Bible

 

Exodus 20

Studie

   

1 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos :

2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.

3 Non habebis deos alienos coram me.

4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.

5 Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :

6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.

7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

8 Memento ut diem sabbati sanctifices.

9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.

10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.

11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

13 Non occides.

14 Non mœchaberis.

15 Non furtum facies.

16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

17 Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.

18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,

19 dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.

20 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.

21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.

22 Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.

23 Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.

24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.

25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.

26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 696

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

696. "Et timentibus nomen tuum parvis et magnis." - Quod significet et omnibus qui Dominum colunt ex quacunque religione; constat ex significatione "timere nomen" Domini Dei, quod sit colere Dominum (de qua sequitur); et ex significatione "parvorum et magnorum", quod sit ex quacunque religione; nam per "parvos" intelliguntur qui parum sciunt vera et bona ecclesiae, et per "magnos" qui multum sciunt, ita qui parum et multum colunt Dominum; quantum enim homo scit vera fidei et vivit secundum illa, tantum colit Dominum, cultus enim non est ex homine, sed ex veris a bono quae apud hominem sunt, quoniam haec sunt ex Domino, et in illis est Dominus. Quod per "timentes nomen tuum, parvos et magnos", intelligantur omnes qui colunt Dominum ex quacunque religione, est quia mox prius nominantur "servi prophetae" et "sancti", per quos intelliguntur omnes qui intra ecclesiam in veris doctrinae et in vita secundum illa sunt; quare per "timentes nomen tuum, parvos et magnos" intelliguntur omnes qui extra ecclesiam in cultu Domini secundum religionem suam sunt; nam hi quoque timent nomen Dei qui colunt Dominum, et vivunt in aliqua fide et charitate secundum religiosum suum; quippe in hoc versu agitur de ultimo judicio super omnes tam malos quam bonos, ac ultimum judicium fit super omnes tam qui intra ecclesiam sunt quam super omnes qui extra, illam, et tunc salvantur omnes qui timent Deum, et vivunt in amore mutuo, in rectitudine cordis et sinceritate ex religioso; omnes enim illi quoad animam, per intuitionem fidei in Deum, et per vitam charitatis, consociantur angelis caeli, et sic conjunguntur Domino ac salvantur; quisque enim post mortem venit ad suos in mundo spirituali, cum quibus, dum vixit in mundo naturali, quoad suum spiritum consociatus est.

[2] Quod "parvi et magni" significent minus et plus, nempe qui colunt Dominum, ita qui minus et plus in veris ex bono sunt, est quia sensus spiritualis Verbi abstractus est ab omni respectu personae, nude enim rem intuetur; et in voce "parvorum et magnorum" est respectus personae, nam intelliguntur homines qui colunt Deum; inde est quod pro illis in eo sensu intelligatur minus et magis, ita qui ex genuinis veris et bonis minus et magis colunt. Simile etiam est cum "servis prophetis" et "sanctis", de quibus mox supra, per quos non intelliguntur in sensu spirituali prophetae et sancti, sed abstracte a personis vera doctrinae et vita secundum illa; dum illa intelliguntur, inclusive etiam comprehenduntur omnes qui in veris doctrinae et in vita secundum illa sunt, haec enim sunt in subjectis quae sunt angeli et homines; at cogitare tunc solum angelos et homines est naturale, sed cogitare vera doctrinae et vitam quae faciunt angelos et homines est spirituale. Inde constare potest quomodo sensus spiritualis, in quo sunt angeli, se distinguit a sensu naturali, in quo sunt homines; nempe, quod singulis, quae homines cogitant, inhaereat aliquid ex persona, ex spatio, ex tempore, et ex materia, at quod angeli cogitent res abstracte ab illis: inde est quod angelis sit loquela homini incomprehensibilis, quia illa est ex intuitione rei et inde sapientia abstracta a talibus, ita respective indeterminata ad illa quae propria mundi naturalis sunt.

[3] Quod per "timere nomen tuum" significetur colere Dominum, est quia per "timere" significatur colere, et per "nomen tuum" Dominus; nam in versu praecedente dicitur quod "viginti et quatuor seniores gratias egerint Domino Deo, qui es et qui eras et qui venturus es"; quare per "timere nomen tuum" intelligitur colere Dominum. In Verbo tam Veteris quam Novi Testamenti dicitur "nomen Jehovae", nomen Domini", "nomen Dei", et "nomen Jesu Christi"; et ibi per "nomen" intelliguntur omnia per quae colitur, ita omnia amoris et fidei, ac in supremo sensu intelligitur Ipse Dominus, quia ubi Ipse est, ibi sunt omnia amoris et fidei; quod haec et illa per "nomen Jehovae", "Domini Dei", et "Jesu Christi" intelligantur, videatur supra (n. 102, 135, 224), et quoque patet ex his Domini verbis,

"Si duo ex vobis consenserint in nomine meo super terra de omni re, quamcunque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in caelis est: ubi enim 1 duo aut tres congregati sunt in nomine meo, ibi sum in medio eorum" (Matthaeus 18:19, 20):

ibi [per] "consentire in nomine Domini", et "congregari in nomine Ipsius", non intelligitur in solo nomine, sed in illis quae Domini sunt, quae sunt vera fidei et bona amoris, per quae colitur.

[4] Quod "timere", cum de Domino, significet colere et revereri, est quia in cultu et in omnibus ejus est timor sanctus et venerabilis, qui est quod honorandus sit, et non ullo modo laedendus; est enim sicut infantum erga parentes, parentum erga infantes, uxorum erga maritos, et maritorum erga uxores, tum sicut amicorum erga amicos, apud quos est timor ne laedantur et quoque respectus; ille timor cum respectu est in omni amore et in omni amicitia, adeo ut amor et amicitia absque tali timore et respectu sit quasi cibus non salitus, qui est insulsus: inde nunc est quod "timere Dominum" sit colere Ipsum ex tali amore.

[5] Dicitur quod per "timere nomen tuum" significetur colere Dominum, et tamen per "timentes Ipsum" intelliguntur hic omnes qui extra ecclesiam sunt, quibus tamen Dominus ignotus est, ex causa quia non habent Verbum; sed usque omnes ex illis acceptantur a Domino, qui de Deo ideam Humani habent, Deus enim sub forma Humana est Dominus: at vero omnes, sive intra sive extra ecclesiam sint, qui de Deo non sicut de Homine cogitant, illi dum in vitam suam spiritualem veniunt, quod fit post excessum ex hoc mundo, non acceptantur a Domino, quia illi non habent aliquam ideam de Deo determinatam, sed interminatam, quae nulla est; et si aliqua sit, usque dissipatur; quae causa est quod omnes qui e terris in mundum spiritualem veniunt, primum explorentur qualem ideam de Deo habuerint et secum ferunt; si non ut de Homine, quod mittantur ad loca instructionis et doceantur quod Dominus sit Deus caeli et terrae, et quod cum de Deo, de Domino oporteat cogitare, et quod alioqui non aliqua foret conjunctio cum Deo, et inde nec consociatio cum angelis; tunc omnes qui vitam charitatis vixerunt, recipiunt instructionem ac Dominum colunt: at omnes qui dicunt se in fide fuisse, sed non fuerunt in vita fidei, quae est charitas, non recipiunt instructionem; quare separantur, et in loca infra caelos amandantur, quidam in inferna, quidam in terram quae in Verbo "terra inferior" vocatur, ubi dura patiuntur. At usque gentiles, quibus leges religionis fuerunt leges vitae, prae Christianis recipiunt doctrinam de Domino; et id praecipue ex causa, quia non aliam ideam de Deo habuerunt quam ut de Divino Homine. Haec dicta sunt ut sciatur unde est quod per "timere nomen tuum" intelligatur colere Dominum.

