Bible

 

Exodus 17:7

Studie

       

7 et vocavit nomen loci illius, Tentatio, propter jurgium filiorum Israël, et quia tentaverunt Dominum, dicentes : Estne Dominus in nobis, an non ?

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 518

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

518. "Et cecidit super tertiam partem fluviorum at super fontes aquarum." - Quod significet quod inde perierit omnis intellectus veri, et per id doctrina ecclesiae, constat ex significatione "cadere" e caelo, cum de stellis, quod sit perire (de qua sequitur); ex significatione "tertiae partis", quod sit omne (de qua supra, n. 506), hic omnis, quia dicitur de intellectu veri et de doctrina, quae significantur per "fluvios" et per "fontes aquarum"; ex significatione "fluviorum", quod sint intellectus veri (de qua sequitur); et ex significatione "fontis aquarum", quod sit Verbum et doctrina ex Verbo, et inde quod "fontes" sint vera Verbi et doctrinalia (de qua supra, n. 483).

[2] Quod "cadere", cum dicitur de stellis, per quas intelliguntur cognitiones veri et boni ex Verbo (ut supra), significetur perire, est quia Divinum Verum, cum in mundo spirituali cadit e caelo in terram ibi, ubi sunt mali, vertitur in falsum; et cum Divinum Verum fit falsum, tunc perit. Hoc quoque significatur per quod

"Stellae cadent de caelo" (Matthaeus 24:29; Marc. 13:25 1 ;

nempe quod in ultimo tempore ecclesiae periturae sint cognitiones veri et boni. Quod Divinum Verum, dum in mundo spirituali cadit e caelo in terram ibi, ubi sunt mali, vertatur in falsum et sic pereat, videatur supra (n. 413 [a] 418 [a] 419 [a, f] , 489): vertitur enim Divinum Verum in tale falsum quale est malum illis apud quos influit. Quod ita sit, constare potest ab hac experientia: datum mihi est animadvertere quomodo mutatur Divinum Verum in falsum, quum delabebatur profunde in infernum, et apperceptum quod mutaretur successive cum defluxit, usque tandem in falsissimum.

[3] Quod "fluvii" significent intellectum veri, tum intelligentiam, est quia "aquae" significant vera, ac intellectus est receptaculum et complexus veritatum, sicut fluvius est aquarum, et quia cogitatio ex intellectu, quae est intelligentia, est sicut flumen veri: ex eadem origine, nempe ex significatione "aquarum", quod sint vera, est quod "fons" significet Verbum, ac doctrinam veri; quodque "stagna", "lacus" et "maria" significent cognitiones veri in complexu.

Quod "aquae" significent vera, et "aquae vivae" vera a Domino, videatur supra (n. 71, 483), et quoque in sequentibus locis in hoc articulo:

[4] quod "fluvii" et "flumina" significent intellectum veri, ac intelligentiam, constare potest ex Verbo ubi fluvii et flumina nominantur:

- Ut apud Esaiam,

"Tunc saliet sicut cervus claudus, et cantabit lingua muti, quia erumpent in deserto aquae, et fluvii in planitie deserti" (cap. 35:6):

haec de Domino, ac de reformatione gentium, et instauratione ecclesiae apud illas: per "claudum", qui saliet sicut cervus, significatur qui non in genuino bono est, quia non in cognitionibus veri et boni; per "linguam muti quae cantabit" significatur confessio Domini ab illis qui in ignorantia veri sunt: "erumpent in deserto aquae" significat quod vera erunt ubi non prius; et "fluvii in planitie deserti" significat quod intelligentia ubi non prius; "desertum" est ubi non verum, "planities deserti" ubi non intelligentia; "aquae" sunt vera, et "fluvii" sunt intelligentia.

[5] Apud eundem,

"Aperiam super clivis fluvios; et in medio vallium fontes ponam; desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in scaturigines aquarum" (41:18):

haec dicta sunt de salvatione gentium a Domino; "aperire super clivis fluvios" est dare intelligentiam interiorem; "in medio vallium ponere fontes" est instruere in veris externum hominem. (Reliqua videantur explicata supra, n. 483.)

