Bible

 

Exodus 19

Studie

   

1 Mense tertio egressionis Israël de terra Ægypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.

2 Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israël fixit tentoria e regione montis.

3 Moyses autem ascendit ad Deum : vocavitque eum Dominus de monte, et ait : Hæc dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israël :

4 Vos ipsi vidistis quæ fecerim Ægyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi.

5 Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis : mea est enim omnis terra :

6 et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. Hæc sunt verba quæ loqueris ad filios Israël.

7 Venit Moyses : et convocatis majoribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus.

8 Responditque omnis populus simul : Cuncta quæ locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum,

9 ait ei Dominus : Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.

10 Qui dixit ei : Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua.

11 Et sint parati in diem tertium : in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai.

12 Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos : Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius : omnis qui tetigerit montem, morte morietur.

13 Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur jaculis : sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet : cum cœperit clangere buccina, tunc ascendant in montem.

14 Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua,

15 ait ad eos : Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris.

16 Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat : et ecce cœperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat : et timuit populus qui erat in castris.

17 Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis.

18 Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne : et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis.

19 Et sonitus buccinæ paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur : Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei.

20 Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset,

21 dixit ad eum : Descende, et contestare populum : ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.

22 Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos.

23 Dixitque Moyses ad Dominum : Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai : tu enim testificatus es, et jussisti, dicens : Pone terminos circa montem, et sanctifica illum.

24 Cui ait Dominus : Vade, descende : ascendesque tu, et Aaron tecum : sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos.

25 Descenditque Moyses ad populum, et omnia narravit eis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2788

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2788. ‘In die tertio’: quod significet completum et principium sanctificationis, constat a significatione ‘diei tertii’; ‘dies’ in Verbo significat statum, n. 23, 487, 488, 493, 893, sicut etiam ‘annus’, in genere omnia tempora, ut hora, dies, septimana, mensis, annus, saeculum, ut et mane, meridies, vespera, nox; ac ver, aestas, autumnus, hiems; quibus cum additur tertia vel tertius, significant illius stati finem, et simul status sequentis principium; hic quia de sanctificatione Domini agitur, quae per tentationes, ‘dies tertius’ significat completum et simul principium sanctificationis, ut quoque sequitur ab illis quae praecedunt; causa significationis est quia Dominus cum omnia implevisset, die tertio resurgeret, nam quae a Domino dum vixit in mundo, facta sunt, seu quae fierent, in 1 Ecclesiae repraesentativis fuerunt sicut facta, ut quoque in sensu interno Verbi, in Deo enim fieri et esse idem est, immo omne aeternum est Ipsi praesens;

[2] inde numerus ternarius repraesentativus fuit, non modo in Antiqua Ecclesia et in Judaica, sed etiam apud varias gentes, videantur quae de hoc numero dicta sunt, n. 720, 901, 1825; quod ex illa origine, constat apud Hoscheam,

Revertemur 2 ad Jehovam, quia ille sauciavit, et sanabit nos, percussit, et obligabit nos, vivificabit nos a duobus diebus in die tertio suscitabit nos, ut vivamus coram Ipso, 6:1, 2;

ubi ‘dies tertius’ pro Adventu Domini et resurrectione: et a Jona, quod In visceribus piscis fuerit tres dies, et tres noctes, Jon. 2:1. [KJV 1:17];

de quibus ita Dominus apud Matthaeum,

Quemadmodum fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus, 12:40.

[3] Sciendum est quod in sensu interno Verbi ‘tres dies’ idem significent, ut quoque in locis quae sequuntur, tria et tertium:

apud Johannem, Dixit Jesus Judaeis, Solvite templum hoc, in tribus tamen diebus exsuscitabo illud; ... Ipse loquebatur de templo corporis Sui, 2:19-21; Matth. 26:61; Marcus 14:58; 15:29: quod Dominus tertio die resurrexerit, notum est:

[4] ideo etiam Dominus distinxit tempora vitae Suae in Tria, apud Lucam,

Euntes dicite vulpi isti, Ecce ejicio daemonia, et sanationes perficio hodie et cras, sed tertio die consummor, 13:32:

Etiam ultimam tentationem, quae erat crucis, sustinuit Dominus hora tertia diei, Marcus 15:25;

et post tres horas tenebrae factae sunt super universam terram, seu hora sexta, Lucas 23:44;

et post tres horas, seu hora nona, finis, Marcus 15:33, 34, 37;