[6] Multis in locis in Verbo dicitur "timere Jehovam Deum", et per id intelligitur colere; quare paucis dicetur quodnam cultus in specie intelligitur per timere Deum." Omnis cultus Jehovae Dei erit ex bono amoris per vera; cultus qui ex solo bono amoris est, non est cultus; nec est cultus qui est ex solis veris absque bono amoris; utrumque erit, nam essentiale cultus est bonum amoris, sed bonum existit et formatur per vera; inde omnis cultus erit per vera ex bono: quia ita est, ideo in plerisque locis in Verbo, ubi dicitur "timere Jehovam Deum", etiam dicitur "custodire" ac "facere verba et praecepta Ipsius"; quare ibi per "timere" significatur cultus per vera, ac per "custodire et facere" cultus ex bono amoris, nam "facere" est voluntatis ita amoris et boni, ac "timere" est intellectus ita fidei et veri; nam omne verum quod fidei est proprie est intellectus, et omne bonum quod amoris est proprie est voluntatis: inde videri potest quod "timor Jehovae Dei" dicatur de cultu per vera doctrinae, quae etiam vera fidei vocantur. Quod id cultus intelligatur per "timorem Jehovae Dei", est quia Divinum Verum facit timorem, nam damnat malos ad infernum; non autem Divinum Bonum; hoc aufert damnationem, quantum id per vera ab homine ac angelo recipitur. Inde constare potest quod tantum sit timor pro Deo, quantum homo in bono amoris est; et quod tantum pavor et terror evanescant, et fiant timor sanctus cum reverentia, quantum homo in bono amoris est, et inde in veris, hoc est, quantum boni est in veris ejus. Inde sequitur quod timor in cultu varius sit apud unumquemvis, secundum statum vitae ejus; et quoque quod sanctitas cum reverentia, quae timori inest apud illos qui in bono sunt, etiam varia sit, secundum receptionem boni voluntate, ac secundum receptionem veri intellectu, hoc est, secundum receptionem boni corde et receptionem veri anima.

[7] Sed haec quae nunc dicta sunt, evidentius constare 2 possunt ex sequentibus locis in Verbo:

– Apud Mosen,

"Quid Jehovah Deus..petit a te, nisi ut timeas Jehovam Deum tuum, ad eundum in omnibus viis Ipsius, et ad amandum Ipsum, et ad serviendum Jehovae Deo tuo, ex toto corde tuo, et ex tota anima tua?" (Deuteronomius 10:12, 20):

dicitur "timere Jehovam Deum", "ire in viis Ipsius", "amare Ipsum", et "servire Ipsi", et per omnia illa describitur cultus per vera ex bono; cultus per vera intelligitur per "timere Jehovam Deum" ac "servire Ipsi", et cultus ex bono per "ire in viis Ipsius" et "amare Ipsum": quare etiam dicitur "ex toto corde" et "ex tota anima"; "cor" significat bonum amoris et charitatis quod est voluntatis, et "anima" significat verum doctrinae et fidei quod est intellectus; cor enim correspondet bono amoris, ac in homine ejus voluntati, et anima correspondet vero fidei, ac in homine ejus intellectui; per "animam" enim intelligitur animatio seu respiratio hominis, quae etiam vocatur ejus spiritus.

(Quod "anima" in Verbo significet vitam fidei, et "cor" vitam amoris, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 2930, 3 90509281.)

[8] Apud eundem,

"Post Jehovam Deum vestrum ibitis, Ipsumque timebitis, ut praecepta Ipsius custodiatis, et vocem Ipsius audiatis, ac Ipsi serviatis, et Ipsi adhaereatis" (Deuteronomius 13:54]):

"post Jehovam Deum ire", "praecepta Ipsius custodire", et "Ipsi adhaerere", significant bonum vitae, ita bonum amoris, ex quo cultus; ac "Jehovam Deum timere", "vocem Ipsius audire", et "Ipsi servire", significant vera doctrinae, ita vera fidei per quae cultus. Quoniam omnis cultus Domini erit per vera ex bono, et non per vera absque bono, nec per bonum absque veris, ideo in singulis Verbi est conjugium boni et veri, ut in locis jam allatis, et quoque in sequentibus. (De conjugio boni et veri in singulis Verbi, videatur supra, n. 238 fin. , 288 [b] , 660.)

[9] Apud eundem,

"Jehovam Deum tuum timebis, Ipsi servies, Ipsique adhaerebis, et in, nomine Ipsius jurabis" (Deutr. 10:20 4 ):

etiam hic "timere Jehovam Deum" et "servire Ipsi" involvunt vera cultus; ac "Jehovae Deo adhaerere" et "in nomine Ipsius jurare" involvunt bonum cultus; nam "adhaerere" est vox boni amoris, quoniam qui amat is adhaeret; similiter "jurare in nomine Jehovae", per id enim confirmat quod facturus sit: quod "servire" involvat vera cultus, est quia per "servos" in Verbo intelliguntur qui in veris sunt, et hoc ex causa quia vera serviunt bono (videatur supra, n. 6, 409).

[10] Apud eundem,

"Ut timeas Jehovam Deum tuum, ad custodiendum omnia statuta Ipsius et praecepta Ipsius;.... Jehovam Deum tuum timebis, et Ipsi servies, ac in nomine Ipsius jurabis: non ibitis post deos alios. .... Praecepit nobis Jehovah facere omnia statuta haec, ad timendum Jehovam Deum nostrum" (Deuteronomius 6:2, 13, 14, 24):

cultus per vera ex bono, seu per fidem ex amore, etiam hic similiter describitur; per "timere Jehovam Deum, et Ipsi servire", intelligitur cultus per vera fidei, et per "custodire et facere statuta et praecepta", ac "in nomine Jehovae jurare", cultus ex bono amoris; nam "custodire et facere statuta et praecepta" est bonum vitae, quod idem est cum bono amoris, nam qui amat is vivit; similiter "jurare in nomine Jehovae", nam "jurare" est confirmare vita: quod "timere Jehovam, et servire Ipsi", sit cultus secundum vera doctrinae, supra dictum est: sunt enim duo quae faciunt cultum, nempe doctrina et vita; doctrina absque vita non facit illam, nec vita absque doctrina.

