Bible

 

Exodus 17:8

Studie

       

8 Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israël in Raphidim.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 519

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

519. [Vers. 11.] "Et nomen stellae dicitur absinthium." - Quod significet verum mixtum falso mali, constat ex significatione "nominis", quod sit quale status et quale rei (de qua supra, n. 148); ex significatione "stellae", hic "stellae magnae ardentis quasi lampas", quod sit verum Verbi falsificatum ex amore proprio; et ex significatione "absinthii", quod sit verum mixtum falso mali.

Quod "absinthium id significet, est ex amaritudine ejus, et amaritudo existit ex dulci mixto indulci opposito; inde in spirituali sensu "amaritudo", qualis est absinthii et fellis, est verum mixtum falso quod oppositum est vero, quod est falsum mali: "sapor" enim et "gustus" significat affectionem sciendi et sapiendi; inde "sapidum" significat jucundum et amoenum sapientiae, et "cupediae", quia sapidae, vera quae sapientiae. (Quod hoc sit ex correspondentia, videatur in Arcanis Caelestibus n. 3502, 3536, 3589, 4791-4805.) Quod "absinthium" et quoque "fel" ex amaritudine significent verum mixtum falso mali, constat etiam a sequentibus hujus versus; dicitur enim quod "multi homines mortui sint ex aquis, quia amarae factae sunt"; per quae significatur quod per vera falsificata omnes qui tales quoad vitam spiritualem perierint; vera enim faciunt vitam spiritualem, falsa mali autem exstinguunt illam; et vera quando miscentur falsis mali, non amplius sunt vera, sed falsificata, et vera falsificata in se sunt falsa.

[2] Talia falsa fuerunt apud gentem Judaicam; at falsa quae fuerunt apud gentes probas, alius generis falsa fuerunt; haec falsa significantur per "acetum", illa autem per "fel" et "myrrhatum vinum" apud Evangelistas,

"Venientes in locum qui dicitur Golgotha, .... dederunt" Jesu "acetum cum felle mixtum; sed gustans non voluit bibere." .... Cum crucifigebatur, "currens unus et accipiens spongiam, et implens aceto, et ponens circa calamum, potavit Ipsum" (Matth. 27 [33,] 34, 48; Marcus 15:23, 36);

"Posthac sciens Jesus quod omnia jam consummata essent, ut impleretur Scriptura, dicit, Sitio; et vas erat positum aceto plenum, et impleverunt spongiam, et hyssopo circumposuerunt, et applicuerunt Ipsius ori; et cum accepisset acetum, dixit, Consummatum est" (Johannes 19:28, 29):

omnia et singula quae apud Evangelistas memorantur de passione Domini, in sensu spirituali significant statum ecclesiae tunc respective ad Dominum et ad Verbum; Dominus enim erat Verbum, quia Divinum Verum, et Judaei sicut Verbum seu Divinum Verum ita Dominum tractaverunt (de qua re videatur supra, n. 64, 195). Quod dederint Domino "acetum felle mixtum", quod etiam vocatur "myrrhatum vinum", significabat quale Divini Veri ex Verbo erat apud gentem Judaicam, nempe commixtum falso mali, et sic prorsus falsificatum et adulteratum; quare id non voluit bibere: quod autem postea dederint Domino acetum in spongia, et circumposuerint hyssopo, significabat falsum quale erat apud gentes probas, quod erat falsum ex ignorantia veri, in quo erat bonum et utile; hoc falsum, quia acceptatur a Domino, ideo id bibit: per "hyssopum" quem circumposuerunt, significatur purificatio ejus. Quod Dominus dixerit, "Sitio", significat sitim Divinam spiritualem, quae est Divini Veri et Boni in ecclesia, per quod generis humani salus. (De falso mali, quale fuit apud gentem Judaicam, et de falso ignorantiae in quo bonum, quale apud gentes probas, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 21.)

