Bible

 

Exodus 21

Studie

   

1 Hæc sunt judicia quæ propones eis.

2 Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi : in septimo egredietur liber gratis.

3 Cum quali veste intraverit, cum tali exeat : si habens uxorem, et uxor egredietur simul.

4 Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias : mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo.

5 Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum et uxorem ac liberos ; non egrediar liber :

6 offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula : et erit ei servus in sæculum.

7 Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt.

8 Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam : populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam.

9 Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi.

10 Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit.

11 Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.

12 Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.

13 Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat.

14 Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias : ab altari meo evelles eum, ut moriatur.

15 Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.

16 Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur.

17 Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.

18 Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo :

19 si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat.

20 Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit.

21 Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est.

22 Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit : subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint.

23 Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima,

24 oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,

25 adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.

26 Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit.

27 Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos.

28 Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur : et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit.

29 Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem : et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident.

30 Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus.

31 Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subjacebit.

32 Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur.

33 Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam,

34 reddet dominus cisternæ pretium jumentorum : quod autem mortuum est, ipsius erit.

35 Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit : vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient.

36 Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus : reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9024

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9024. ‘Et cum litigaverint viri’: quod significet contentionem apud se de veris, constat ex significatione ‘litigare’ quod sit contendere, de qua sequitur, et ex significatione 'virorum' quod sint intelligentes et qui in veris, ac in sensu abstracto intellectualia et vera, de qua n. 3134, 9007; inde 1 'litigatio ‘virorum’ significat contentionem de veris inter illos qui ab Ecclesia, et in sensu abstracto de illis apud se 2 , nam ‘litigare’ in sensu spirituali est contendere de talibus quae Ecclesiae sunt, proinde quae fidei; in Verbo non aliud per ‘litigare’ intelligitur, nam Verbum est spirituale et agit de spiritualibus, hoc est, de illis quae sunt Domini, Ipsius regni in caelo et regni in terra, hoc est, Ecclesiae; 3 quod ‘litigare’ in Verbo significet contentionem de veris, et 4 in genere pro veris contra falsa, 5 ut et defensionem, et liberationem a falsis 6 a sequentibus his locis 7 patet:

apud Jeremiam,

[2]. Venit tumultus usque ad finem terrae, 8 quoniam lis Jehovae contra gentes; judicium intrabit cum omni carne, impios tradet gladio; ecce malum 9 exibit de gente ad gentem, et procella magna excitabitur a lateribus terrae, 25:31, 32;

describitur sic prophetice status Ecclesiae perversus; ‘tumultus’ est contentio pro falsis contra vera et pro malis contra bona, ‘terra’ est Ecclesia, ‘lis Jehovae contra gentes’ est contentio Domini pro veris contra falsa, et pro bonis contra mala, ita quoque defensio 10 , ‘gentes’ sunt falsa et mala, ‘gladius’ est falsum pugnans et vincens, ‘procella magna’ est falsum dominans, ‘latera terrae’ sunt ubi falsa ex malo erumpunt: apud eundem,

[3]. Jehovah litigabit litem eorum, ut quietem det terrae, Jer. 50:34;

‘litigare litem’ pro defendere vera contra falsa et liberare, ‘terra’ pro Ecclesia, cui ‘quies’ cum 11 est in bono et inde in veris: apud eundem,

Litigasti, Domine, lites animae meae, liberasti vitam meam, Threni 3:58;

‘litigare lites animae’ pro defendere et liberare a falsis: apud Davidem,

Litiga litem meam, et redime me; juxta verbum Tuum vivifica me, Ps. 119:154;

‘litigare litem’ etiam pro liberare a falsis: apud Micham, Litiga cum montibus, et audiant colles vocem tuam, 6:1;

‘litigare cum montibus’ pro contendere et defendere contra elatos, 12 ut et contra mala amoris sui; ‘colles qui audient vocem’ sunt humiles et qui in charitate: apud Esaiam,

Non in aeternum litigabo, et non in perpetuum succensebo, 57:16;

‘litigare’ pro contendere contra falsa: apud Hoscheam,

Est lis Jehovae cum Jehuda, Hos. 12:3 [KJV Hos. 12:2];

similiter; praeter etiam alibi.

Poznámky pod čarou:

1. cum litagaverint viri

2. quae fidei

3. The Manuscript inserts inde est.

4. imprimis

5. tum

6. ut ex

7. constare potest

8. quia

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The Manuscript inserts et liberatio.

11. The Manuscript places this after veris.

12. et sic

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.