[11] Similiter in sequentibus:

– Apud eundem,

"Congrega populum.... ut audiant, et ut discant et timeant Jehovam Deum vestrum, ac custodiant facere omnia verba legis" (Deutr. 31:12);

apud eundem,

"Si non custodis facere omnia praecepta legis hujus, .... ad timendum nomen magnificum et venerabile hoc, Jehovam Deum tuum" (Deuteronomius 28:58);

apud eundem,

Rex "scribet sibi exemplar legis, .... et leget in eo omnibus diebus vitae suae, quo discat timere Jehovam Deum suum, ad custodiendum omnia verba legis.., et statuta.., ad faciendum illa" (Deutr. 17:18, 19 5 );

apud eundem,

"Custodies praecepta Jehovae Dei tui, eundo in viis Ipsius, et timendo Ipsum" (Deuteronomius 8:6]):

in his locis, ubi dicitur "timere Jehovam Deum", etiam adjungitur "custodire et facere praecepta legis", tum "ire in viis Ipsius", ex causa quia, ut dictum est, omnis cultus Dei internus spiritualis consistens in bono vitae fiet secundum vera doctrinae, quoniam haec docebunt; cultus secundum vera doctrinae significatur per "timere Jehovam", et cultus ex bono vitae per "custodire praecepta", et "ire in viis Ipsius"; "ire in viis Jehovae" est vivere secundum vera doctrinae; et quia cultus secundum vera doctrinae intelligitur per "timere Jehovam", ideo dicitur quod "ex lege discetur timere Jehovam." At sciendum est quod "timor Jehovae" sit cultus internus spiritualis qui erit in cultu externo naturali; cultus internus spiritualis est cogitare et intelligere vera, ita reverenter et sancte de Deo, quod est "timere Ipsum"; et cultus externus naturalis est facere illa, quod est "custodire praecepta et verba legis."

[12] Apud Davidem,

"Doce me, Jehovah, viam tuam, 6 illam in veritate; aduna cor meum timori nominis tui"; (Psalmuss 86:11):

per "docere viam" significatur docere verum secundum quod vivendum est; quare dicitur", 7 Doce illam in veritate": quod bonum amoris cum veris fidei conjunctum erit, significatur per "Aduna cor meum timori nominis tui"; "cor" significat amorem, "timor" sanctum fidei, quae "adunanda" seu simul erunt in cultu.

[13] Apud eundem,

"Beatus omnis timens Jehovae, qui ambulat in viis Ipsius" (Psalmuss 128:1);

"timere Jehovam" etiam hic est cogitare reverenter et sancte de Deo, et "ambulare in viis Ipsius" est vivere secundum Divina vera; per utrumque fit cultus: sed in cultu externo, qui est vivere secundum Divina vera, erit cultus internus qui est "timere Jehovam"; quare dicitur quod "sit timens Jehovae qui ambulat in viis Ipsius." Apud eundem,

"Beatus vir qui timet Jehovam, praeceptis Ipsius delectatur valde" (Psalmuss 112:1):

similiter ut supra, nam "delectari praeceptis Jehovae valde" est amare illa, ita velle et facere illa.

[14] Apud Jeremiam,

"Non timuerunt, neque iverunt in lege mea, et in statutis meis" (44:10 8 ):

"non timere" pro non cogitare de Deo ex veris Verbi, ita non sancte et reverenter; "non ire in lege Dei et in statutis Ejus" pro nec vivere secundum illa; "praecepta" sunt leges cultus interni, et "statuta" sunt leges cultus externi.

[15] Apud Malachiam,

"Si Pater Ego, ubi honor meus? si Dominus Ego, ubi timor Mei?" (1:6):

"honor" et "timor" dicitur, quia "honor" dicitur de cultu ex bono, et "timor" de cultu per vera; (quod "honor" dicatur de bono, videatur supra, n. 288, 345); quare etiam dicitur "honor" de Patre, et "timor" de Domino, nam Jehovah dicitur "Pater" ex Divino Bono, ac "Dominus" ibi ex Divino Vero.

[16] Apud eundem,

"Foedus meum fuit cum" Levi, "vitae et pacis, quae dedi illi cum timore, et timuit Me" (2:5):

per "Levin" hic intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum, et per "foedus vitae et pacis" significatur unio Ipsius Divini cum Ipso, ac per "timorem" et per "timere" significatur sanctum Verum, cum quo unio.

[17] Apud Esaiam,

" 9 Quiescit super Illo spiritus Jehovae, spiritus sapientiae et intelligentiae, spiritus consilii et virtutis, spiritus scientiae et timoris Jehovae, unde suffire ipsius in timore Jehovae" (11:2, 3):

haec etiam de Domino, et per illa verba describitur Divinum Verum, in quo et ex quo omnis sapientia et intelligentia: Divinum Verum quod fuit in Domino cum erat in mundo, et quod post glorificationem Humani Ipsius procedit ab Ipso, intelligitur per "Spiritum Jehovae" qui quievit super Ipso; quod inde Ipsi Divina sapientia ac Divina potentia, intelligitur per "Spiritum sapientiae et intelligentiae", et per "spiritum consilii et virtutis"; quod inde Ipsi omniscientia et ipsa sanctitas in cultu, intelligitur per "spiritum scientiae et timoris Jehovae"; et quia "timor" significat sanctum cultus ex Divino Vero, ideo additur, "unde suffire Ipsius in timore Jehovae", "suffire" enim significat cultum ex Divino spirituali, quod est Divinum Verum ; (quod id per "suffire" significetur, videatur supra, n. 324, 491, 492, 494, 567): dicitur "spiritus sapientiae, intelligentiae, scientiae et timoris", ac per "Spiritum" intelligitur Divinum procedens, et per "spiritum sapientiae" intelligitur Divinum caeleste, quod est Divinum procedens receptum ab angelis 10 caeli intimi seu tertii; per "spiritum intelligentiae" intelligitur Divinum spirituale, quod est Divinum procedens receptum ab angelis medii seu secundi caeli; per "spiritum scientiae" intelligitur Divinum naturale, quod est Divinum procedens receptum ab angelis ultimi seu primi caeli; et per "spiritum timoris Jehovae" intelligitur omne sanctum cultus ex illis Divinis.

[18] Apud Jeremiam,

"Dabo illis cor unum et viam unam ad timendum Me omnibus diebus in bonum illis, .... et feriam illis foedus saeculi, .... et timorem meum dabo in cor eorum, ut non recedant ab apud Me" (32:39, 40):

"Dabo illis cor unum et viam unam ad timendum Me" significat unam voluntatem et unum intellectum ad colendum Dominum; "cor" significat bonum voluntatis, "via" verum intellectus ducens, et "timor" sanctum cultum inde: "Feriam illis foedus saeculi, et timorem meum dabo in cor eorum", significat conjunctionem per bonum amoris et per verum illius boni in cultu; "foedus" est conjunctio, "timor in corde" est sanctum cultus ex vero in bono amoris: "ut non recedant ab apud Me" significat propter conjunctionem: quoniam conjunctio cum Domino fit per vera ex bono, et non per vera absque bono, nec per bonum absque veris, ideo dicitur ibi utrumque.

[19] Apud Davidem,

"Domus Aharonis, confidite in Jehovah:.... timentes Jehovae, confidite in Jehovah" (Psalmuss 115:10, 11):

per "domum Aharonis" significantur omnes qui in bono amoris sunt; et per "timentes Jehovae" significantur omnes qui in vero ex illo bono sunt. In Apocalypsi,

"Angelus habens Evangelium aeternum dixit, "Timete Deum et date.... gloriam adorate lpsum" (14:7):

per "timere Deum et dare Ipsi gloriam" significatur colere Dominum ex sanctis veris; et "adorare Ipsum" significat ex bono amoris.