[6] Apud eundem,

"Ecce Ego faciens novum; nunc progerminabit, nonne agnoscitis illud? etiam ponam in deserto viam, in solitudine fluvios: honorabit Me fera agri, dracones et filiae noctuae, eo quod dederim in deserto aquas, et fluvios in solitudine, ad potandum populum meum, electum meum" (43:19, 20):

haec etiam de Domino, et de nova ecclesia ab Ipso, quae intelligitur per "Ecce Ego faciens novum, nunc progerminabit": per "ponere in deserto viam et in solitudine fluvios" significatur quod Verum et intelligentia veri erunt ubi non prius, via est verum ducens ad caelum, ac "fluvii" sunt intelligentia; per "potare populum" significatur instruere illos qui desiderant: per "feram agri, dracones et filias noctuae", significantur qui modo ex memoria sciunt vera et bona, ac non intelligunt et percipiunt illa; illi loquuntur verum absque idea veri, pendentes solum ab aliis.

[7] Apud eundem,

"Effundam aquas super sitientem, et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum, et Benedictionem [meam] super natos tuos" (44:3):

"effundere aquas super sitientem " significat instruere in veris illos qui in affectione veri sunt; "effundere fluenta super aridam" significat dare intelligentiam illis qui in desiderio veri ex bono sunt: simile significatur per "effundere spiritum" et "benedictionem"; nam per "Spiritum" Dei significatur Divinum Verum, et per "benedictionem" multiplicatio et fructificatio ejus, ita intelligentia. Quis non videt quod hic et supra non intelligantur aquae, et fluvii, nec desertum et solitudo, sed talia quae sunt ecclesiae? Quare etiam hic adjicitur, "Effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super natos tuos."

[8] Apud Mosen,

"Jehovah.... ducens te.... ad terram fluviorum aquae, fontium, abyssorum exeuntium e valle et e monte" (Deuteronomius 8:7):

per "terram Canaanem", ad quam Jehovah ducturus eos, significatur ecclesia; quare "fluvii aquae", "fontes", "abyssi exeuntes e valle et e monte", significant talia quae sunt ecclesiae; "fluvii aquae" intellectum veri, "fontes" doctrinalia ex Verbo, "abyssi exeuntes e valle et e monte" cognitiones veri et boni in naturali homine et in spirituali.

[9] Apud Esaiam,

"Specta Zionem... et Hierosolymam;.... ibi magnificus Jehovah nobis, locus fluviorum, fluminum, latitudinis spatiorum; non ibit in eo navis remi, et navis magnifica non transibit eum" (33 [20,] 21):

hic quoque per "locum fluviorum et fluminum" significatur sapientia et intelligentia. (Quid reliqua significant, supra, n. 514 [c] , explicatum est.)

3] 18):

(haec quoque supra, n. 433 [c] et 483, explicata sunt): per "fontem" qui "e Domo Jehovae exibit" significatur verum doctrinae e caelo a Domino; per "flumen schittim" quod irrigabit, significatur illustratio intellectus.

[11] Apud Ezechielem,

"Aquae exeuntes de sub limine Domus" Dei "versus orientem:.... vir duxit me et reduxit me super ripa fluvii; cum redirem, ecce super ripa fluvii arbor multa valde hinc et illinc: dixit, .... Omnis anima vivens quae reptat, quocunque venerint fluvii, vivet; unde fit piscis multus valde, quia veniunt eo aquae hae, et sanantur, ut Vivat omne quo venerit fluvius:.... porro juxta fluvium ascendit super ripa ejus hinc et illinc omnis arbor cibi, cujus non decidit folium, neque consumitur fructus ejus; in menses suos renascitur, quia aquae ejus e sanctuario sunt exeuntes" (47:1-12):

haec quoque explicata sunt supra (n. 422 [c] et 513 [a]); ex quibus patet quod per "aquas exeuntes e Domo Dei versus orientem" significetur Divinum Verum procedens a Domino, influens apud illos qui in bono amoris sunt; et quod per "fluvium, super cujus ripa omnis arbor cibi, et a cujus aquis omnis anima reptans vivit, unde piscis multus", significetur intelligentia ex receptione Divini Veri; unde omnia apud hominem, tam ejus affectiones et perceptiones quam cognitiones et scientifica, et inde cogitationes, vitam spiritualem adipiscuntur.

