Bible

 

Exodus 19

Studie

   

1 Mense tertio egressionis Israël de terra Ægypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.

2 Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israël fixit tentoria e regione montis.

3 Moyses autem ascendit ad Deum : vocavitque eum Dominus de monte, et ait : Hæc dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israël :

4 Vos ipsi vidistis quæ fecerim Ægyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi.

5 Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis : mea est enim omnis terra :

6 et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. Hæc sunt verba quæ loqueris ad filios Israël.

7 Venit Moyses : et convocatis majoribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus.

8 Responditque omnis populus simul : Cuncta quæ locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum,

9 ait ei Dominus : Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.

10 Qui dixit ei : Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua.

11 Et sint parati in diem tertium : in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai.

12 Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos : Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius : omnis qui tetigerit montem, morte morietur.

13 Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur jaculis : sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet : cum cœperit clangere buccina, tunc ascendant in montem.

14 Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua,

15 ait ad eos : Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris.

16 Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat : et ecce cœperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat : et timuit populus qui erat in castris.

17 Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis.

18 Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne : et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis.

19 Et sonitus buccinæ paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur : Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei.

20 Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset,

21 dixit ad eum : Descende, et contestare populum : ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.

22 Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos.

23 Dixitque Moyses ad Dominum : Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai : tu enim testificatus es, et jussisti, dicens : Pone terminos circa montem, et sanctifica illum.

24 Cui ait Dominus : Vade, descende : ascendesque tu, et Aaron tecum : sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos.

25 Descenditque Moyses ad populum, et omnia narravit eis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8750

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8750. ‘In mense tertio’: quod significet status plenitudinem, constat ex significatione ‘mensis’ quod sit status, nam omnia 1 tempora, sicut dies, septimanae, menses, et anni, significant status, n. 2788, et ex significatione ‘trium’ et ‘tertii’ quod sit completum, de qua n. 1825, 2788, 4495, 5159, 7715; inde ‘in mense tertio’ est 2 in status plenitudine.

[2] Quid plenitudo status, paucis dicetur: omnis status habet suum initium, suam progressionem, et suum finem; cum status ad finem suum pervenit, tunc est plenus, et vocatur plenitudo; in altera vita mensurantur omnia per status progressiones et 3 eorum mutationes successivas a principio ad finem, 4 sicut in mundo per tempora; quod ita fiat, est quia 5 in caelo non sunt tempora 6 , sed loco illorum status; causa est quia Sol 7 in altera vita, qui est Dominus, permanet constanter in suo loco, nec sicut in mundo, per progressiones apparentes diurnas 8 distinguit diem in mane, meridiem, vesperam, et noctem, nec per progressiones apparentes annuas distinguit annum in ver, aestatem, autumnum, et hiemem; inde est quod in caelo non sint tempora, 9 sed loco illorum status; at quia in intima sphaera caeli est quaedam progressio secundum formam Divinam caelestem, quae ad nullius perceptionem venit, et secundum illam status omnium in caelo mutationes subeunt, inde est quod angeli ibi sint alternis in bono amoris, in vero fidei, inque obscuro quoad utrumque; ex eo est quod correspondentia sit statuum ibi cum temporibus in mundo, nempe status boni amoris cum mane, status veri fidei cum meridie, et status obscuri cum vespera et nocte; praeterea etiam calor qui ex sole ibi est bonum amoris, et lux quae ex sole ibi est verum fidei; inde quoque est quod correspondentia sit caloris in mundo cum amore, qui inde vocatur calor spiritualis, ut et lucis in mundo cum fide, quae 10 inde vocatur lux spiritualis 11 .

[3] Sunt in genere 12 bini status vitae, nempe status cogitationis, qui est intellectus, ac status affectionis, 13 qui est voluntatis; 14 status cogitationis qui intellectus se refert ad verum quod fidei; hic status est qui illustratur per lucem e sole caeli, qui est Dominus, etiam lux intellectus in homine est ex illa luce; status autem affectionis qui voluntatis se refert ad bonum quod charitatis, etiam calor voluntatis, qui est amor, in homine est ex calore e Sole illo, in caelo, qui est Dominus; ex his nunc constare potest quomodo se habet cum statibus et eorum mutationibus in altera vita, et quid intelligitur per status plenitudinem, quae significatur per ‘mensem tertium’; per statum hic, de quo praedicatur plenitudo, intelligitur status prior quem subiverunt illi qui ab Ecclesia spirituali; quod hi binos status subeant, primum cum per verum a Domino ducuntur, alterum cum per bonum ab Ipso, videatur n. 8643, 8648, 8658, 8685, 8690, 8701; hic intelligitur plenitudo status prioris, qui in praecedentibus est descriptus; nunc alter status describitur.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. status plenitudo

3. earum, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

4. The Manuscript deletes sicut in mundo per progressiones temporum.

5. non ibi

6. The Manuscript inserts nec sunt spatia.

7. The Manuscript places this after quia.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. sed quia est in intima sphaera coeli, quae ad perceptionem non venit quaedam formae coelestis progressio, secundum quam status omnium in coelo mutationes subeunt, inde est secundum illam sint in bono amoris in luce fidei, in obscuro, et sic porro, inde est quod correspondentia statuum ibi sit cum temporibus in mundo, status nempe boni amoris cum mane, et status lucis fidei cum meridie, status obscuri cum vespera, quod sint status ibi loco temporum, est inde; ut etiam quia calor e sole illo ibi est amor, et lux e sole illo est fides

10. (word in the Manuscript was not deciphered by the Editors) est

11. The Manuscript inserts hoc etiam actualiter lucet, et ille actualiter calet.

12. The Manuscript inserts ibi.

13. quae

14. hi status communes sunt qui obeunt tales mutationes quales sunt temporum diei et anni, de quibus nunc supra: per plentitudinem status, quae hic significaturper mensemtertium, intelligitur status prior, quem subiverunt illi qui ab Ecclesia spirituali, quod illi qui ab Ecclesia spirituali binos status subeunt

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.