Bible

 

Exodus 19

Studie

   

1 Mense tertio egressionis Israël de terra Ægypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.

2 Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israël fixit tentoria e regione montis.

3 Moyses autem ascendit ad Deum : vocavitque eum Dominus de monte, et ait : Hæc dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israël :

4 Vos ipsi vidistis quæ fecerim Ægyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi.

5 Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis : mea est enim omnis terra :

6 et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. Hæc sunt verba quæ loqueris ad filios Israël.

7 Venit Moyses : et convocatis majoribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus.

8 Responditque omnis populus simul : Cuncta quæ locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum,

9 ait ei Dominus : Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.

10 Qui dixit ei : Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua.

11 Et sint parati in diem tertium : in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai.

12 Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos : Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius : omnis qui tetigerit montem, morte morietur.

13 Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur jaculis : sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet : cum cœperit clangere buccina, tunc ascendant in montem.

14 Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua,

15 ait ad eos : Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris.

16 Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat : et ecce cœperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat : et timuit populus qui erat in castris.

17 Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis.

18 Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne : et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis.

19 Et sonitus buccinæ paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur : Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei.

20 Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset,

21 dixit ad eum : Descende, et contestare populum : ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.

22 Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos.

23 Dixitque Moyses ad Dominum : Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai : tu enim testificatus es, et jussisti, dicens : Pone terminos circa montem, et sanctifica illum.

24 Cui ait Dominus : Vade, descende : ascendesque tu, et Aaron tecum : sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos.

25 Descenditque Moyses ad populum, et omnia narravit eis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8762

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8762. ‘Ita dices domui Jacobi et nuntiabis filiis Israelis’: quod significet salvationem illorum qui ab Ecclesia spirituali externa et interna, constat ex significatione ‘dicere’ et ‘nuntiare’ quod hic 1 sit salvatio, nam quae nunc dicuntur et nuntiantur a Jehovah 2 per Moschen, salvationem involvunt; ex significatione ‘domus Jacobi’ et ‘filiorum Israelis’ quod sint Ecclesia externa et interna, de qua n. 3305, 4286. Quid Ecclesia externa et Ecclesia interna, prius aliquibus in locis dictum est, quod nempe externum Ecclesiae Antiquae fuerit omne id quod 3 repraesentabat internum, et quod internum Ecclesiae fuerit 4 quod per externa repraesentatum est; sicut pro exemplo: qui cultum Divinum posuerunt in sacrificiis, inque ritibus et statutis, quae repraesentabant spiritualia et caelestia regni Domini, illi in externis erant, at qui cultum Divinum simul posuerunt in caelestibus et spiritualibus quae repraesentata sunt, illi in internis erant; similiter hodie, qui cultum Divinum ponunt in frequentare templa, auscultare praedicationes, obire Sanctam Cenam, 5 et illa cum devotione, nec 6 alterius de illis cogitare quam quod frequentanda sint quia instituta et mandata 7 , illi ab Ecclesia externa sunt; at qui simul credunt quod 8 talia obeunda sint, sed quod usque essentiale cultus 9 sit vita fidei, hoc est, charitas erga proximum et amor in Dominum, illi ab Ecclesia interna sunt; 10 proinde etiam ab Ecclesia externa sunt qui faciunt bonum proximo et colunt Dominum solum ex oboedientia fidei, at ab Ecclesia interna sunt qui faciunt bonum proximo et colunt Dominum ex amore; ita in reliquis.

[2] Ast apud unumquemvis qui ab Ecclesia est, utrumque erit, nempe externum et internum, 11 si non utrumque, non 12 est vita spiritualis apud illum, nam internum 13 est sicut anima, et externum 14 sicut animae corpus; sed qui ab externa Ecclesia sunt, illi sunt clare in externis ejus at obscure in internis, at qui ab Ecclesia interna sunt, illi sunt clare in internis et obscure in externis. At qui in externis sunt et non 15 simul in internis, illi non ab Ecclesia sunt; in 16 ambobus sunt omnes illi qui in bono vitae sunt secundum Ecclesiae suae doctrinalia; at in 17 externis absque 18 internis sunt qui in cultu et non simul in bono vitae secundum doctrinalia Ecclesiae sunt. Pauci sunt qui hoc sciunt; 19 quod pauci id sciant, est quia ponunt omne cultus et inde omne salutis in fide, et nihil in charitate; 20 inde etiam est quod qui cogitant de salute aeterna ponant illam in vita pietatis et nihil in vita charitatis, de quibus videatur n. 8252-8257.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. per Moschen populo, salvationem ejus continent

3. repraesentaverit

4. The Manuscript inserts id.

5. et alia quae Ecclesiae statuta sunt

6. ulterius, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

7. The Manuscript inserts sunt.

8. insit coeleste et Divinum, quod sanctum ibi facit, ac

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. similiter

11. The Manuscript inserts ut sit homo Ecclesiae, .

12. vivit spiritualiter,

13. The Manuscript inserts enim.

14. The Manuscript inserts est.

15. in interno

16. utroque

17. externo

18. interno

19. The Manuscript inserts et.

20. ac inde illi

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.