Bible

 

Exodus 20

Studie

   

1 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos :

2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.

3 Non habebis deos alienos coram me.

4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.

5 Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :

6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.

7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

8 Memento ut diem sabbati sanctifices.

9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.

10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.

11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

13 Non occides.

14 Non mœchaberis.

15 Non furtum facies.

16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

17 Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.

18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,

19 dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.

20 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.

21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.

22 Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.

23 Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.

24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.

25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.

26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8925

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8925. ‘Et propterea ut sit timor Ipsius coram faciebus vestris, et non peccetis’: quod significet timorem sanctum inde pro Divino, et inde vitae spiritualis conservationem, constat ex significatione ‘timoris Dei 1 ’ quod sit timor sanctus pro Divino, de qua sequitur, ex significatione ‘facierum’ quod sint interiora, de qua n. 1999, 2434, 3527, 4066, 4796, 4797, 5102, 5585, 5592, inde ‘timor Dei coram faciebus’ est timor sanctus pro Divino in interioribus, ' et ex significatione ‘ne peccetis’ quod sit conservatio vitae spiritualis, nam vita spiritualis per non peccare conservatur; peccare est facere et cogitare malum et falsum studio et ex voluntate, nam quae studio et 2 ex voluntate fiunt sunt talia quae egrediuntur ex corde et immundum reddunt hominem, Matth. 15:11, 17-19, consequenter quae 3 delent vitam spiritualem apud illum, videatur supra n. 8910. Quod timorem sanctum, qui significatur per ‘timorem Dei’ in Verbo, attinet, sciendum quod timor ille sit amor, sed amor qualis est infantum erga parentes, parentum erga infantes, conjugum inter se, qui timent facere quicquam quod displicet, ita quod amorem aliquo modo laedit; talis timor insinuatur in amorem cum regeneratur homo, qui timor quia concordat cum amore, et inesse potest et actualiter inest seu unitus est amori, idcirco vocatur timor sanctus, et est timor peccandi seu faciendi contra praecepta, ita contra Dominum; sed timor ille differt apud unumquemvis secundum amoris quale et quantum; 4 videantur quae de illo ostensa sunt n. 2826, 3718, 3719, 5459, 7280, 7788.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts coram faciebus.

2. seu

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3928

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3928. ‘Et vocavit nomen ejus Naphtali’: quod significet quale ejus, nempe quale tentationis in qua vincit, ut et quale resistentiae a naturali homine, constat ex significatione 'nominis et vocare nomen quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3421 ipsum quale est quod significatur per Naphtali, nam Naphtali luctationibus nominatus est; inde etiam per ‘Naphtali’ repraesentatur alterum hoc verum commune Ecclesiae; est enim tentatio medium conjunctionis interni hominis cum externo, 1 nam dissident inter se sed ad concordantiam et correspondentiam rediguntur per tentationes est quippe externus homo talis ut ex se non aliud concupiscat quam corporea et mundana; haec illi sunt jucunda vitae ejus; sed internus homo cum apertus est versus caelum et desiderat illa quae caeli sunt qualis est apud illos qui 2 regenerari possunt, tunc caelestia illi jucunda sunt; inter haec bina jucunda est pugna cum homo in tentationibus est; hoc homo tunc nescit, quia non scit quid jucundum caeleste, et quid jucundum infernale, minus quod in tantum opposita sint; sed angeli caelestes nequaquam possunt esse apud hominem in jucundo ejus corporeo et mundano antequam hoc redactum sit ad obsequium nempe ut jucundum corporeum et mundanum non amplius sit pro fine, sed pro usu inserviendi jucundo caelesti, ut supra n. 3913 ostensum est; hoc cum factum, tunc possunt angeli apud hominem esse in utroque, sed tunc jucundum apud illum fit beatum, et tandem felix in altera vita;

[2] qui credit quod jucundum naturalis hominis ante regenerationem non sit infernale, et quod non possideatur a diabolicis spiritibus, multum fallitur; et is non scit quomodo se habet cum homine, quod nempe ante regenerationem possideatur quoad naturalem suum hominem a geniis et spiritibus infernalibus, utcumque ille apparet sibi quod sit sicut alius, tum quod in sancto cum reliqui: possit esse, et de veris et bonis fidei ratiocinari, immo se confirmatum in illis credere; si non percipiat in se aliquid affectionis pro justo et aequo in functione sua, et pro vero et bono 3 in coetu et in vita, sciat quod in jucundo tali sit in quali infernales 4 , nam in jucundo ejus non alius amor est quam sui et mundi, qui cum faciunt jucundum, nulla inest charitas et nulla fides; hoc jucundum postquam praevaluit, non per aliud medium hebetatur et dissipatur quam per affirmationem et agnitionem sancti fidei et boni vitae, quod est primum medium significatum per ‘Danem’, ut supra ostensum; et dein per tentationem, quae est alterum medium, et significatur per ‘Naphtali’, nam hoc medium sequitur alterum; qui enim non affirmant et agnoscunt bonum et verum quae fidei et charitatis, non in aliquam tentationis pugnam venire possunt, quia nihil est intus quod repugnat malo et falso, ad quae naturale jucundum suadet.

[3] In Verbo alibi ubi Naphtali nominatur, per illum status hominis post tentationes significatur, ut in prophetia Jacobi, tunc Israelis, Naphtali cerva dimissa, dans dicta elegantiae, Gen. 49:21;

‘cerva dimissa’ pro affectione veri naturalis in statu libero, qui post tentationes existit; qui status etiam est quale quod est in tentationibus, quae significantur per Naphtali, pugnatur enim in tentationibus de libertate: pariter in prophetia Mosis: Ad Naphtali dixit; Naphtali satur beneplacito, et plenus benedictione Jehovae, occidentem et meridiem possidebit, Deut.

33:23;

repraesentationes enim filiorum Jacobi, et tribuum, se habent secundum ordinem in quo recensentur, n. 3862; et in prophetia Deborae et Baraki: Zebulun populus qui devovit animam ad moriendum, et Naphtali super altitudinibus agri, Jud. 5:18;

ubi in sensu interno de pugnis tentationum quoque agitur, et est inter illos 5 qui nihil mali timent, quia in veris et bonis, quod est ‘esse in altitudinibus agri’.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has dissident enim

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript inserts spirituali.

4. The Manuscript inserts spiritus.

5. The Manuscript inserts ibi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.