[12] Apud Jeremiam,

"Benedictus vir qui confidit in Jehovah;.... erit sicut arbor plantata juxta aquas, et juxta fluvium emittit radices suas; neque videbit cum venerit aestus, sed erit folium ejus viride" (17:7, 8):

per "arborem plantatam juxta aquas" intelligitur homo apud quem vera a Domino sunt; per "juxta fluvium emittit radices suas" intelligitur extensio intelligentiae a spirituali homine in naturalem. (Reliqua videantur explicata supra, n. 481.)

Ubi in Verbo de arboribus et hortis agitur, ibi etiam dicitur de aquis et fluviis irrigantibus, ex causa quia per "arbores" significantur perceptiones et cognitiones, ac per "aquas" et "fluvios" vera et inde intellectus; nam absque intellectu veritatum, est homo Sicut hortus ubi non aqua, cujus arbores arescunt:

[13]

- Ut apud Mosen,

"Sicut valles plantantur, sicut hortus juxta fluvium, sicut santalos plantavit Jehovah, sicut cedros juxta aquas" (Numeri 24:6, 7):

haec de filiis Israelis, per quos significatur ecclesia, quae tunc plantanda; quae ecclesia comparatur vallibus quae plantantur, et horto juxta fluvium, quia per "valles" significatur intelligentia naturalis hominis, et per "hortum" intelligentia spiritualis hominis; et comparatur santalis et cedris, quia per "santalos" significantur illa quae sunt naturalis hominis, et per "cedros" illa quae sunt rationalis hominis; quia omnia illa vivunt ex influxu Divini Veri a Domino, ideo dicuntur illa plantata "juxta fluvium" et "aquas", per quae significatur Divinum Verum influens, unde intelligentia.

[14] Quoniam per "Hortum in Edene" seu "Paradisum" intelligitur sapientia et intelligentia, quae fuit antiquissimis qui ante diluvium vixerunt, ideo ubi describitur sapientia eorum, etiam describitur influxus Divini Veri et inde intelligentiae, per

Fluvium qui "exivit ex Edene ad irrigandum hortum, et inde separabatur, et erat in quatuor capita" (Genesis 2:10, seq.):

"fluvius ex Edene" significat sapientiam ex amore, qui est Eden; "ad irrigandum hortum" est ad dandum intelligentiam: descriptio intelligentiae fit per "quatuor fluvios", de quibus ibi agitur. (Sed hoc explicatum videatur in Arcanis Caelestibus n. 107-121.)

[15] Apud Ezechielem,

"Aschur cedrus in Libano aquae crescere fecerunt eam, abyssus altam fecit eam, ita ut cum fluviis suis iverit circa plantam suam, et aquaeductus suos emiserit ad omnes arbores agri" (31:3, 4):

"Aschur" significat rationalem hominem seu rationale hominis; similiter "cedrus in Libano": et quia genuinum rationale perficitur a cognitionibus veri et boni, dicitur quod "aquae crescere fecerint eam, et abyssus altam fecerit eam"; "aquae" sunt vera, et "abyssus" cognitiones veri quae in naturali homine: incrementum intelligentiae significatur per quod " [cum] fluviis suis iverit circa plantam"; et multiplicatio cognitionum veri per quod "aquaeductus suos emiserit ad omnes arbores agri."

[16] Apud Davidem,

"Vitem ex Aegypto proficisci fecisti emisisti propagines ejus usque ad mare, et ad fluvium ramusculos ejus" (Psalmuss 80:9, 12 [B.A. 8, 11]):

per "vitem ex Aegypto" intelliguntur filii Israelis, qui "vitis" dicuntur quia representaverunt ecclesiam spiritualem, quam "vitis" in Verbo significat: commoratio eorum in Aegypto repraesentabat primam initiationem in res ecclesiae, nam "Aegyptus "significabat scientifica inservientia rebus ecclesiae; cum itaque "vitis" significat ecclesiam, et "Aegyptus" scientificum ei inserviens, patet quid in sensu spirituali significatur per "vitem ex Aegypto proficisci fecisti"; extensio intelligentiae ejus usque ad scientifica et ad rationalia, significetur per" Emisisti propagines ejus usque ad mare, et ramusculos ad fluvium"; "emittere propagines et ramusculos" significat multiplicationem et extensionem, "mare" significat scientificum, et "fluvius", hic Euphrates, rationale. Extensio ecclesiae, et multiplicatio veritatum ejus, et inde intelligentiae, describitur per terrae Canaanis extensionem ad Mare Suph, Mare Philisthaeorum, et ad fluvium Euphratem,

