Bible

 

Exodus 20

Studie

   

1 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos :

2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.

3 Non habebis deos alienos coram me.

4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.

5 Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :

6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.

7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

8 Memento ut diem sabbati sanctifices.

9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.

10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.

11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

13 Non occides.

14 Non mœchaberis.

15 Non furtum facies.

16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

17 Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.

18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,

19 dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.

20 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.

21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.

22 Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.

23 Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.

24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.

25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.

26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8891

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8891. 'Quia ‘sex diebus fecit Jehovah caelum et terram, et mare’: quod significet regenerationem et vivificationem illorum quae in interno et in externo homine, constat ex significatione ‘sex dierum’ quod sint status pugnae, de qua mox supra n. 8888, et cum praedicatur de Jehovah, hoc est, Domino, quod sit labor cum homine antequam regeneratur, n. 8510; ex significatione ‘caeli et terrae’ quod sit Ecclesia seu regnum Domini in homine, caelum in interno 1 et terra in externo 2 , de qua n. 82, 1411, 1733, 1850, 2117, 2118 fin. , 3355 fin. , 4535, ita est homo regeneratus, hoc est, qui novam vitam nactus est, sic 3 vivificatus; et ex significatione ‘maris’ quod sit sensuale adhaerens corporeo hominis, de qua 4 n. 8872.

[2] In hoc versu agitur de sanctificatione diei septimi, seu de institutione sabbati, et describitur per quod Jehovah sex diebus fecit caelum et terram, mare, et omne quod in illis, et quievit in die septimo; idcirco benedixit Jehovah diei septimo, et sanctificavit illum; qui non ultra sensum litterae cogitant, illi non aliter credere possunt quam quod creatio, quae describitur in 5 capite primo et secundo Geneseos, sit creatio universi, et quod sex dies fuerint intra quos creata sunt caelum, terra, mare, et omnia quae in illis, et tandem homo ad similitudinem 6 Dei; sed quis non qui singula expendit 7 videre potest quod non creatio universi ibi intellecta sit? sunt enim ibi talia quae ex sensu communi sciri possunt quod non ita sit, sicut quod dies fuerint antequam sol et luna, 8 quod lux et tenebrae, et quod 9 egerminatae herbae et arbores, et tamen 10 quod per illa luminaria lux data sit 11 , ac distinctum in lucem et tenebras, et sic facti dies;

[3] in sequentibus ibi etiam similia sunt quae vix ab aliquo qui interius cogitat agnoscuntur quod ita esse potuerint 12 , sicut quod femina ex costa viri aedificata sit, tum quod binae arbores in paradiso positae sint ex quarum unius fructu edere interdictum, et quod serpens ex una locutus sit cum uxore hominis, qui mortalium sapientissimus fuerat, et per loquelam suam, quae erat ex ore serpentis, deceperit utrumque, et 11 quod universum genus humanum, usque ad 13 tot milia milium, idcirco 14 damnarentur inferno; haec et similia ibi non possunt non ad primam cogitationem apparere paradoxa illis qui aliquid dubii de sanctitate Verbi fovent, et dein inducere ad negandum Divinum ibi; attamen sciendum quod omnia et singula ibi usque ad minimam iotam Divina sint, ac in se contineant arcana quae coram angelis in caelis ut in clara die patent; quod ita sit 15 , est causa quia angeli Verbi sensum non vident secundum litteram sed secundum illa quae inibi sunt, quae sunt spiritualia et caelestia, ac in his Divina; illi cum primum caput Geneseos legitur, non percipiunt aliam creationem quam novam hominis, quae regeneratio vocatur; haec ibi descripta est; ac per ‘paradisum’ sapientia hominis e novo creati; per ‘binas arbores in medio ejus’ binae illius hominis facultates, nempe voluntas boni per ‘arborem vitae’ ac intellectus veri per ‘arborem scientiae’; et quod vetitum fuerit edere ex hac arbore, erat quia homo regeneratus seu e novo creatus non amplius debet duci per intellectum veri sed per voluntatem boni, et si aliter quod novum vitae ejus pereat, de quibus videantur n. 202, 337, 2454, 2715, 3246, 3652, 4448, 5895 fin. , 5897 fin. , 7877, 7923, 7992, 8505, 8506, 8510, 8512, 8516, 8539, 8643, 8648, 8658, 8690, 8701, 8722; consequenter quod per ‘Adamum’ seu Hominem et per ‘Chaivam’ uxorem ejus ibi intellecta sit nova Ecclesia, et per ‘esum ex arbore scientiae’ illius Ecclesiae lapsus a bono ad verum, consequenter ab amore in Dominum et erga proximum ad fidem absque illis 16 , et hoc per ratiocinationem ex proprio intellectuali, quae ratiocinatio quod sit 17 ‘serpens’, videatur n. 18 195-197, 6398, 6399, 6949, 7293.