[3] Simile significatur per "fel" et "acetum" apud Davidem,

"Dederunt in cibum meum fel, et in siti mea potarunt Me aceto: fiat mensa eorum coram illis in laqueum, et pro retributionibus tendicula; obscurentur oculi eorum ut non videant, et lumbos eorum jugiter concute" (Psalmuss 69:22, 23 [B.A. 21, 22]):

hic per "fel", per "acetum", et per "sitim", similia quae supra significantur, quoniam dicta sunt de Domino: per "mensam" quae erit illis in laqueum, significatur aberratio quoad omne verum doctrinae ex Verbo; "mensa" enim dicitur pro omni cibo spirituali, et cibus spiritualis significat omne doctrinae ex Verbo: per "oculos" qui obscurabuntur ut non videant significatur intellectus veri; per "lumbos" qui concutientur significatur voluntas boni, et conjugium ejus cum intellectu veri; hoc per "lumbos" etiam alibi in Verbo significatur.

[4] In Threnis,

"Satiavit me amaritudinibus, inebriavit me absinthio;.... ideo dixi, Periit victoria mea, et spes mea a Jehovah; memento miseriae meae et ploratus mei, absinthii et cicutae" (3:15, 18, 19):

haec quoque de Domino; quod Dominus non aliud in ecclesia, quae tunc erat apud Judaeos, invenerit quam falsa et falsificata vera, significatur per quod "satiaverint Ipsum amaritudinibus, et inebriaverint absinthio"; "absinthium" est falsum mali mixtum veris, ita falsificatum: pugna Domini cum infernis, et desperatio quod gens Judaica usquam redigi posset ad recipienda et agnoscenda vera, significatur per "Periit victoria mea, spes mea a Jehovah; memento miseriae meae et ploratus mei, absinthii et cicutae": spiritus enim qui in falsis mali sunt, et usque in veris ex sensu litterae Verbi, diutius resistunt antequam subjugantur et in infernum dejiciuntur; causa est, quia per vera communicationem habent cum caelo, quae communicatio et inde conjunctio prius disrumpenda et auferenda est antequam dejiciuntur; hoc involvit desperatio de victoria, qualis etiam fuit Domino in cruce, quando dixit, "Sitio", et dederunt Ipsi acetum.

[5] Apud Jeremiam,

"Jehovah Deus excidit nos, et potavit nos aquis fellis" (8:1415, 16]);

apud eundem,

"Ecce Ego cibans eos absinthio, et potabo eos aquis fellis, quia a prophetis Hierosolymae exivit hypocrisis in universam terram" (23:15):

haec quoque dicta sunt de gente Judaica, quae mille modis pervertit Verbum, verum ejus falsificavit, et bonum ejus adulteravit: per "absinthium" significatur malum falsi, et per "aquas fellis" falsum mali, utrumque mixtum cum veris et bonis Verbi: quod in malis et inde falsis fuerint ex se et ex suo corde, significatur per quod "Jehovah cibet eos absinthio et potet aquis fellis"; tribuitur enim Jehovae, hoc est, Domino, malum et falsum, quae tamen sunt ipsius hominis, ut pluries alibi, ex causis de quibus saepius supra: per "hypocrisin quae exivit ex prophetis Hierosolymae" significatur commixtio talis falsi et veri, quia locuti sunt vera, et docuerunt falsa; locuti vera dum ex Verbo, et docuerunt falsa dum ex se et sua doctrina: destructio eorum per mala falsi et per falsa mali, significatur per "Dispergam eos inter gentes, et mittam post eos gladium"; "dispergere inter gentes" significat destruere per mala falsi, et "mittere gladium post eos" significat destruere per falsa mali.

(Quod "gentes" significent mala, videatur supra, n.175 [d] 331 [b] ; et quod "gladius" significet pugnam veri contra falsum, et pugnam falsi contra verum, et destructionem ejus, etiam supra, n. 131 [b] , 367.)