[17] apud Mosen,

"Ponam terminum tuum 2 a Mare Suph usque ad Mare Philisthaeorum, et a deserto usque ad fluvium" (Exodus 23:31):

per "terminos terrae Canaanis" significantur ultima ecclesiae, quae sunt scientifica vera, cognitiones veri et boni ex Verbo, et rationalia; per "Mare Suph" significatur scientificum verum; per "Mare Philisthaeorum", ubi erat Tyrus et Sidon, significantur cognitiones veri et boni ex sensu litterae Verbi; et per "fluvium Euphratem" significatur rationale: nam scientifica inserviunt cognitionibus veri et boni ex Verbo, et hae cum illis inserviunt rationali, et rationale inservit intelligentiae, quae datur per vera spiritualia conjuncta bono spirituali.

[18] Simile quod de ecclesia et ejus extensione, etiam de potentia Domini super omnia caeli et eccleSiae, dicitur apud Davidem,

"Ponam in mari manum Ejus, et in fluviis dextram Ejus" (Psalmuss 89:26 [B.A. 25]):

haec de Davide, per quem ibi intelligitur Dominus; potentia Domini usque ad ultima caeli et ecclesiae, ita super totum caelum et super omne ecclesiae, significatur per "ponere in mari manum et in fluviis dextram"; potentia significatur per "manum" et "dextram", et ultima caeli et ecclesiae per "mare" et per "fluvios": ultima caeli sunt maria" et sunt "fluvii", ut supra aliquoties dictum est; haec repraesentata sunt per bina maria, et per binos fluvios, qui erant termini terrae Canaanis; bina maria erant mare Aegypti et mare Philisthaeorum, ubi Tyrus et Sidon; et bini fluvii erant Euphrates et Jordanes: sed Jordanes erat terminus inter terram Canaanem interiorem et exteriorem; in hac erant tribus Reubenis et Gadis, ac dimidia tribus Menassis. Similiter apud Sachariam,

"Dominari Ipsius a mari usque ad mare, et a fluvio Usque ad fines terrae" (9:10):

haec etiam de Domino, per quae similia intelliguntur; dominium Ipsius usque ad ultima caeli et ecclesiae est super omnia caeli et ecclesiae, ultima enim sunt termini.

[19] Apud Davidem,

"Firmatus thronus tuus ex tunc, ab aeterno Tu; sustulerunt flumina, Jehovah, sustulerunt flumina vocem suam, sustulerunt flumina fragorem suum: prae vocibus aquarum multarum magnificarum, prae fluctibus maris, magnificus Jehovah" (Psalmuss 93:2-4)

haec quoque de Domino; dominium Ipsius ab aeterno in aeternum super caelum et terram significatur per "Firmatus thronus tuus ex tunc, ab aeterno Tu": glorificatio Domini propter adventum Ipsius, et inde salvationem generis humani, significatur per quod "flumina sustulerint vocem suam" et "fragorem suum"; per "flumina" hic ter nominata significantur omnia quae sunt intelligentiae hominis in interno homine, et omnia quae in externo: Divinum Verum ab Ipso, per quod potentia, et per quod salvatio, significatur per "voces aquarum multarum magnificarum prae fluctibus maris"; "aquae" sunt vera, "voces aquarum multarum magnificarum" sunt Divina vera.

[20] Glorificatio et celebratio Domini ex gaudio cordis describitur ita alibi apud Davidem,

"Sonitum edat mare et plenitudo ejus, orbis et habitantes in eo; flumina plaudant manu, una montes jubilent" (Psalmuss 98:7, 8):

per illa verba significatur glorificatio Domini ab universo caelo: glorificatio ab ultimis ejus significatur per "Sonitum edat mare et plenitudo ejus"; glorificatio a toto caelo significatur per "Sonitum edat orbis et habitantes in eo"; "orbis" significat universum caelum quoad vera ejus, et "habitantes in eo" significant universum caelum quoad bona ejus; "habitatores" in Verbo significant illos qui in bonis caeli et ecclesiae sunt, ita bona illorum: glorificatio Domini per vera quae sunt intelligentiae, et per bona quae sunt amoris, significatur per "Flumina plaudant manu, una montes jubilent"; "flumina" sunt vera intelligentiae, et "montes" sunt bona amoris.