Mane autem tertio die resurrexit, Marcus 16:1-4; Lucas 24:7;

videatur Matthaeus 16:21; 17:22, 23; 20:18, 19; Marcus 9:31; 8:31; 10:33, 34; Lucas 18:33; 24:46;

inde 3 , et imprimis ex resurrectione Domini die tertio, numerus ternarius repraesentativus et significativus fuit; quod fuerit, constare potest ab his in Verbo locis, Cum Jehovah descenderet super monte Sinai, dixit ad Mosen, ut sanctificaret populum hodie et cras, et ut lavarent vestes suas, et essent parati in diem tertium, quia in die tertio descendet Jehovah, Exod. 19:10, 11, 15, 16: Cum profecti a monte Jehovae itinere trium dierum, arca Jehovae proficiscebatur coram iis itinere trium dierum ad investigandum iis requiem, Num. 10:33: praeterea quod Fuerit caligo in omni terra Aegypti tres dies, et non viderit vir fratrem suum tres dies, at filiis Israelis fuerit lux, Exod. 10:22, 23;

[5] Quod caro sacrificii votivi et spontanei comederetur primo et secundo die, nihil relinqueretur ad diem tertium, sed combureretur, ... quia abominatio; pariter Caro sacrificii Eucharistici, et si comederetur die tertio, non placaretur, sed anima iniquitatem suam portaret, Lev. 7:16-18; 19:6, 7: Quod tangens mortuum se expiaret die tertio, et die septimo mundus esset; si non, exscinderetur anima illa ex Israele:... et quod spargeret aquam mundus super immundum die tertio et die septimo, Num. 19:12, 13, 19: Qui in proelio occiderunt animam, et tetigerunt confossum, quod purificarent se die tertio, et die septimo, Num. 31:19:

[6] Quod fructus, cum venirent in terram Canaanem, tribus annis esset praeputiatus, et non comederetur, Lev. 19:23: Quod a fine trium annorum educerent omnes decimas proventus sui in anno isto, et reponerent in portis, ut Levita, peregrinus, pupillus, et vidua, comederent, Deut. 14:28, 29; 26:12: Quod tribus vicibus in anno, feriarentur Jehovae:... et tribus vicibus in anno compareret omnis masculus ante faciem Domini Jehovae, Exod. 23:14, 17: Deut. 16:16: Quod Joshua diceret ad populum, quod in tres dies transirent Jordanem, et hereditarent terram, Jos. 1:11, 3:2: Quod Jehovah clamaverit ad Samuelem tribus vicibus, ille tertia vice responderet, 1 Sam. 3:8:

[7] Cum Saul occidere vellet Davidem, quod David se occultaret in agro ad vesperam tertiam:... Jonathan diceret ad Davidem, Explorabo patrem meum tempore crastino tertio:... quod Jonathan tres sagittas ad latus lapidis jacularetur:... quodque David coram Jonathane tunc ceciderit super faciem suam ad terram, et incurvaverit se tribus vicibus, 1 Sam. 20:5, 12, 19, 20, 35, 36, 41: Quod David eligeret ex tribus unum; vel septem annos famis in terra; vel tribus mensibus fugeret coram hostibus: vel tribus diebus pestem in terra, 2 Sam. 24:12, 13:

[8] Quod fames, diebus Davidis, tribus annis fuerit, anno post annum, 2 Sam. 21:1: Quod Elias se mensus super puero mortuo tribus vicibus et vivificaverit illum, 1 Reg. 17:21: Elias, cum aedificaverat altare Jehovae, quod diceret, effunderent aquas super holocaustum, et super ligna tribus vicibus, 1 Reg. 18:34: Quod ignis consumpserit praefectos super quinquaginta missos ad Eliam binis vicibus, non autem missum tertia vice 2 Reg. 1:13[, 14]:

Quod esset signum Hizkiae regi, quod comederent eo an sponte natum, in anno secundo ultro crescens, anno autem tertio sererent, meterent, plantarent vineas, et comederent fructum eorum, 2 Reg. 19:[29]:

[9] Quod Daniel ingressus domum suam, et fenestrae apertae illi in cenaculo versus Hierosolymam, ubi tribus vicibus in benediceret super genubus, et oraret, Dan. 6:11, 14 [KJV 10, 13]:

Quod Daniel lugeret tribus septimanis dierum, panem desideriorum non comedens, nec vinum bibens, nec se ungens, usque dum implerentur tres septimanae dierum, Daniel 2, 3: Quod Esaias iret nudus et discalceatus tribus annis, in signum et prodigium super Aegypto et super Cusho, Esai. 20:3: Quod ex Candelabro exirent tres calami utrinque, et tres scyphi amygdalati in quovis calamo, Exod. 25:32, 33: Quod in Urim et Thummim essent tres lapides pretiosi in quovis ordine, Exod. 28:[17, 18, ] 19, [20]:

[10] Quod in Novo Templo erunt thalami portae tres hinc et in tres illinc, mensura una ternis illis; ... ad porticum domus latitudo portae tres ulnae hinc et tres ulnae illinc, Ezech. 40:10, 21, 48: Quod in Nova Hierosolyma erunt tres portae ad septentrionem, tres ad orientem, tres ad meridiem, et tres ad occidentem, Ezech. 48:31-34; Apoc. 21:13. Similiter in his Quod Petrus ter abnegaverit Jesum, Matth. 26:34, 69 seq. :

Quod Dominus dixerit Petro 4 tribus vicibus, Amasne Me? Joh. 21:17: Tum in parabola, quod homo, qui plantavit vineam, tribus vicibus miserit servos, tandem filium, Luc. 20:12; Marcus 12:2, 4-6: Qui laborabant 5 in vinea, quod conducti hora tertia, hora sexta, hora nona, et hora undecima, Matth. 20:1-17: Et de ficu, quia non ferret fructum per tres annos, quod exscinderetur, Luc. 13:6, 7.

[11] Sicut trinum et tertium erat repraesentativum, etiam erat tertia pars; ut quod 6

Minhae de similagine duae decimae mixtae essent oleo tertia hinis parte, et vinum in libamen esset tertia hinis, Num. 15:6, 7; Ezech. 46:14:

apud Ezechielem,

Quod traduceret novaculam super caput suum, et super barbam suam, ... et dein divideret crines, et tertiam partem igne combureret, ... tertiam percuteret gladio circum eam, et tertiam dispergeret in ventum, 5:1, 2, 11:

apud Zachariam,

Quod in universa terra, duae partes exscinderentur, et tertia relinqueretur, sed duceretur tertia per ignem, ... et probaretur, 13:8, 9:

apud Johannem,

[12] Cum clanxit angelus primus, facta est grando, et ignis mixtus sanguine, et cecidit super tertam, ita 7 ut tertia pars arborum combusta sit.... Secundus angelus clanxit, et quasi mons magnus igne ardens projectus est in mare; et facta est tertia pars maris, sanguis, unde mortua tertia pars creaturarum in mari habentium animas; et tertia pars navium corrupta est. Tertius angelus clanxit, et cecidit e caelo stella magna ardens sicut lampas, et cecidit super tertiam partem fluviorum, ... nomen stellae absinthium.... Quartus angelus clanxit, ita ut percussa sit tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum, ut obtenebraretur tertia pars earum, et dies non luceret tertia sui parte, noxque similiter, Apoc. 8:7-12:

[13] Soluti sunt quatuor angeli, ut occiderent tertiam partem hominum, Apoc. 9:15:

A tribus his occisi sunt tertia pars hominum, ab igne, fumo, et sulphure, quod exibat ex ore equorum, Apoc. 9:18:

Draco cauda traxit tertiam partem stellarum caeli, et projecit in tertam, Apoc. 12:4.

Sed ‘tertia pars’ significat aliquid, et nondum plenum; at ‘tertium et 8 trinum’ completum, et hoc pro malis malum, et pro bonis bonum.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has in caelo ut praesentia fuerunt

2. The Manuscript and the First Latin Edition have revertentur but cf. 720

3. The Manuscript has Inde est, quod numerus Ternarius repraesentativus fuerit et significativus;

4. The Manuscript inserts Simoni.

5. The Manuscript has laborarent

6. The Manuscript inserts apud Mosen. This ref. In the Manuscript followed Num. 31:19 above, but directions are given for its transfer to this position. In the Manuscript the middle part reads mixto oleo essent tertia hinis.

7. Many New Testament Manuscripts insert [ ]

8. The Manuscript has seu

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.