[4] Ex his patet quod historica de creatione, deque primo homine, et de paradiso, sint historica facta quae caelestia et Divina in se continent, et hoc secundum morem in antiquis Ecclesiis receptum, qui mos etiam inde emanavit ad plures 19 qui extra Ecclesiam erant, qui similiter finxerunt historica, et arcana illis involvebant, ut patet a scriptoribus antiquissimorum temporum; in antiquis enim Ecclesiis notum fuit quid talia quae in mundo sunt significabant in caelo 20 ; nec gesta rerum illis tanti fuerunt ut illa describerent, sed illa quae caeli erant; haec 21 mentes eorum occupabant ex causa quia interius cogitabant quam hodie et sic cum angelis communicabant, idcirco illis jucundum fuit talia connectere; 22 ad illa vero quae sancta haberentur in Ecclesiis, ducebantur 23 a Domino; inde concinnabantur talia quae plene correspondebant.

[5] Ex his constare potest quid intelligitur per ‘caelum et terram’ in primo versu primi capitis Geneseos, quod nempe Ecclesia interna et externa; quod illa per ‘caelum et terram’ significentur, constat quoque ex locis apud Prophetas ubi dicitur de novo caelo et nova terra, per quae quod intelligatur nova Ecclesia, videatur n. 82, 1411, 1733, 1850, 2117, 2118 fin. , 3355 fin. , 4535; ex his nunc patet quod per sex diebus fecit Jehovah caelum et terram, et mare' significetur regeneratio et vivificatio illorum quae in interno et in externo homine.

Poznámky pod čarou:

1. internum ejus

2. externum

3. hoc est

4. quod est maxime externum hominis, et cohaeret corporeo ejus,

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript inserts tum.

9. quoque

10. tum

11. The Manuscript places this after distinctum.

12. posset

13. ita

14. eo propter

15. fit, in the First Latin Edition.

16. illis destitutam

17. ibi est

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. illos

20. The Manuscript inserts quibus corresponderent.

21. quae

22. The Manuscript inserts et.

23. The Manuscript inserts per coelum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4444

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4444. ‘Ut audire illos, et doluerunt viri, et exarsit illis valde’ quod significet quod in malo essent contra verum Ecclesiae apud antiquos, constat a significatione ‘dolere et exardescere valde’ quod hic sit in malo esse; quod contra verum Ecclesiae apud antiquos sequitur, quia contra Shechemum filium Hamoris, per quem 1 quot significetur verum apud antiquos, supra n. 4430, 4431, dictum est Quod in malo fuerint, patet ab illis quae sequuntur, quod nempe ‘locuti sint in fraude’, vers. 13, et dein postquam Shechemus e Hamor' condescendebant ad verba illorum, occiderent illos, vers. 26-29 inde est quod per ‘dolere’ hic et ‘exardescere valde’ significetur quo in malo essent; apparet sicut zelus fuerit, quia cubuit cum sorore eorum, secundum verba quae mox sequuntur, ‘quia stultitiam fecit in Israele ad cubandum cum filia Jacobi, et ita non fiet’ et in fine capitis, ‘dixerunt, An sicut meretricem faciet sororem nostram?’ vers. 31; sed non fuit zelus, zelus enim nusquam dari potest apud aliquem qui est in malo, sed solum apud illum qui in bono, nam zelus in se bonum habet, n. 4164;