[21] Divinum Verum a Domino, ex quo recepto intelligentia, significatur per "aquas e petra in Chorebo" (Exodus 17:6), de qua ita apud Davidem,

"Diffidit petras in deserto, et bibere fecit abyssos magnas, et eduxit fluenta e petra; et descendere fecit aquas sicut flumina; percussit petram ut aquae emanarent, et fluvii effluxerunt" (Psalmuss 78:15, 16, 20);

et alibi,

"Aperuit Petram, ut effluerent aquae; iverunt in siccitatibus fluvii" (Psalmuss 105:41):

per "Petram" ibi intelligitur Dominus; et per "aquas" quae inde effluxerunt, intelligitur Divinum Verum ab Ipso; et per "fluvios" significatur intelligentia et sapientia inde; per "bibere abyssos magnas " significatur haurire et percipere arcana sapientiae.

[22] Apud Johannem,

Jesus dixit, "Si quis sitiverit, venito ad Me et bibito; quisquis" Venit ad Me, "sicut dixit scriptura, flumina e ventre ejus fluent aquae viventis: hoc dixit de spiritu, quem accepturi credentes in Ipsum" (7:37, 38 [, 39]):

per "venire ad Dominum et bibere" significatur ab Ipso recipere vera doctrinae et eorum fidem: quod inde intelligentia spiritualis, significatur per quod "flumina e ventre ejus fluent aquae viventis"; "aqua vivens" est Divinum Verum quod unice est a Domino, "flumina" sunt illa quae intelligentiae, et "venter" significat cogitationem ex memoria, correspondet enim illi: et quia per "flumina aquae viventis" significatur intelligentia per Divinum Verum a Domino, ideo adjicitur, "Haec dixit de spiritu quem accepturi credentes in Ipsum"; "spiritus" quem accepturi a Domino est Divinum Verum et inde intelligentia; quare etiam Dominus vocat spiritum quem acciperent,

"Spiritum veritatis" (Joh. cap. 14:16-18; 16:7-15).

[23] Apud Davidem,

Jehovah "super maria fundavit" orbem, "et super flumina stabilivit eum" (Psalmuss 21:2):

per "orbem" significatur caelum et ecclesia in toto complexu "maria" significantur cognitiones et scientiae, quae sunt ultima ecclesiae, in specie cognitiones veri et boni quales sunt in sensu litterae Verbi; per "flumina" significatur introductio per illas ad intelligentiam caelestem. Ex his constare potest quid per illa verba in sensu spirituali intelligitur; quod nempe interiora caeli et ecclesiae, quae vocantur caelestia et spiritualia, fundentur super cognitionibus veri et boni, quae in sensu litterae Verbi, rationaliter intellectis. Dicitur quod "fundaverit orbem super maria, et stabiliverit super flumina", quia maria et fluvii sunt in terminis caeli, repraesentata per Mare Suph, Mare Philisthaeorum, fluvium Euphratem, et fluvium Jordanem, quae erant termini terrae Canaanis; et quia "ultima" in Verbo significant infima, dicitur quod "Jehovah fundaverit" et "stabiliverit" super illa. Quod non tellus super maribus et super fluviis fundata sit, constat.

[24] Apud eundem,

"Dominus ad dextram tuam, percussit in die irae suae reges, judicavit inter gentes, implevit cadaveribus, percussit caput super terram multam, e flumine in via bibit, propterea exaltabit caput" (Psalmuss 110:5-7):

haec dicta sunt de Domino, et de pugna Ipsius contra falsa et mala quae ex infernis, et de horum subjugatione: per "reges" intelliguntur falsa ex inferno, per "gentes" intelliguntur mala inde; Divina Ipsius potentia intelligitur per "Dominus ad dextram"; falsorum et malorum ex infernis subjugatio et destructio significatur per quod "percusserit illos in die irae suae, judicaverit inter gentes, et impleverit cadaveribus": per "caput", quod percussit in terram multam, intelligitur amor sui, ex quo omnia mala et falsa; "percutere in terram multam" significat destructionem totalem et damnationem: per "flumen", e quo caput bibit et propter quod exaltabit se, significatur Verbum in littera; "bibere ex illo" est aliquid inde discere, et "exaltare caput" est tamdiu repugnare; omnes enim qui in falsis ex malo sunt, non prius in infernum possunt dejici quam dum illis ablata sunt illa quae sciunt ex Verbo, quoniam omnia Verbi communicant cum caelo, per quam communicationem exaltant caput; sed illis ablatis in infernum dejiciuntur. Hic sensus est illorum verborum, qui absque sensu spirituali, et absque cognitione de Verbo quale est, nemini patet.