Apud Davidem,

"Timeant a Jehovah omnis terra, ab Illo extimescant omnes habitatores orbis:.... ecce oculus Jehovae super timentibus Ipsum, exspectantibus misericordiam ipsius" (Psalmuss 33:8, 18 11 ):

apud eundem,

"Beneplacitum Jehovae est in timentibus Ipsum, exspectantibus misericordiam Ipsius" (Psalmuss 147:11):

quia "timor Jehovae" significat receptionem Divini Veri, et "misericordia" receptionem Divini Boni, ideo dicitur, "Oculus" et "Beneplacitum Jehovae super timentibus Ipsum, exspectantibus misericordiam Ipsius."

[20] Apud Esaiam,

"Honorabunt Te populus potens, urbs gentium validarum timebunt Te" (25:3):

hic quoque cultus ex bono significatur per "honorare", nam honor praedicatur de bono amoris; et cultus ex veris significatur per "timere Dominum", ut supra dictum; "populus potens" significat homines ecclesiae qui in veris ex bono sunt, inde enim omnis potentia: "urbs gentium validarum" significat illos qui in veris doctrinae et per illa in bono amoris; et quia inde omnis potentia spiritualis, ideo dicuntur "gentes validae": ex illis verbis etiam manifeste patet quod conjugium boni et veri sit in singulis Verbi, "honorare" enim dicitur de bono, "timere" de vero, utrumque in cultu; "populus" dicitur de illis qui in veris et per illa in bono sunt, "gentes" autem qui in bono et ex illo in veris; et quia ex conjunctione boni et veri est omnis potentia in spirituali mundo, ideo "populus" dicitur "potens", et "gentes" dicuntur "validae."

[21] "Timor Jehovae" significat cultum, in quo est sanctitas. per vera, etiam in sequentibus locis:

– Apud Esaiam,

"Cor" populi "procul recessit a Me, et factus est timor eorum erga Me, praeceptum hominum doctum" (29:13);

apud eundem,

"Quis inter vos timens Jehovae, audiens vocem servi Ipsius? qui ambulat in tenebris, nec splendor illi, confidit in nomine Jehovae, et innititur Deo suo" (50:10);

apud Jeremiam,

"Audient omne bonum quod Ego faciens illis, ut timeant et commoveantur super omni bono, et super omni pace, quam Ego facturus illi" (33:9);

apud Davidem,

"Castrametatur Angelus Jehovae circa timentes Ipsum, ut liberet eos.... . Timete Jehovam, sancti ipsius, quia non est defectus timentibus Ipsum" (Psalmuss 34:8, 10 [B.A. 7, 9]);

apud eundem,

"Quibus non mutationes, neque timent Deum" (Psalmuss 55:20 [B.A. 19]);

apud eundem,

"Principium sapientiae timor Jehovae, intellectus bonus omnibus facientibus ea" (Psalmuss 111:10):

quia "timor" spectat Divinum Verum ex quo sanctitas in cultu, et ex quo sapientia et intelligentia, ideo dicitur, "Principium sapientiae timor Jehovae, intellectus bonus", hoc est, intelligentia, "omnibus facientibus ea": Apud eundem,

"Timentes Jehovam laudabunt Ipsum, omne semen Jacobi honorabunt Ipsum, et timebunt ab Ipso omne semen Israelis" (Psalmuss 22:24 [B.A.23]);

apud Lucam,

"Misericordia" Dei "in generationem generationum timentibus Ipsum" (1:50).

[22] Quod "timere Jehovam Deum" involvat et inde significet sanctum habere et revereri, proinde sancte et reverenter colere, constare etiam potest ex his locis:

– Apud Mosen,

"Sabbatha mea observabitis, et sanctuarium meum timebitis" (Levit. 19:30 12 );.... reverebimini" (cap. 26:2);

apud eundem,

"Opus Jehovae quam timendum (reverendum), illud quod facturus sum" (Exodus 34:10);

et apud eundem,

Et Jacob "timuit, et dixit, Quam timendus (reverendus) locus hic; nihil hic nisi domus Dei, et..porta caeli" (Genesis 28:17):

quod per "timere", cum de Divino et de sancto caeli et ecclesiae dicitur, significet revereri ac reverenter habere, ex illis locis patet; tum ex eo, quod eadem illa vox quae significat timere in lingua Hebraea, etiam significet revereri et venerari. Hoc etiam patet ex his apud Lucam,

"Judex erat in urbe quadam Deum non timens, et hominem non reverens, .... qui dixit apud se, Quamvis Deum non timeo, neque hominem revereor...." (18:2, 4);

dicitur "Deum timere", et hominem revereri", quia timere significat revereri in superiori gradu.

[23] Apud Matthaeum,

Jesus dixit, "Ne timeatis ab iis qui occidere corpus possunt, animam vero occidere non possunt; timete potius Ipsum qui potest et corpus et animam perdere in gehenna" (Matthaeum 10:28; Luca 12:4, 5, 7):

sed hic per "timere" significatur timorem habere ne spiritualiter moriantur, proinde timorem naturalem, qui est formido et pavor; timor autem spiritualis est sanctum timor, qui inest omni amori spirituali varie secundum quale amoris et secundum quantum ejus: in hoc timore est homo spiritualis; is quoque scit quod Dominus non alicui malum faciat, minus aliquem quoad corpus et quoad animam perdat in Gehenna, sed quod omnibus benefaciat, et quod unumquemvis quoad corpus et quoad animam velit ad Se in caelum attollere; inde ejus timor est sanctus timor, ne per malum vitae et per falsum doctrinae homo Divinum illum amorem in se avertat, et sic laedat: sed naturalis timor est formido, pavor et terror, pro periculis, poenis et sic pro inferno, qui timor inest omni amori corporeo, etiam varie secundum quale amoris, et secundum quantum ejus; homo naturalis, cui ille timor est, non scit aliter quam quod Dominus malum faciat malis, eos condemnet, in infernum conjiciat, et puniat; ex eo est quod illi timeant et formident a Domino. In hoc timore fuerunt plerique ex gente Judaica et Israelitica, ex causa quia fuerunt naturales homines; quapropter toties in Verbo dicitur "pavescere et contremiscere pro Jehovah", et quoque quod "in pavore et contremiscentia fuerint": inde fuit, quod de filiis Israelis dicatur quod "trepidaverint" quando Divina Lex seu Divinum Verum promulgabatur e Monte Sinai (Exodus 20:15-1718-20] ; Deuteronomius 5:20-2223-25]):

[24] ille timor est, qui quoad partem intelligitur per

"Pavorem Isaci", per quem Jacobus juravit Labani (Genesis 31:42, 53);

per "Abrahamum" enim, "Isacum" et "Jacobum" in Verbo intelligitur Dominus; per "Abrahamum" Dominus quoad Divinum caeleste, per "Isacum" quoad Divinum spirituale, et per "Jacobum" quoad Divinum naturale; Divinum spirituale, quod "Isacus" significabat, est Divinum Verum, quod naturales homines terret; et quia Laban erat naturalis homo, ideo Jacob illi per "Isaci pavorem" aut terrorem juravit. Similis paene timor intelligitur apud Esaiam,

"Jehovam Zebaoth sanctificabitis, nam Ipse timor vester et pavor vester" (8:13);

"timor" ibi dicitur pro spirituali homine, et "pavor" pro naturali. Ne spiritualis homo in tali timore sit in quali naturalis homo, ideo dicitur "Ne timeas":

– Apud Esaiam,

Jacob et Israel, "Ne timeto, nam redemi te, vocans nomine tuo, Mihi tu" (43:1);

apud Lucam,

"Ne time, parve grex, quia complacuit Patri vestro vobis dare regnum" (12:32):

et apud Jeremiam,

"Ne timeas, serve mi Jacob, ...et ne terrearis Israel, quia Ego servans te e longinquo;.... Jacob tranquillus et quietus erit, non terrens" (30:9, 10);

et in pluribus aliis locis. Praeterea quod "timor", "terror", "consternatio", et similia, significent varias commotiones animi et mutationes status mentis, videatur supra (n. 667, 677).