[6] Apud Amos,

"Ecce Jehovah.... percutiet domum magnam aspersionibus, et domum parvam rupturis: num current in petra equi? num arabit bobus? cum 1 convertistis in fel judicium, et fructum justitiae in absinthium" ( 2 6:11, 12; 5:7):

quod "Jehovah percutiet domum magnam aspersionibus, et domum parvam rupturis", significat perversionem et falsificationem veri multam apud eruditos, et aliquam apud ineruditos; "domus magna" significat hominem eruditum, et "domus parva" hominem ineruditum, "aspersiones" significant vera destructa per falsa, et "rupturae" similiter sed in minore gradu: quod non detur intellectus veri et voluntas boni ubi falsum mali, significatur per "Num current in petra equi? num arabit bobus?" Per "equos currentes" significatur intellectus veri, et per "boves arantes" voluntas boni. Quod id sit quia falsificaverunt vera et adulteraverunt bona Verbi, significatur per "cum convertistis in fel judicium, et fructum justitiae in absinthium"; "judicium" significat verum Verbi, et "fructus justitiae" bonum ejus.

[7] Quod tales fuerint filii Jacobi, qui dicti Israelitae et Judaei, declarat manifeste Moses in Cantico, in quo describuntur his verbis,

"De vite Sodomae vitis eorum, et de agris Gomorrhae: uvae ejus uvae fellis, botri amaritudinum illis, venenum draconum vinum eorum, et fel aspidum crudele" (Deuteronomius 32:32, 33):

per "vitem" significatur ecclesia; quae dicitur quod sit "ex vite Sodomae, et ex agris Gomorrhae", quia per "Sodomam" significantur omnia mala scaturientia ex amore sui, et per "Gomorrham" omnia falSa malorum istorum; per "uvas" significantur bona ecclesiae, et per "botros" vera ecclesiae: quod pro bonis ecclesiae sint illis pessima mala et falsa commixta veris, significatur per quod "uvae ejus uvae fellis, et botri amaritudinum illis"; per "vinum" significatur verum et bonum fidei; quod hoc sit externum in quo malum ab interiori, significatur per "venenum draconum vinum eorum, et fel aspidum crudele." (Quod tales fuerint filii Jacobi, tametsi apud illos ecclesia fuit, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae n. 248.)

[8] Quod "fel" et "absinthium" significent malum et falsum commixta bono et vero, constat adhuc ex his apud Mosen,

"Ne sit inter vos vir aut femina, aut familia aut tribus, cujus cor respicit hodie a cum Jehovah Deo nostro, abeundo ad serviendum diis gentium, ne sit inter vos radix proferens fel et absinthium" (Deuteronomius 29:1718]):

hic quoque per "fel" et "absinthium" significatur commixtio boni et veri cum malo et falso, quod fit quando alii dii corde coluntur ac Jehovah solum ore; tunc externum sonat sicut bonum et apparet sicut verum, sed internum est malum et falsum; et cum interiora sunt mala et falsa, et exteriora bona et vera, tunc commixtio est utrorumque, et tunc bonum fit fel et verum fit absinthium: similiter cum homo corde odit proximum et negat vera ecclesiae, et tamen extrinsecus testatur charitatem erga proximum, et profitetur vera ecclesiae; tunc est in eo radix proferens fel et absinthium, nam mala et falsa ab interiori immittit et immiscet bonis et veris quae profert in externis.

[9] Apud Hiobum,

"Si dulce fuerit in ore ejus malum, absconderit sub lingua sua; pepercerit ei, et non reliquerit id, sed continebit id intra palatum suum; panis ejus in visceribus mutabitur, fel aspidum in medio ejus, opes absorpsit et evomet eas, e ventre illius expellet eas Deus; venenum aspidum [suget] , occidet eum lingua viperae" (20:12-16):

describitur ita hypocrisis, ex qua homo loquitur sancta et simulat affectiones bonas, et tamen intus negat et blasphemat: qualis intus est, describitur per quod "abscondat malum sub lingua, et contineat intra palatum": quod inde bonum infectetur malo ac ejiciatur, significatur per quod "panis ejus in visceribus ejus mutabitur, et fel aspidum in medio"; "panis" est bonum amoris, "in visceribus" est interius, "fel aspidum" est bonum malo commixtum: quod similiter verum ejiciatur per falsum, significatur per quod "opes absorpsit, et evomet eas, e ventre ejus expellet eas Deus": hoc falsum intelligitur per "venenum aspidum."

