exaltabo thronum meum, et sedebo in monte conventus;.... ascendam supra excelsa nubis, similis fiam Altissimo; verumtamen ad infernum dejicieris" (14:13-15):

haec de Babele.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232