Bible

 

Exodus 20

Studie

   

1 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos :

2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.

3 Non habebis deos alienos coram me.

4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.

5 Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :

6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.

7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

8 Memento ut diem sabbati sanctifices.

9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.

10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.

11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

13 Non occides.

14 Non mœchaberis.

15 Non furtum facies.

16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

17 Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.

18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,

19 dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.

20 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.

21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.

22 Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.

23 Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.

24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.

25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.

26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8918

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8918. ‘Et steterunt e longinquo’: quod significet remotionem ab internis, constat ex significatione ‘stare e longinquo’ quod sit remote, hic ab internis, quia a monte Sinai, per quem significatur caelum et Divinum ibi, n. 8805; sive dicas remote a Divino, sive 1 a caelo, seu ab internis, idem est, nam caelum est in internis; internum enim hominis est in luce caeli et externum in luce mundi, seu quod idem, anima seu spiritus hominis est in caelo at corpus in mundo; caelum est propius Divino quam mundus, quia ibi est Divinum Domini regnans, et est omne in omnibus. Quod ulterius spectat significationem ‘longinqui’, sciendum quod longinquum in spirituali sensu non pro objecto habeat spatium sed Divinum, ita bonum et verum; distantia ab ipsissimo bono quod procedit a Divino facit apparentias distantiae in caelo; apparent ibi societates angelicae distinctae, immo dissitae a se mutuo, sed ideale hoc spatii venit a distantia a bono et vero quae Divino Domini, ut dictum est; hoc non 2 aliter potest 3 videri quam paradoxon, immo quasi absonum multis in mundo; causa est qui cogitationes et harum ideae apud hominem fundantur super spatiis et temporibus, usque adeo ut homo absque illis cogitare non possit inde si abstrahis tempora et spatia ab hominis cogitatione, vix appercipit 4 quicquam; at usque angeli in caelo prorsus absque aliqua idea temporis et spatii 5 cogitant, ac ita plene ut cogitationes eorum excedant cogitationes hominis intelligentia et sapientia millies immo myriadies; et quod mirum, si apud illos intervenit idea ex tempore et spatio: statim obveniat mentibus illorum umbra et caligo, quia cadunt tunc e luce caeli in lumen naturae, quod illis est caligo.

[2] Quod spatia et tempora non sint in altera vita sed status, seu quod apparentiae illorum sint ex variationibus status quoad bonum et verum, videatur n. 2625, 2837, 3356, 3387, 3404, 4321, 4882, 6 5605, 738 1; inde nunc patet quid ‘stare e longinquo’ significat 7 in sensu spirituali, quod nempe remotionem a caelo ubi Divinum, hic remotionem ab internis, quia, ut supra dictum est, gens illa, 8 quae e longinquo a monte Sinai tunc stetit, remotissima fuit ab internis; erat enim solum in externis, et in his omne cultus Divini posuit; quod facere etiam illi genti permissum fuit, quia sic potuit repraesentare caelestia et Divina, nam ad repraesentandum, 9 requiritur externum, et quoque datur absque 10 interno, n. 3147, 3670, 4208, 4281, 4288, 4307, 8588.

[3] ‘Longinquum’ significat remotionem a bono et vero quae a Divino, ita ab internis, etiam in sequentibus locis: apud Lucam, Dives in inferno tollens oculos suos, vidit Abrahamum e longinquo, et ‘Lazarum’ in sinu illius. Abraham dixit ei, Inter nos et vos hiatus ingens firmatus est, ut qui volunt transcendere exhinc ad vos non possint, neque qui ibi ad nos transire, 16:23, [25, ] 26; per ‘Abrahamum’ non intelligitur Abraham, nam ille nescitur in caelo, sed in supremo sensu Dominus, et in respectivo illi in caelo qui in bono amoris et fidei in Dominum sunt, n. 1834, 1876, 1965, 1989, 2011, 3245, 3305 fin. : 6098, 6185, 6276, 11 6804; qui in inferno sunt dicuntur ‘e longinquo videre’ illos qui in caelo sunt, quia in statu remotissimo sunt a bono et vero; ‘hiatus ingens’ inter illos est 12 ipsa remotio a bono, quae 13 etiam dat apparentiam hiatus intercedentis.

[4] Qui cogitant 14 ex idea spatii, ut faciunt omnes homines in mundo, illi non aliter percipiunt quam quod infernum sit longe distans ab homine, et quoque quod caelum; sed res aliter se habet; infernum et caelum sunt prope hominem, immo in homine, infernum in homine malo, et caelum in homine bono; quisque etiam in id infernum, vel in id caelum, 15 in quo fuit in mundo, post mortem venit; sed tunc mutatur status; infernum quod non perceptum in mundo, fit perceptibile, et caelum quod nec perceptum in mundo fit perceptibile, caelum plenum omni felicitate, et infernum omni infelicitate; quod caelum sit 16 intra nos, docet Dominus apud Lucam,

Regnum Dei intra vos est, 17:21 17 :

apud Esaiam,

Venientes e terra longinqua, ab extremitate caelorum, 13:5; Jer. 5:15:

apud 18 Esaiam’,

19 Audite, longinqui, quid fecerim, et cognoscite, propinqui, virtutem Meam, 33:13:

apud eundem,

Dicam septentrioni, Da; et meridiei, Ne inhibe; adduc filios Meos e longinquo, et filias Meas ab extremitate terrae; educ populum 20 caecum cui oculi sunt, et surdos quibus aures, 43:6, 8, 49:12:

apud eundem,

Attendite, insulae, ad Me; auscultate, populi e longinquo, 49:1; Jer. 31:10:

apud Jeremiam,

[Ecce] vox clamoris filiae, populi Mei e terra longinqua, 21 Num Jehovah non in Zione? non rex ejus in ea? 8:19:

apud eundem,

Jehovah plantasti illos, et etiam radicati sunt; sed propinquus Tu in ore eorum, sed longinquus a renibus eorum, 12:2:

apud eundem,

Deus e propinquo Ego, et non Deus e longinquo, 23:23;

in his omnibus locis ‘longinquum’ significat remotionem a bono.

Poznámky pod čarou:

1. seu

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. appercipiet

5. tempore et spatio

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. significet

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. potuerunt in repraesentativis rerum coelestium et Divinarum esse, nam in repraesentativis esse

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. qui status

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. illuc

16. in nobis

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. Eundem in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.