[10] Sciendum est quod bonum et malum, ac verum boni et falsum mali, commisceantur, quando malum et falsum sunt in spiritu hominis at bonum et verum in ejus corporis factis et loquela: sed quod in hominis spiritu est, hoc est, quod interius est, hoc agit in id quod corporis est, seu quod exterius; influit enim, et facit ut exterius, quod apparet ut bonum et verum, usque sit instar fellis et instar absinthii amarum, tametsi ut dulce sistitur coram homine. Et quia tale est bonum et verum oris et loquelae illorum, ideo post mortem, quando homo fit spiritus, separatur bonum a malo, et falsum a vero, et auferuntur bonum et verum, et sic fit spiritus suum malum et falsum. At sciendum est quod commixtio boni et mali, ac veri et falsi, non sit profanatio boni et veri; profanatio est solum apud illos qui primum receperunt corde et fide verum et bonum, ac postea illa corde et fide negant.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti # 21

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 325  
  

21. (1.) De illis qui in falsis sunt ex malo; et qui in falsis non ex malo ita de falsis ex malo, et de falsis ex non malo.

Quod innumerabilia genera falsi sint, quot nempe mala et quod origines malorum et inde falsorum sint plures (Arcana Coelestia 1188, 1212, 4729, 4822, 7574).

Quod sit falsum ex malo, seu falsum mali et quod sit malum ex falso, seu malum falsi, ac iterum inde falsum, ita derivative (Arcana Coelestia 1679, 2243).

Quod ex uno falso, imprimis si loco principii sit, fluant falsa in continua serie (Arcana Coelestia 1510, 1511, 4717, 4721).

Quod sit falsum ex cupiditatibus amoris sui et mundi; et quod sit sum ex fallaciis sensuum (Arcana Coelestia 1295, 4729).

Quod sint falsa religionis, et quod sint falsa ignorantiae (Arcana Coelestia 4729, 8318, 9258).

Quod sit falsum in quo bonum, et falsum in quo non bonum (Arcana Coelestia 2863, 9304, 10109, 10302).

Quod sit falsificatum (Arcana Coelestia 7318, 7319, 10648).

Quod omne malum secum habeat falsum (Arcana Coelestia 7577, 8094).

Quod falsum ex cupiditatibus amoris sui sit ipsum falsum mali, et quod inde pessima genera falsorum (Arcana Coelestia 4729).

Quod malum sit grave, et ex se delabatur in infernum; non autem falsum, nisi ex malo (Arcana Coelestia 8279, 8298).

Quod bonum vertatur in malum, et verum in falsum, cum delabitur e caelo in infernum, quia sic quasi in crassam et impuram atmosphaeram (Arcana Coelestia 3607).

Quod falsa ex malo appareant sicut nimbi et sicut aquae impurae supra inferna (Arcana Coelestia 8217, [8137?], 8138, 8146).

Quod qui in infernis sunt loquantur falsa ex malo (Arcana Coelestia 1695, 7351, 7352, 7357, 7392, 7698, [7699?],).

Quod qui in malo sunt non possint nisi falsum, dum ex se, cogitare (Arcana Coelestia 7437).

Plura de malo falsi (Arcana Coelestia 2408, 4818, 7272, 8266, [8265?], 8279): et de falso mali (Arcana Coelestia 6359, 7272, 9304, 10302).

Quod omne falsum confirmari possit, et cum confirmatum est appareat ut verum (Arcana Coelestia 5033, 6865, 8521, 8780).

Quod ideo explorandum num verum sit antequam confirmatur (Arcana Coelestia 4741, 7012, 7680, 7950, 8521).

