Bible

 

Exodus 20

Studie

   

1 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos :

2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.

3 Non habebis deos alienos coram me.

4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.

5 Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :

6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.

7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

8 Memento ut diem sabbati sanctifices.

9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.

10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.

11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

13 Non occides.

14 Non mœchaberis.

15 Non furtum facies.

16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

17 Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.

18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,

19 dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.

20 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.

21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.

22 Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.

23 Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.

24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.

25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.

26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8890

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8890. ‘Non facies ullum opus tu, et filius tuus, et filia tua servus tuus, et ancilla tua, et bestia tua, et peregrinus tuus qui in portis tuis’: quod significet quod tunc caelum et beatitudo omnibus et singulis quae in interno et [in] externo hominis, constat ex significatione ‘non facere ullum opus’ quod sit quies et pax, ita caelum, nam cum homo in caelo est, absque omni sollicito, irrequieto, et anxio est, et cum absque his 1 , est ei beatitudo; et ex significatione ‘tu, filii tui 2 , filiae tuae 2 , servi tui 2 , ancillae tuae 2 , bestiae tuae 2 , 3 peregrini 4 in portis tuis 2 ’ quod sint omnia et singula quae in interno et in externo hominis 5 , nam per ‘tu’ significatur ipse homo, 6 per ‘filium’ significatur intellectuale ejus, per ‘filiam’ voluntarium, utrumque in interno homine, per ‘servum’ significatur naturale quoad verum, et per ‘ancillam’ naturale quoad bonum, ita utrumque 7 in externo homine; per ‘bestiam’ autem significatur 2 affectio in communi, et per ‘peregrinum in portis 2 ’ scientificum in communi, ita omnia et singula 8 ; quod ‘filius’ sit intellectuale, est quia est verum, nam vera constituunt intellectuale, et quod ‘filia’ sit voluntarium, est quia est bonum, nam bona constituunt voluntarium; quod ‘filius’ sit verum, ita intellectuale, videatur n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2803, 2813, 3373, 3704, 4257, quod ‘filia’ sit bonum, ita voluntarium, n. 489-491, 2362, 3024, quod ‘servus’ sit naturale quoad verum, n. 3019, 3020, 3409, 5305, 7998, quod ‘ancilla’ sit naturale quoad bonum, n. 2567, 3835, 3849, quod ‘bestia’ sit affectio in communi, n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 2179, 2180, 3218, 5198, 7523, 7872, et quod ‘peregrinus’ sit qui instruitur in Ecclesiae veris, n. 1463, 4444, 8007, 8013; inde ‘peregrinus in portis tuis’ 9 est scientificum in communi, nam scientificum in communi est in portis, hoc est, in introitu ad vera quae Ecclesiae.

Poznámky pod čarou:

1. in coelum venit, cessat omne quod sollicitum, irrequietum et anxium illum reddiderat, et cum haec cessant

2. ejus

3. The Manuscript inserts et.

4. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

5. homine

6. The Manuscript inserts qui est in coelo, .

7. The Manuscript inserts quod, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition.

8. The Manuscript inserts apud illum.

9. scientificum in portis, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2196

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2196. ‘Et ea post illum’: quod significet juxta bonum in quo tunc rationale, et separatum ab illo quantum humani ei inerat, constat inde quod dicatur de janua ubi Sarah, quod ‘fuerit post illum’; ‘esse post illum’ significat non conjunctum esse, sed a tergo ejus; quod separatur ab aliquo, hoc repraesentatur per rejectionem quandam quasi in tergum, ut constare potest a repraesentativis 1 in altera vita, de quibus ab experientia n. 1393, 1875; hoc nunc exprimitur per quod ‘janua ubi Sarah, esset post illum’.

[2] Quod verum rationale mere humanum quod tunc apud Dominum, ab Ipso separatum sit cum se conjunxit cum Divino, ita se habet: verum rationale humanum non capit Divina quia haec supra ejus intellectus sphaeram sunt, verum enim hoc communicat cum scientificis quae in naturali homine, et quantum ex his intuetur illa quae supra se sunt, tantum non agnoscit; est enim verum hoc in apparentiis quas exuere nequit; et apparentiae sunt illa quae nata sunt ex sensualibus, quae inducunt fidem sicut ipsa Divina quoque talia sint, cum tamen sunt omnibus apparentiis exempta, quae cum dicuntur, rationale hoc verum nusquam potest credere quia non potest capere.

[3] Sicut pro exemplis: quod nulla vita homini nisi quae a Domino; rationale ex apparentiis putat tunc non vivere posse sicut a se, cum tamen tunc primum vere vivit cum percipit quod a Domino 2 :

[4] rationale ex apparentiis putat bonum quod facit, esse ex semet, cum tamen nihil boni a se sed a Domino:

[5] rationale ex apparentiis putat quod mereatur salutem cum bonum facit, cum tamen homo nihil a se mereri possit, sed omne meritum sit 3 Domini:

[6] homo ex apparentiis putat quod cum detinetur a malo et tenetur in bono a Domino, nihil nisi bonum, et justum, immo sanctum, apud eum, cum tamen in homine nihil nisi malum, injustum, et profanum [est]:

[7] homo ex apparentiis putat, cum facit bonum ex charitate, quod ex voluntario in se faciat, cum tamen non ex voluntario ejus, sed ex intellectuali cui implantata est charitas:

[8] homo ex apparentiis putat non dari posse gloriam absque gloria mundi, cum tamen in gloria caeli ne hilum gloriae mundi sit:

[9] homo ex apparentiis putat quod nemo possit amare proximum plus quam se, sed quod omnis amor incipiat a se, cum tamen in amore caelesti 4 nihil amoris sui insit:

[10] homo ex apparentiis putat quod nulla lux dari queat nisi quae ex luce mundi, cum tamen in caelis ne hilum lucis mundi sit, et usque tanta lux ut 5 lucem meridianam mundi millies excedat:

[11] homo ex apparentiis putat quod Dominus non lucere possit coram universo caelo sicut sol, cum tamen omnis lux caeli ab Ipso:

[12] homo ex apparentiis non capere potest quod progressiones sint in altera vita, cum tamen apparent sibi progredi prorsus sicut homo in terris, ut in suis habitaculis, atriis, paradisis; minus si dicatur quod haec sint mutationes status quae sic apparent:

[13] homo ex apparentiis nec capere potest quod spiritus et angeli, quia inconspicui coram oculis, non videri queant, nec quod possint loqui cum homine, cum tamen apparent manifestius coram visu interno seu spiritus quam homo homini in terra; et quoque audiuntur loquelae eorum similiter: praeter millia millia talium quae rationale hominis nusquam ex suo lumine nato ex sensualibus, et inde obfuscato, potest 6 credere: immo in ipsis naturalibus caecutit rationale, sicut quod capere nequeat quomodo illi qui e diametro oppositi sunt incolae, possint pedibus insistere et ambulare, praeter in perplurimis aliis; quid non 7 in spiritualibus et caelestibus, quae longe supra naturalia sunt?

[14] Quia rationale humanum tale est, hic dicitur de tali quod separatum fuerit, cum Dominus unitus Divino in Perceptione Divina fuit, quod significatur per quod ‘Sarah’ quae hic est tale verum rationale, ‘steterit ad januam tentorii, et ea esset’post illum. '

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts quae.

2. The Manuscript inserts nec scire potest, unde tunc malum vitae.

3. esse in the Manuscript and in the First Latin Edition.

4. The Manuscript inserts prorsus.

5. The Manuscript has et.

6. The Manuscript has possit.

7. The Manuscript has tunc.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.