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.
12. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 324

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

324. "Et phialas aureas plenas suffitibus." - Quod significet confessionem ex bonis spiritualibus, constat ex significatione "phialarum aurearum", quae etiam "thuribula" et "acerrae" vocantur, quod sint vera ex bono: "phialae" enim, sicut omnia vasa continentia, significant vera; et "aurum", ex quo, significat bonum; inde "phialae aureae" sunt vera ex bono; (quod "vasa" significent vera, quoniam inserviunt bono pro vasis recipientibus et continentibus, videatur n. 3068, 3079, 3316, 3318; et quoque "vasa altarium", "holocausti" et "suffitus", n. 9723, 9724; et quod "aurum" significet bonum, supra, n. 242 (a, d, e);) et ex significatione "suffituum", quod sint illa cultus quae fiunt ex bono spirituali seu ex bono charitatis, et inde grate percipiuntur. Causa quod illa per "suffitus" significentur, est quia omnia quae apud gentem Israeliticam instituta fuerunt, repraesentativa caelestium et spiritualium erant: inde quoque illa quae erant odoris; quae grati odoris erant, repraesentabant perceptionem gratam, at quae ingrati odoris perceptionem ingratam; unde erat, quod suffimentum factum sit ex aromatibus fragrantibus, stacte, onyche, galbano, et thure. Praeterea correspondentia odoris est cum perceptione; quod constare potest ex eo, quod in mundo spirituali, ubi omnia quae appercipiuntur sensibus correspondent, perceptivum boni et veri sentiatur sicut fragrans ex gratis odoribus, et vice versa (de qua re ab experientia videatur in Arcanis Caelestibus, n. 1514, 1517-1519, 1631, 4626, 4628, 4630, 4631, 5711-5717). Inde est, quod "odorari" significet percipere, etiam in communi sermone apud homines; talia enim in sermonem humanum venerunt ex correspondentia, ut multa alia; spiritus enim hominis est actualiter in mundo spirituali, tametsi homo id nescit: etiam perceptivum quod est apud hominem producit sensum odoratus in ejus corpore, et hoc quoque ex correspondentia; sed hoc arcanum est quod aegre creditur, quia hactenus ignotum est. Sciendum est quod bonum amoris et charitatis producat illam suaveolentiam seu fragrantiam, sed per verum, non autem ex se absque vero; minus verum quod vocatur fidei absque bono; nam bonum absque vero non habet aliquod perceptivum, nec verum absque bono.

[2] Quod "suffitus" significent illa cultus quae fiunt ex bono spirituali, est quia bonum spirituale trahit originem et existentiam ex bono caelesti, et hoc bonum est bonum amoris in Dominum a Domino, et inde est ipsum bonum caeli, est enim id bonum immediate ex Domino, et est Dominus in illo bono ut in suo apud angelos; usque adeo, ut sive dicas Dominum esse in illis et illos in Domino, aut si dicas Dominum esse apud illos in eo bono, et illos in Domino cum in illo bono, idem sit: bonum spirituale, quod trahit originem et existentiam ex bono caelesti, est bonum charitatis erga proximum; cultus ex hoc bono est quisignificatur per "suffitum." Quia omnis cultus Domini fit ex bono, tametsi per vera, et duo bona universalia sunt quae faciunt caelos, et distinguunt illos in duo regna, nempe bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, et bonum spirituale, quod est bonum charitatis erga proximum, ideo duo altaria apud filios Israelis erant, unum pro holocaustis, alterum pro suffitionibus; et per "altare holocausti" significabatur cultus ex bono amoris caelestis, et "per altare suffitus" cultus ex bono amoris spiritualis. Inde patet quid per suffitus repraesentabatur.

[3] Quod ita sit, constare potest ex locis in Verbo, ubi memorantur:

-Ut apud Mosen,

"Facies altare suffitionis suffimenti, .... et obduces illud auro puro, .... et dabis illud ante velum quod super arca testimonii ante propitiatorium; .... et suffiet super illo Aharon suffimentum aromatum quovis mane, in adornando lucernas suffiet illud; et in ascendere faciendo lucernas inter vesperas suffiet illud; suffimentum juge coram Jehovah in generationes vestras: nec ascendere facietis suffimentum alienum et holocaustum et mincham et libamen super eo" (Exodus 30:1-10);

quod per hoc "altare" et per "suffitiones" super eo significatus sit cultus qui ex bono spirituali, constare potest ex eo quod hoc positum fuerit in Tentorio conventus extra velum, ubi etiam lucernae, et per "Tentorium" significatum est regnum spirituale Domini, at per illam partem Tentorii quae erat intra velum significatum est regnum caeleste Domini, ut constare potest ex illis quae de Tentorio, ubi mensa super qua panes facierum, ac ubi altare suffitus, ac ubi candelabrum erant, in Arcanis Caelestibus (n. 9457, 9481, 9485) ostensa sunt; et ex illis quae de arca, in qua testimonium, et super qua propitiatorium (n. 9457, 9481, 9485, 10545): inde patet quod per illa quae in Tentorio extra velum erant, quae fuerunt candelabrum, altare suffitus, et mensa pro panibus, significata sint talia quae regni spiritualis sunt, quae omnia se referunt ad bonum spirituale et ad verum ejus: per "mensam", super qua panes facierum, significata est receptio boni caelestis in bono spirituali (videatur. 9527); per "candelabrum" cum lucernis significatum est ipsum spirituale illius regni (n. 9548, 9551, 9556, 9561, 9572, 9783); et per "altare suffitus" significatus est cultus ex bono spirituali; et quia cultus ex bono spirituali per "suffitionem" super illo altari significatus est, et per "candelabrum" ipsum spirituale, ideo mandatum est ut Aharon quovis mane et vespere, quando adornaret lucernas, etiam super illo suffiret. (sed haec plenius explicata sunt in Arcanis Caelestibus, n. 10176-10213, ubi de singulis actum est.)

[4] Et quia bonum spirituale suam originem et existentiam trahit ex bono caelesti, ut supra dictum est, ideo altare illud non modo positum erat juxta velum quod super arcam, sed etiam mandatum est, ut cum Aharon expiaret pro se et pro sua domo, inferret suffimentum intra velum, per quod significatur influxus, communicatio et conjunctio boni caelestis et boni spiritualis; de qua re ita apud Mosen:

"Cum Aharon .... expiabit pro se et pro sua domo, mactabit juvencum peccati, .... et accipiet plenitudinem thuribuli, prunas ignis desuper altari coram Jehovah, et plenitudinem pugnorum suorum suffimentum aromatum, et inferet intra velum, ita ut det suffimentum super ignem coram Jehovah; et tegat nubes suffimenti propitiatorium quod super testimonio, ut non moriatur" (Leviticus 16:11-13);

quod "acciperet ignem desuper altari holocausti", super quem "daret suffimentum", etiam significabat quod bonum spirituale, quod est bonum charitatis, existat et procedat ex bono caelesti, quod est bonum amoris in Dominum; (quod "ignis altaris" id bonum significaverit, videatur n. 4489, 6314, 6832, 9714, et alibi;) inde erat quod ignis pro suffitione non aliunde quam ex altari holocausti desumptus sit: quod Aharon, cum expiaret pro se et sua domo suffiret intra velum, erat causa quia Aharon ut Summus Sacerdos repraesentabat Dominum quoad bonum amoris, et per functiones repraesentabat illa quae ex bono illo procedunt, quae omnia se referunt ad bonum spirituale; bonum spirituale nisi sit ex bono caelesti, non est bonum; quapropter nec functio ejus fuisset ex Divino, seu aliquid Divini repraesentavisset; ideo denuntiata est illi mors nisi ita fecisset.