[2] religiosum quidem 2 quod apud posteritatem illorum, in se bonum habuit, nam ejus 3 omnia et singula repraesentabant caelestia et spiritualia quae sunt regni Domini', sed quoad illos qui in illo erant, nihil boni habuit, in externis enim solum fuerunt absque internis, ut supra ostensum; se habet hoc sicut religiosum illius gentis in quo etiam hodie sunt; agnoscunt Mosen et Prophetas, ita Verbum; hoc sanctum in se est, sed quoad illos non sanctum est, nam in singulis ibi semet spectant, et sic mundanum, immo terrestre faciunt Verbum, nam quod inibi aliquid caeleste sit 4 , non sciunt, ne quidem curant; qui in tali statu sunt, non possunt in bono esse cum in suo religioso, sed in malo, nam nihil caeleste influit, hoc enim apud se exstinguunt.

[3] Secundum legem in Antiqua Ecclesia etiam notam fuit quod qui compressit virginem, dotem daret et acciperet illam in uxorem, juxta haec apud Mosen,

Si persuaserit vir virgini, quae non desponsata, et cubat cum ea, dote dotabit eam sibi in uxorem; si renuendo renuit pater ejus dare eam illi, argentum pendet, quantum dos virginum, Exod. 22:15, 16 [KJV 16, 17]:

et alibi, Si invenerit vir puellam virginem, quae non desponsata est, et apprehenderit illam, ac cubuerit cum illa, et deprehensi fuerint, dabit vir qui cubuit cum ea, patri puellae quinquaginta argenti, et erit illi in uxorem, pro quod compresserit illam; et non poterit repudiare illam omnibus diebus suis, Deut. 22:28, 29;

quod eadem haec lex nota fuerit antiquis, patet manifeste a Shechemi verbis ad puellae patrem et fratres, Dixit Shechem ad patrem ejus et ad fratres ejus, Inveniam gratiam in oculis vestris, et quod dicitis ad me, dabo; multiplicate super me valde dotem et donum, et dabo quemadmodum dicetis ad me, et detis mihi puellam ad mulierem, vers. 11, 12, 12;

et quia Shechemus legem illam complere voluit, et fratres Dinae consenserunt, si fieret sicut illi, circumcidendo omnem masculum, secundum verba quae sequuntur, Verumtamen in hoc consentiemus vobis, si sitis sicut nos, ad circumcidendum vobis omnem masculum, et dabimus filias nostras vobis, et filias vestras accipiemus nobis, et habitabimus cum vobis, et erimus in populum unum, vers. 15, 16; inde patet quod non ex lege egerint, ita non ex bono, sed contra legem, proinde ex malo.

[4] Ex lege quidem fuit quod non conjugia inirent cum gentibus, de qua apud Mosen,

Ne accipias de filiabus illarum filiis tuis, et scortentur filia earum post deos eorum, et scortari faciant filios tuos post deo eorum, Exod. 34:16: et alibi, Non affinitatem contrahes cum gentibus, filiam tuam non dabis filio illius, et filiam illius non accipies filio tuo: ideo quo seducturus sit filium tuum a post Me, ut serviant diis aliis, Deut. 7:3, 4;

sed haec lex lata est de gentibus idololatris, ne per conjugia ad cultum idololatricum deflecterent 5 a cultu vere repraesentativo, nam cur idololatrae facti sunt, non amplius repraesentare potuerunt caelesti et spiritualia regni Domini, sed opposita qualia sunt infernalia, quippe ab inferno tunc evocabant quendam diabolum quem colebant, e cui repraesentativa Divina applicabant; quapropter dicitur 6 , ne scortarentur post deos illorum; tum ob causam quia per gentes significabantur mala et falsa, cum quibus bona et vera quae illi repraesentabant, non commiscerentur, proinde non diabolica et infernali cum caelestibus et spiritualibus, n. 3024f.

