Bible

 

Exodus 21:19

Studie

       

19 si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 624

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

624. (Vers. 5.) "Et in ore illorum non est inventus dolus," significat quod non ex astu et proposito loquantur et persuadeant falsum et malum. - Per "os" significatur loquela, praedicatio et doctrina (452); 1 et per "dolum" significatur persuasio mali per falsum, proprie ex astu et proposito; qui enim persuadet aliquid ex astu seu dolo, ille etiam persuadet ex proposito; nam astus seu dolus proponit sibi, recondit et facit, cum datur copia. Per "mendacium" in Verbo significatur falsum et falsiloquium; per "dolum" significatur utrumque ex proposito; hoc et illud in sequentibus locis:

Jesus dixit de Nathanaele, "Ecce vere Israelita, in quo Dolus non est," (Johannes 1:47); 2

"Reliquiae Israelis non loquentur Mendacium, neque invenietur in ore illorum Lingua doli," (Zephanias 3:13);

"Non violentiam fecit, nec Dolus in ore Ipsius," (Esaias 53:9);

"Divites impleti sunt violentia, et habitatores loquuntur Mendacium, et quoad linguam Dolus in ore illorum," (Micham 6:12);

"Perdes loquentes Mendacium, virum sanguinum et Doli abominabitur Jehovah," (Psalm. 5:7 (B.A. 6));

"Jehovah libera animam meam a labio Mendacii, a lingua Doli, (Psalm. 120:2-3);

"Docuerunt linguam suam loqui Mendacium, habitare tuum in medio Doli ob Dolum renuerunt cognoscere Me," (Jeremias 9:5, (Jeremias 9:6));

"Circumdederunt Me Mendacio Ephraim, et Dolo domus Israelis," (Hoschea 12:1 (B.A. 11:12));

"Si Propositum habuerit quis occidendi socium Dolo, a cum Altari Meo abstrahes eum, et morietur," (Exodus 21:14);

"Maledictus faciens opus Jehovae Dolo," (Jeremias 48:10).

(Praeter alibi, ut Jeremias 5:26-27; 8:5; 14:14; 23:26; Hoschea 7:16; Zephanias 1:9; Psalm. 17:1; Psalm. 24:4; Psalm. 35:20-21; Psalm. 36:4 (B.A. 3); Psalm. 50:19; Psalm. 52:4, 6 (B.A. 2, 4); Psalm. 72:14; Psalm. 109:2; Psalm. 119:118; Hiob 13:7; 27:4).

Dolosi in Verbo significantur per "serpentes" venenatos, ut per "crocodilos" et "viperas," ac dolus significatur per "venenum" illorum.

Poznámky pod čarou:

1. 452 pro "453"

2. 47 pro "48"

  
/ 962