Quod cavendum sit ne falsa religionis confirmentur, quia inde persuasio falsi, quae homini post mortem (Arcana Coelestia 845, 8780).

Persuasio falsi quam damnosa (Arcana Coelestia 794, 806, 5096, 7686).

Quod bonum influere in vera nequeat, quamdiu homo in malo est (Arcana Coelestia 2434).

Quod bona et vera tantum removeantur ab homine, quantum is in malo et inde falsis est (Arcana Coelestia 3402).

Quod quam maxime praecaveatur a Domino ne verum conjungatur malo, ac falsum mali bono (Arcana Coelestia 3110, 3116, 4416, 5217).

Quod ex commixtione illa profanatio (Arcana Coelestia 6348).

Quod vera exterminent falsa, et falsa vera (Arcana Coelestia 5207).

Quod vera penitius recipi nequeant, quamdiu regnat incredulitas (Arcana Coelestia 3399).

Quod vera falsificari possint, quomodo (ab exemplis, Arcana Coelestia 7318).

Quod malis liceat falsificare vera, causae (Arcana Coelestia 7332).

Quod vera falsificentur a malis, per quod applicentur et sic deducantur ad malum (Arcana Coelestia 8094, 8149).

Verum falsificatum dicitur, quod applicatum est malo, quod fit imprimis per fallacias et per apparentias in externis (Arcana Coelestia 7344, 8602, [8062?],).

Quod malis liceat aggredi verum, non autem bonum, quia verum possunt per varias interpretationes et applicationes falsificare (Arcana Coelestia 6677).

Quod verum falsificatum ex malo sit contra verum et bonum (Arcana Coelestia 8602, [8062?],).

Quod verum ex malo falsificatum graviter puteat in altera vita (Arcana Coelestia 7319).

Plura de falsificatione veri (Arcana Coelestia 7318, 7319, 10648).

Quod falsa religionis dentur quae concordant cum bono, et quod dentur quae discordant (n. (9258,) 925).

Quod falsa religionis, si non discordant cum bono, non producant malum, solum apud illos qui in malo sunt (Arcana Coelestia 8318).

Quod falsa religionis non imputentur illis qui in bono sunt, sed illis qui in malo (Arcana Coelestia 8051, 8149).

Quod vera non genuina, et quoque falsa, consociari possint cum veris genuinis apud illos qui in bono sunt, non autem apud illos qui in malo (Arcana Coelestia 3470, 3471, 4551, 4552, 7344, 8149, 9298).

Quod falsa et vera consocientur per apparentias ex sensu litterae Verbi (Arcana Coelestia 7344).

Quod falsa verificentur a bono, et mollescant, quia applicantur et deducuntur ad bonum, et removetur malum (Arcana Coelestia 8149).

Quod falsa religionis, apud illos qui in bono sunt, recipiantur a Domino ut vera (Arcana Coelestia 4736, 8149).

Quod bonum, cujus quale est a falso religionis, acceptetur a Domino, si ignorantia sit, et in illa innocentia, ac finis bonus (Arcana Coelestia 7887).

Quod vera apud hominem sint apparentiae veri et boni imbutae fallaciis, sed quod usque Dominus adaptet illa genuinis veris apud hominem qui in bono vivit (Arcana Coelestia 2053).

Quod falsa in quibus bonum dentur apud illos qui extra ecclesiam sunt, et inde in ignorantia veri, etiam apud illos qui intra ecclesiam sunt, ubi falsa doctrinae (Arcana Coelestia 2589-2604, 2861, 2863, 3263, 3778, 4189, 4190, 4197, 6700, 9256).

Quod falsa in quibus non bonum graviora sint apud illos qui intra ecclesiam sunt, quam apud illos qui extra ecclesiam (Arcana Coelestia 7688).

Quod vera et bona auferantur malis in altera vita, ac dentur bonis, secundum Domini verba,

"Ei..Qui habet, dabitur ut abundet et ei qui non habet, auferetur quod habet" (Matthaeus 25:29) (Arcana Coelestia 7770).

  
/ 325