[5] Inde quoque est quod Nadab et Abihu, filii Aharonis, igne e caelo consumpti fuerint, quia suffiverunt ex alio igne quam ex igne altaris holocausti; ita cultum fecerunt ex alio amore quam ex amore in Dominum; de qua re ita apud Mosen:

"Sumpserunt filii Aharonis Nadab et Abihu quisque thuribulum suum, ac dederunt in ea ignem alienum, super quem dederunt suffimentum; .... ideo exivit ignis a coram Jehovah, et comedit illos, et mortui"; ac dein elati extra castra (Leviticus 10:1-5);

quod "extra castra elati fuerint", significabat quod cultus eorum non e caelo esset, quia non ex amore in Dominum, nam per castra filiorum Israelis repraesentabatur caelum et ecclesia (videatur n. 4236, 10038).

[6] Quod Korach, Dathan et Abiram, cum concione illorum, absorpti fuerint a terra, tametsi sumpserunt ignem ex altari et suffiverunt, erat causa, quia per murmurationem eorum contra Mosen et Aharonem significabatur profanatio boni amoris caelestis, per Mosen enim et Aharonem repraesentabatur Dominus; nam murmurare, hoc est, rebellare contra Dominum, et sancta obire, est profanatio; sed quia ignem sumpserunt ex altari, ignis ille ejectus est, et thuribula eorum facta sunt in tegumentum altari; de qua re ita apud Mosen,

Dixit illis Moses ut sumerent ignem, et mitterent in thuribula sua; quod etiam factum est, sed absorpti sunt (Numeri 16:1 ad fin. );

sed postea mandatum est

Ut colligerent acerras, et spargerent ignem horsum, .... et ex acerris quae erant ex aere, facerent expansiones laminarum, tegumentum altari, quia sanctificatae sunt (Numeri 17:2, 3, [B.A. 16:37, 38]);

sanctificatae erant per "ignem altaris", qui significabat Divinum caelestem amorem.

[7] Quoniam bonum spirituale, quod est bonum charitatis erga proximum, trahit essentiam suam et animam ex bono caelesti, quod est bonum amoris in Dominum, ideo etiam thus, per quod significatur bonum spirituale, dabatur super panes facierum, per quos significabatur bonum caeleste; ut constare potest ex his apud Mosen,

Dabitur etiam thus super panes facierum, qui super mensa in Tentorio conventus, ut sit panis in memoriale (Leviticus 24:7);

"ut sit panis in memoriale", significat ut recipiatur et audiatur a Domino; omnis enim cultus Domini, qui vere cultus, fit ex bono caelesti per bonum spirituale; bonum enim spirituale, quod est charitas erga proximum, est effectus boni caelestis, nam charitas erga proximum est usus praestare ac moralem vitam agere ex origine caelesti (de qua re videatur in opere De Caelo et Inferno 390, 484, 529, 530-535; et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 84-107); hoc itaque est bonum spirituale; et bonum caeleste est spectare ad Dominum, et [agnoscere] quod ab Ipso sit omne bonum et verum, et quod ab homine seu ejus proprio nihil nisi quam malum.

[8] Quod suffitum fuerit non ex alio igne quam ex igne altaris holocausti, per quem significatum est bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, constat etiam ex aliis locis:

-Ut apud Mosen,

Cum murmuravit concio contra Mosen et Aharonem, et plaga affecti sunt, tunc sumpsit Aharon ignem ex altari, et in acerram, et posuit in ea suffimentum, et cucurrit inter eos, et coercita est plaga (Numeri 17:7-15 [B.A. Numeri 16:41, 46-48]);

et praeterea in Apocalypsi 8:3-5.

[9] Quod "suffimentum" et "thus" significent bonum spirituale, ac "suffitio" cultum ex illo bono gratum, ac ideo auditionem et receptionem a Domino, constare potest a sequentibus his locis:

Apud Esaiam,

"Turma camelorum obteget Te, dromades Midianis et Ephae, omnes e Sheba venient, aurum et thus portabunt, et laudes Jehovae annuntiabunt" (60:6);

agitur ibi de adventu Domini; per "turmam camelorum" et "dromades Midianis et Ephae" significantur cognitiones veri et boni in copia; quod "omnes e Scheba venient", significat quod ex cognitionibus genuini veri et boni (quod "Scheba" illas significet, videatur n. 1171, 3240); per "aurum et thus" quae portabunt, significatur cultus ex bono spirituali quod ex bono caelesti ("aurum" significat bonum caeleste, et "thus" bonum spirituale): quia cultus ex illis significatur, ideo dicitur, "et laudes Jehovae annuntiabunt"; per "laudes Jehovae annuntiare" significatur evangelizatio de Domino, et cultus Ipsius.

[10] Apud Matthaeum,

Sapientes ex oriente aperuerunt thesauros suos, et obtulerunt Domino recens nato munera, "aurum, thus, et myrrham" (2:11);

per "sapientes ex oriente" etiam significantur illi qui in cognitionibus veri et boni sunt; cultus eorum ex bono caelesti, bono spirituali et bono naturali, significatur per quod "obtulerint aurum, thus et myrrham"; per "aurum" enim significatur bonum caeleste, per "thus" bonum spirituale, et per "myrrham" bonum naturale: quod talia significentur per illa, notum adhuc erat pluribus in oriente; unde etiam dicti sunt "filii orientis", per quos in Verbo intelliguntur illi qui in cognitionibus veri et boni sunt (videatur n. 3249, 3762); scientia enim correspondentiarum adhuc remanserat apud illos; quare ut testarentur gaudium cordis sui, obtulerunt talia quae significabant omne bonum a primo ad ultimum; et hoc est quod praedictum apud Esaiam, quod "e Scheba venturi, et aurum et thus portabunt, et laudes Jehovae annuntiabunt" (de quo mox supra).

[11] Apud Malachiam,

"Ab ortu solis usque ad occasum, magnum erit nomen meum inter gentes, et in omni loco suffitus allatus nomini meo, et mincha munda" (1:11);

"ab ortu solis usque ad occasum, magnum erit nomen meum inter gentes", significat quod ecclesia et cultus Domini erit ubivis apud illos qui in bono sunt; ("ab ortu solis ad occasum" significat ubivis, ubi bonum; "nomen meum" quod erit magnum significat agnitionem et cultum Domini; et "gentes" significant illos qui in bono sunt;) "suffitus allatus nomini meo, et minchah munda", significat cultum Domini ex bono spirituali quod est bonum charitatis erga proximum, et ex bono caelesti quod est bonum amoris in Dominum; cultus ex bono spirituali significatur per "suffitum", et ex bono caelesti per "mincham."