[5] Sed nusquam vetitum fui matrimonia contrahere cum gentibus quae acceptarunt cultum eorum et 7 qui postquam circumcisi essent, agnoscebant Jehovam; illo vocabant peregrinos peregrinantes cum illis, de quibus ita apud Mosen,

Si peregrinabitur tecum peregrinus, et voluerit facere Pascha Jehovae, circumcidetur ei omnis masculus, et tunc accedet a faciendum illud, et erit sicut incola terrae:... lex una erit incola et peregrino qui peregrinatur in medio vestrum, Exod. 12:48, 49;

et alibi, Quando peregrinatus fuerit vobiscum peregrinus, faciet Pascha Jehovae, juxta statutum Paschae, et juxta statuta ejus, sic faciet statutum unum erit vobis tam peregrino quam indigenae terrae, Num. 9:14; 8 quod dicti sint peregrini peregrinantes in medio illorum et cum illis, erat quia ‘peregrinari’ significabat instrui, ac ita ‘peregrinus’ illos qui in ‘statutis et’ doctrinalibus instrui se passi sunt; quod peregrinari et peregrinus id significent, videatur n. 1463, 2025, 3672 9 :

apud eundem,

Quod si peregrinatus fuerit vobiscum peregrinus, qui fecerit ignitum odoris quietationis Jehovae, quemadmodum facitis, sic faciet: quantum ad contionem, statutum unum vobis et peregrino peregrinanti, statutum aeternitatis in generationes vestras: quales vos talis peregrinus coram Jehovah; lex una, et judicium unum erit vobis et peregrino peregrinanti vobiscum, Num. 15:14-16:

10 tum alibi, Sicut indigena ex vobis, erit vobis peregrinus peregrinans vobiscum, Lev. 19:34

Judicium unum erit vobis, quale peregrino tale indigenae erit, Lev. 24:22.

[6] Quod hoc statutum non modo Jacobo et filiis ejus, sed etiam Shechemo et Hamori notum fuerit, patet a verbis illorum; nam statuta, judicia et leges quae genti Israeliticae et Judaicae data sunt, non fuerunt nova, sed talia quae fuerunt prius in 11

Antiqua Ecclesia, et in 11 Altera Antiqua quae Hebraea ab Ebero dicta fuit, ut passim ostensum est; quod inde lex illa nota fuerit, patet a verbis filiorum Jacobi, Dixerunt filii Jacobi ad Hamorem et Shechemum, Non possumus facere verbum hoc, dare sororem nostram viro cui praeputium, quia opprobrium hoc nobis; verumtamen in hoc consentiemus vobis, si sitis sicut nos, ad circumcidendum vobis omnem masculum, et dabimus filias nostras vobis, et filias vestras accipiemus nobis, et habitabimus cum vobis, et erimus in populum unum, vers. 14-16;

et a verbis Hamoris et Shechemi, quod non modo consenserint, sed etiam quod circumcidi fecerint se et omnem masculum urbis suae, vers. 18-24:

[7] inde patet quod Shechemus talis factus qualis peregrinus, de qua in lege, et sic quod filiam Jacobi potuerit in mulierem accipere; ita 12 quod occiderint illos, fuerit factum nefandum; quod etiam testificatus Jacob ante mortem suam, Gen. 49:5-7. Quod non modo Jehudah, sed etiam Moses, tum reges Judaeorum et Israelitarum, ut et plures ex populo, duxerint uxores a gentibus, ex historicis Verbi constat; quae quin receperint statuta, judicia et leges eorum, et pro peregrinis agnitae fuerint, non dubitandum.

Poznámky pod čarou:

1. quos

2. enim

3. in omnibus et singulis repraesentativum caelestium et spiritualium, quae sunt Regni Domini habuit

4. non autem caeleste, nam quid caeleste

5. ad idololatrias declinarent

6. The Manuscript inserts quod non conjugia cum illis sociarent.

7. seu

8. The Manuscript has this ref. after that from Num. xv, introduced by Apud eundem

9. The Manuscript inserts et alibi.

10. et

11. apud with accusative

12. et sic

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.