[25] Apud Habakuk,

"Num fluviis succensuit Jehovah? num contra fluvios ira tua? num contra mare excandescentia tua? quia equitas super equis tuis, currus tui salus" (3:8):

ita supplicatur ut ecclesia custodiatur et non pereat; per "fluvios" et per "mare" significantur omnia ecclesiae, quia sunt ultima ejus (ut supra); per "equitare super equis", dum de Jehovah, hoc est, Domino, significatur Divina Sapientia quae inest Verbo; et per "currus" significantur doctrinalia inde.

[26] Apud Davidem,

"Non timebimus cum mutabitur terra, et cum movebuntur montes 3 in corde marium: tumultuabuntur, turbabuntur aquae ejus, contremiscent montes in exaltatione ejus. Fluvius, cujus rivi laetificabunt urbem Dei sanctam, habitationes Altissimi, Deus in medio ejus, non dimovebitur" (Psalmuss 46:3-5 [, 62-5]):

haec in sensu spirituali involvunt, quod tametsi ecclesia cum omnibus ejus perit, usque non periturum sit Verbum et Divinum ibi Verum; per "terram" enim significatur ecclesia, per "montes" bona amoris, per "aquas" vera, et per "mutari", "commoveri", "tumultuari", "turbari" et "contremiscere", status illorum quando pereunt, ac loco eorum intrant falsa et mala; proinde status ecclesiae quando quoad bona vastatur et quoad vera desolatur: (sed videatur supra, n. 304 [c] et 405 [h] , ubi illa penitius explicata sunt): quod non periturum sit Verbum seu Divinum Verum pro ecclesia, significatur per quod "fluvius, cujus rivi laetificabunt urbem Dei, non mutabitur"; "fluvius" significat hic simile cum "fonte", nempe Verbum, quia dicuntur "rivi ejus", per quos significantur vera; "urbs Dei" significat ecclesiam quoad doctrinam; "laetificare" significat influxum et receptionem ex gaudio cordis; et "non mutari" significat non perire quoad aliquid.

[27] Apud Esaiam,

"Tunc deficient aquae 4 in mari, et fluvius exsiccabitur et exarescet, et recedent flumina; comminuentur, et exsiccabuntur fluvii Aegypti, calamus et ulva marcescent, papyri juxta flumen, juxta os fluminis, et omne semen fluminis exarescet, impelletur, et non erit" (19:5-7):

haec dicta sunt de Aegypto, per quam significatur scientificum quod est naturalis hominis; et per "flumen" ejus, cognitio et apperceptio veri, et in opposito sensu apperceptio falsi; quod illa peritura sint, significatur per quod "flumen exsiccabitur et exarescet"; quod sic non amplius erunt vera, ne quidem vera naturalia et sensualia, quae sunt infima, significatur per quod "calamus et ulva marcescent, papyri juxta flumen, et omne semen fluminis exarescet, impelletur et non erit."

[28] Apud eundem,

"Ego fodi et bibi aquas, et exsiccabo vola gressuum meorum omnes fluvios Aegypti" (37:25):

verba Sancheribi regis Aschuris, per quem significatur rationale perversum, destruens omnem cognitionem et apperceptionem Veri; hoc significatur per quod "exsiccabit vola gressuum suorum omnes fluvios Aegypti." Quod "fluvii Aegypti" significent cognitiones et apperceptiones veri, est quia "Aegyptus" significat naturalem hominem quoad scientifica, et naturali homini est cognitio et apperceptio, sicut est spirituali homini intelligentia.

