Bible

 

Exodus 21

Studie

   

1 Hæc sunt judicia quæ propones eis.

2 Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi : in septimo egredietur liber gratis.

3 Cum quali veste intraverit, cum tali exeat : si habens uxorem, et uxor egredietur simul.

4 Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias : mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo.

5 Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum et uxorem ac liberos ; non egrediar liber :

6 offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula : et erit ei servus in sæculum.

7 Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt.

8 Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam : populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam.

9 Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi.

10 Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit.

11 Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.

12 Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.

13 Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat.

14 Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias : ab altari meo evelles eum, ut moriatur.

15 Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.

16 Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur.

17 Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.

18 Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo :

19 si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat.

20 Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit.

21 Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est.

22 Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit : subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint.

23 Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima,

24 oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,

25 adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.

26 Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit.

27 Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos.

28 Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur : et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit.

29 Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem : et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident.

30 Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus.

31 Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subjacebit.

32 Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur.

33 Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam,

34 reddet dominus cisternæ pretium jumentorum : quod autem mortuum est, ipsius erit.

35 Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit : vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient.

36 Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus : reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9064

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9064. Vers. 28-36. Et cum cornu ferierit bos virum aut mulierem, et moriatur, lapidando lapidabitur bos, et non comedetur caro ejus, et dominus bovis insons. Et si bos cornupeta ille ab heri nudius tertius, et testatum domino ejus, et non custodiverit eum, et occiderit virum aut mulierem, bos lapidabitur, et etiam dominus ejus morietur. Si expiatio posita sit super illum, et dabit redemptionem animae suae secundum omne quod positum super illo. Aut filium cornu ferierit, aut filiam cornu ferierit, secundum judicium hoc fiet ei. Si servum cornu ferierit bos vel ancillam, argentum triginta siclorum dabit 1 domino illius, et bos lapidabitur. Et cum aperuerit vir foveam, vel cum foderit vir foveam, et non operuerit illam, et ceciderit illuc bos vel asinus, dominus foveae rependet, argentum reddet domino ejus, et mortuum erit sibi. Et cum plaga affecerit bos viri bovem socii sui, et moriatur, et vendent bovem vivum, et divident argentum ejus, et etiam mortuum divident. Vel notum quod bos cornupeta ille ab heri nudius tertius, et non custodiverit eum dominus ejus, rependendo rependet bovem pro bove, et mortuus erit sibi. ‘Et cum cornu ferierit bos virum 2 aut mulierem’ significat si affectio mali in naturali laeserit verum aut bonum fidei: ‘et moriatur’ significat usque ut destruxerit: ‘lapidando lapidabitur’ significat poenam destructi veri et boni fidei: et non comedetur caro ejus' significat quod nullatenus appropriandum id malum sed ejiciendum: ‘et dominus bovis insons’ significat quod non malum ab interno homine, quia ex voluntario et non 3 ex intellectuali: ‘et si bos cornupeta ille ab heri nudius tertius’ significat si affectio mali diu fuerit: ‘et testatum domino ejus’ significat et hoc transiverit in intellectuale: ‘et non custodiverit eum’ significat non repressionem: ‘et occiderit virum aut mulierem’ significat si destruxerit tunc verum et bonum fidei: ‘bos 4 lapidabitur’ significat poenam destructi veri: ‘et etiam dominus ejus morietur’ significat 5 damnationem interni hominis: ‘si 6 expiatio posita sit super illum’ significat ut expers damnationis fiat: ‘et dabit redemptionem animae suae’ significat gravia paenitentiae: 'secundum omne quod positum super illo' significat secundum quale affectionis mali ex intellectuali: ‘aut filium cornu ferierit, aut filiam cornu ferierit’ significat insultum ab affectione mali in vera et bona fidei derivata ab interioribus: ‘secundum judicium hoc fiet ei’ significat quod similis poena: ‘si servum cornu ferierit bos vel ancillam’ significat si affectio mali destruxerit verum aut bonum in naturali: ‘argentum triginta siclorum dabit 7 domino ejus’ significat quod internus homo id ad plenum restituet: ‘et bos lapidabitur’ significat poenam destructi veri et boni in naturali: ‘et cum aperuerit vir foveam’ significat si quis falsum ab altero acceperit: ‘vel cum foderit vir foveam’ significat si vel ipse finxerit: 8 ‘et ceciderit illuc bos vel asinus’ significat quod pervertit bonum aut verum in naturali: ‘dominus foveae rependet’ significat quod is apud quem falsum emendabit: ‘argentum reddet domino ejus’ 9 significat quod per verum apud illum cujus bonum aut verum in naturali perversum est: ‘et mortuum erit sibi’ significat quod malum aut falsum illi 10 mansurum: ‘et cum plaga affecerit bos viri bovem socii sui’ significat duo vera quorum affectiones diversae sunt, et unius laeserit alterius: ‘et moriatur’ significat adeo ut pereat affectio bona: ‘et vendent bovem virum’ significat quod affectio unius quae laeserat alterius abalienabitur: ‘et divident argentum ejus’ significat quod verum ejus dissipetur: ‘et etiam mortuum divident’ significat quod etiam affectio laedens: ‘vel notum quod bos cornupeta ille ab heri nudius tertius’ significat si notum prius quod talis affectio ejus fuerit: et non custodiverit eum dominus ejus' significat et si non in vinculis tenuerit: ‘rependendo rependet bovem pro bove’ significat restitutionem ad integrum: ‘et mortuus erit sibi’ significat pro affectione laedente.

Poznámky pod čarou:

1. dominus, in the First Latin Edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts simul.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. dominus, in the Manuscript, the First Latin Edition.

8. In the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition. there is no exposition here nor in Arcana Coelestia 9086 of et non operuerit illam

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.