(Quod "minchah" id bonum significet, videatur n. 4581, 10079, 10137.)

[12] Per "suffitum" et per "mincham" simile significatur apud Davidem,

"Attende aurem ad vocem meam, quando clamo ad Te, acceptae sint preces meae, suffimentum coram Te, sublatio manuum mearum minchah vesperae" (Psalmuss 141:1, 2):

et apud Esaiam,

"Non adduxisti Mihi pecudem holocaustorum tuorum, et sacrificiis tuis non honorasti Me; non servire te feci per mincham, nec defatigavi per thus" (43:23);

quia omnis cultus Domini fit ex bono spirituali quod ex bono caelesti, ideo utrumque, "minchah" et "thus", nominatur, in littera seorsum, quae tamen in sensu interno seu spirituali intelliguntur conjunctim, sed unum ab altero.

[13] Similiter apud Jeremiam,

"Venient ex urbibus Jehudae et ex circuitibus Hierosolymae, .... adferentes holocaustum et sacrificium, et mincham et thus" (17:26);

per "Jehudam" et "Hierosolymam" hic non intelligitur Jehudah et Hierosolyma, sed ecclesia Domini quae est in bono amoris et inde in doctrina charitatis; cultus ex illis significatur per "holocaustum et sacrificium", tum per "mincham et thus."

[14] Quoniam "minchah" significabatbonum amoris caelestis et "thus" bonum amoris spiritualis, ideo super mincham ex similagine dabatur oleum et thus; ut constat apud Mosen,

"Quando anima offerre voluerit munus minchae Jehovae, similago erit munus ejus, super quam effundet oleum, et dabit super illam thus"; et sacerdos accipiet "plenitudine pugilli de similagine ejus, et de oleo ejus una cum omni thure ejus, et adolebit in memoriale super altari" (Leviticus 2:1, 2);

quod haec minchah instituta sit, erat quia "similago" significat genuinum verum (videatur n. 9995); hoc quia ex bono est, nempe ex bono caelesti et inde ex bono spirituali, ideo dabatur super illam oleum et thus; "oleum" significat bonum amoris caelestis, et "thus" bonum amoris spiritualis, in sensu interno unum ab altero. Erant etiam aliae species minchae, quae confectae per oleum, per quas simile significabatur.

[15] Apud Ezechielem,

"Sumpsisti vestes acupicti tui, et texisti" imagines maris cum quibus scortabaris, "et oleum meum et suffimentum meum dedisti coram illis" (16:18, 19);

haec de Hierosolyma, per quam significatur ecclesia quoad doctrinam, hic quoad doctrinam prorsus perversam; "imagines maris" quas vestibus acupicti sui texit, et cum quibus scortabatur, significant falsa quae fecerunt per interpretationes perversas apparere sicut vera, ita falsificata vera; "vestes acupicti" sunt cognitiones veri ex Verbo, et "scortari" est falsificare; "oleum et suffimentum meum dare coram illis" significat adulterare tam bonum amoris caelestis quam bonum amoris spiritualis, quae adulterantur cum Verbum applicatur amoribus sui et mundi.

[16] Apud Mosen,

"Docebunt judicia tua Jacobum, et legem tuam Israelem, ponent suffitum in nasum tuum, et holocaustum super altare tuum" (Deuteronomius 33:10);

propheticum Mosis de Levi, per quem significatur sacerdotium; et quia sacerdotium erat repraesentativum Domini quoad bonum amoris tam caelestis quam spiritualis, ideo dicitur quod "ponent suffitum in nasum tuum, et holocaustum super altare tuum"; et per "suffitum" significatur cultus ex bono spirituali, et per "holocaustum super altare" significatur cultus ex bono caelesti; "in nasum" significat ad perceptionem.

[17] Apud Davidem,

"Veniam in Domum tuam cum holocaustis, reddam Tibi vota mea holocausta pinguium offeram Tibi, cum suffimento arietes" (Psalmuss 66:13, 15);

offerre "holocausta pinguium" significat cultum ex bono amoris caelestis; offerre "cum suffimento arietes" significat cultum ex bono amoris spiritualis ("suffimentum" et quoque "aries" significant id bonum.

[18] In Apocalypsi,

"Alius angelus venit, et stetit ad altare, habens thuribulum aureum, et dati sunt ei suffitus multi, ut offerret cum precibus sanctorum omnium super altare aureum quod ante thronum; et ascendit fumus suffituum cum precibus sanctorum e manu angeli ad conspectum Dei: deinde accepit angelus thuribulum, et implevit illud ex igne altaris, et projecit in terram" (8:3-5);

quid haec significant, dicetur in explicatione illorum verborum in sequentibus, hic solum quod "suffitus" significent cultum ex bono spirituali, quod est bonum charitatis erga proximum: ille cultus etiam significatur per "preces sanctorum"; quare dicitur quod "dati sint ei suffitus multi ut offerret cum precibus sanctorum"; et dein, "ascendit fumus suffituum cum precibus sanctorum in conspectum Dei"; quod "preces sanctorum" significent cultum ex bono spirituali, videbitur in articulo mox sequente, tum etiam ibi quid intelligitur per cultum ex bono spirituali seu ex bono charitatis.

[19] Apud Esaiam,

"Populus qui ad iram provocant Me coram faciebus meis jugiter, qui sacrificant in hortis, et suffiunt super lateribus" (65:3);

hic per "sacrificare" et "suffire" significantur opposita, nempe cultus ex falsis doctrinae quae ex propria intelligentia; "horti" significant intelligentiam, hic propriam, et "lateres" significant falsa inde; ac "sacrificare" et "suffire" significant cultum. (Quod antiqui cultum Divinum habuerint in hortis et lucis secundum arborum significationes ibi, sed quod id apud gentem Israeliticam prohibitum fuerit, ne fingerent sibi cultum ex proprio, videatur n. 2722, 4552.)

[20] Apud Hoscheam,

"Super verticibus montium sacrificant, et super collibus suffiunt, sub quercu et populo et robore, quia bona umbra ejus; propterea scortantur filiae vestrae, nurus vestrae adulterantur" (4:13):

per haec describitur cultus ex amore sui et ex amore mundi, ac inde ex falsis doctrinae; cultus ex amore sui per "sacrificare super verticibus montium", cultus ex amore mundi per "suffire super collibus", et cultus ex falsis doctrinae per "sacrificare et suffire sub quercu, populo et robore": "vertex montium" significat amorem caelestem, hic amorem sui; "colles" significant amorem spiritualem, hic amorem mundi; nam amor sui est oppositus amori caelesti, et amor mundi est oppositus amori spirituali: "quercus, populus et robur" significant bona veri et vera boni naturalis hominis infima, hic mala falsi et falsa mali ejus: "quia bona umbra ejus" significat complacentiam: falsificationes boni spiritualis inde, significantur per quod "propterea scortentur filiae vestrae", et adulterationes boni caelestis per quod "propterea nurus vestrae adulterentur."

[21] Apud Jeremiam,

"Numerus urbium tuarum fuerunt dii tui, Jehuda, et juxta numerum [platearum] Hierosolymae posuistis altaria, .... altaria ad suffiendum Baali" (11:13, 17):

per "urbes" hic non significantur urbes, nec per "deos" dii, neque per "plateas Hierosolymae" plateae ibi; sed per "urbes" significantur doctrinalia falsi, per "deos" ipsa falsa, et per "plateas Hierosolymae" falsa doctrinae ecclesiae: per "ponere altaria, .... altaria ad suffiendum Baali", significatur cultus ex amore sui et ex amore mundi (ut supra). Gens illa ponebat altaria, et suffiebat Baali; sed quia omnia cultus eorum erant repraesentativa, illa quae fiebant secundum statuta erant repraesentativa caelestium et spiritualium; quare illa quae fiebant contra statuta erant repraesentativa infernalium; ideo per "altaria posita diis", et per "suffitus datos Baali", significantur opposita.

[22] Apud eundem,

"Loquar judicia cum illis super omni malitia eorum, quod deseruerint Me, et suffiverint diis aliis, et incurvaverint se operibus manuum suarum" (1:16);

"suffire diis aliis, et incurvare se operibus manuum suarum", significat cultum ex falsis, quae ex propria intelligentia ("dii alii" sunt falsa, et "opera manuum" sunt quae ex propria intelligentia).

[23] Simile per "suffire diis" significatur apud Jeremiam (cap. 11:12; 44:3, 5, 8, 15, 18):

Simile per "suffire sculptilibus" apud Hoscheam (cap. 11:2):

Simile per "suffire vanitati" apud Jeremiam (cap. 18:15):

Simile etiam quod supra per "suffire Baali" apud Jeremiam (cap. 7:9); et apud Hoscheam (cap. 2:13):

Et simile per "suffire Melecheth" seu reginae "caelorum" apud Jeremiam (cap. 44:17, 18, 19, 21, 25);

"Melecheth caelorum" significat falsa in omni complexu.

[24] Porro quod "suffitio" significet illa cultus quae grate percipiuntur, et quod "suffimentum" bonum spirituale, est causa, quia omnia quae apud gentem Israeliticam instituta fuerunt, erant repraesentativa caelestium et spiritualium; ecclesia enim apud illos non erat sicut ecclesia hodie, quae est interna, sed erat externa; et externa repraesentabant et inde significabant interna ecclesiae, qualia in Verbo Novi Testamenti a Domino detecta fuerunt: inde ecclesia illorum dicta est Ecclesia Repraesentativa. Externa ecclesiae hujus constabant ex talibus in mundoNaturae, quae correspondebant affectionibus boni et veri in mundo spirituali; inde erat quod cum illi qui ab ecclesia in externis quoad cultum erant, illi qui in spirituali mundo, seu in caelo, in internis essent, et se conjungerent cum illis qui in externis; hoc modo eo tempore caelum cum hominibus terrae unum fecit.

[25] Ex his constare potest quare in Tentorio conventus fuit mensa pro panibus, fuit candelabrum cum lucernis, et fuit altare suffitus; panes enim repraesentabant et inde significabant bonum amoris procedens a Domino, seu bonum caeleste; candelabrum cum lucernis repraesentabat et inde significabat bonum et verum spirituale; et suffitus repraesentabat et inde significabat cultum; et quia omnis cultus Divinus qui grate percipitur est ex bono spirituali, ideo per "suffimentum" significabatur illud bonum. Ut gratum repraesentaretur, factum est suffimentum ex aromatibus fragrantibus, et hoc quoque ex correspondentia; odores enim fragrantes correspondent amoenitatibus et deliciis, quae insunt cogitationibus et perceptionibus ex jucundo amoris spiritualis. Proinde correspondebat suffitus talibus quae grate recipiuntur a Domino, et quae grate percipiuntur ab angelis: hoc gratum unice est ex bono spirituali seu ex bono charitatis erga proximum, hoc enim bonum est bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, in effectu; nam bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, sistitur unice in effectum per bonum spirituale, quod est bonum charitatis erga proximum; quapropter in hoc bono esse et id exercere, est amare et colere Dominum. (Quid charitas erga proximum, et quid ejus exercitium, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 84-107.)

[26] Quoniam "oleum", per quod unctiones fiebant, significabat bonum caeleste seu bonum amoris in Dominum, ac "suffimentum" significabat bonum spirituale seu bonum charitatis erga proximum, et quia hoc est ex illo, ut supra dictum est, ideo in Exodo, cap. 30, agitur primum de praeparatione olei unctionis, et mox dein de praeparatione suffimenti; de praeparatione olei unctionis a versu 23 ad 33, et de praeparatione suffimenti a versu 34 ad 38: et quia de suffitu hic agitur, velim hic adducere quid de praeparatione suffimenti ibi mandatum est, nempe,

"Accipe tibi aromata fragrantia, stacten, onychen et galbanum, fragrantia, et thus purum, tantum in tanto erit; et facies illud suffimentum, unguentum opus unguentarii, salitum, purum, sanctum; et tundes ex illo minutim; et dabis de illo ante Testimonium in Tabernaculo conventus, quo conveniam te ibi; sanctum sanctorum erit vobis. Et suffimentum quod facis in qualitate ejus, non facietis vobis; sanctum erit tibi Jehovae: vir qui fecerit sicut illud ad faciendum odorem eo, exscindetur e populis suis" (Exodus 30:34-38):

sed quid singula haec significant, videatur in Arcanis Caelestibus (a n. 10289 ad 10310), ubi illa ordine explicata sunt; hic tantum quod thus fuerit primarium, et tria reliqua adjecta odoris gratia; quare de thure dicitur quod "tantum in tanto erit", seu quantum ab uno tantum ab altero; similiter ut cum oleo unctionis, in quo oleum olivae erat primarium, et reliqua in illo significantia (Exodus 30:23-33). Inde patet cur "thus" simile significet cum suffimento in composito, nempe bonum spirituale.

[27] Quoniam fragrantia quae sunt odoris correspondent amoenis spiritualibus seu amoenis oriundis ex bono spirituali, ideo quoque receptio gratissima a Domino vocatur

"Odor quietis" (Exodus 29:18, 25, 41; Leviticus 1:9, 13, 17; 2:2, 9, 12; 3:5; 4:31; 6:8, 14 [B.A. 15, 21); cap. 8:28; 23:8, 13, 18: Num. cap. 28:6, 8, 13; 15:3; 29:2, 6, 8, 13, 36):

et apud Ezechielem,

"Per odorem quietis placabor vobis" (20:41);

apud Mosen,

Si non ambulaveritis in praeceptis meis, sed iveritis Mecum in adversum, "non odorabor odorem quietis vestrum" (Levit. 26 [27,] 31, 31);

et apud Hoscheam,

"Ibunt rami ejus, et erit sicut honor olivae, et odor illi sicut Libani" (14:7 [B.A. 6]);

haec de Israele; "honor olivae" significat bonum caeleste, et "odor Libani" bonum spirituale, ex gratitudine.

(Quod "honor" dicatur de bono caelesti, videatur supra, n. 288 [b] : quod "olea" etiam id bonum significet, in Arcanis Caelestibus, n. 9277, 10261:

quod "odor" significet perceptivum grati secundum quale amoris et fidei, n. 1514-1519, 3577, 4624-4634, 4748, 5621, 10292:

quod "odor quietis" significet perceptivum pacis, n. 925, 10054; quid perceptivum pacis, videatur in opere De Caelo et Inferno 284-290.)

  
/ 1232