[29] Apud Ezechielem,

"Evaginabunt gladios suos contra Aegyptum, ut impleant terram confosso: tunc dabo fluvios aridam, et vendam terram in manum malorum, et vastabo terram et plenitudinem ejus per manum alienorum" (30:11, 12):

per "Aegyptum" significatur scientificum quod naturalis hominis inserviens intelligentiae rationalis et spiritualis hominis: quod scientifica vera destruentur per falsa, significatur per "Evaginabunt gladios suos contra Aegyptum"; per "gladios" significantur falsa destruentia vera: per "confossum" significatur qui periit per falsa: per "dare fluvios aridam", significatur quod nulla amplius cognitio et apperceptio veri: "vendere terram in manum malorum, et vastare illam per manum alienorum", significat destruere per mala et per falsa; "alieni" significant falsa.

[30] Apud Sachariam,

"Exsiccabuntur omnes profunditates fluminis, et dejicietur superbia Aschuris, et baculus Aegypti recedet" (10:11):

"exsiccabuntur omnes profunditates fluminis", nempe Euphratis, significat quod omnes acutae ratiocinationes ex propria intelligentia periturae sint; "superbia Aschuris" significat propriam intelligentiam, quae est rationalis perversi; "baculus Aegypti recedet" significat quod scientifica inservientia ratiociniis nihil valitura sint.

[31] Apud Esaiam,

"Vastabo montes et colles, et omnem herbam eorum arefaciam, et ponam fluvios in insulas, et stagna exsiccabo " (42:15):

"Vastabo montes et colles" significat quod peritura sint bona amoris et charitatis; "omnem herbam eorum arefaciam" significat quod peritura sint vera quae ex bonis illis; "ponam fluvios in insulas et stagna exsiccabo" significat quod peritura sit intelligentia et cognitio veri,

[32] Apud eundem,

"Ecce per increpationem meam exsicco mare, pono fluvios in desertum, putrescet piscis eorum, eo quod non sit aqua, et morietur" (50:2):

(vide supra, n. 342 [c] , ubi explicata sunt): apud Nahum,

"Increpans mare, et exsiccat illud, ac omnia flumina arefacit" (1:4);

apud Davidem,

Jehovah "ponit fluvios [in] desertum, et exitus aquarum in siccitatem" (Psalmuss 107:33);

apud Hiobum,

"Exspirat homo, ubi est? abeunt aquae ex mari, et fluvius exsiccatur et exarescit" (14:10, 11).

[33] Hactenus ostensum est quod per "fluvios" significetur intellectus veri ac intelligentia; quod autem in opposito sensu per "fluvios" significetur intellectus falsi et ratiocinatio ex propria intelligentia, quae est pro falsis contra vera, constat ex sequentibus locis:

- Apud Esaiam,

"Mittet in mari legatos.... ad gentem delineatam et conculcatam cujus terram depraedati sunt fluvii" (18:2):

per "fluvios" hic significantur falsa quae propriae intelligentiae, quae destruxerunt. (Quid reliqua significant, videatur supra, n. 304 [d] 331 [a] .) Apud eundem,

"Cum transibis per aquas, tecum Ego; et per fluvios, non submergent te" (43:2):

"transire per aquas et per fluvios et non submergi" significat quod falsa et ratiocinationes ex falsis contra vera non corrumpent.

[34] Apud 5 Jeremiam,

"Ecce aquae ascendentes ex septentrione, quae 6 sicut flumen inundans, inundabunt terram et plenitudinem ejus" (47:2):

"aquae ex septentrione" significant falsa doctrinae quae ex propria intelligentia: quae comparantur "flumini inundanti terram", quia per "flumen" significatur ratiocinatio ex falsis, per "terram" ecclesia; hujus destructio per falsa per "inundationem a flumine."

[35] Apud Davidem,

"Nisi Jehovah esset pro nobis, cum insurgit contra nos homo tunc aquae submersissent nos, fluvius transivisset super animam nostram, tunc transivissent super animam nostram aquae superbi" (Psalmuss 124:2, 4, 5):

per "aquas superbi", de quibus hic agitur, significantur falsa faventia amori sui et confirmantia illum, tum falsa doctrinae quae ex propria intelligentia; per "fluvium" significatur ratiocinatio ex illis contra vera; inde patet quid intelligitur per "Nisi Jehovah esset pro nobis cum insurgit contra nos homo", quod nempe cum homo ex se, suo amore et ex propria intelligentia insurgit et conatur destruere vera ecclesiae; agitur enim de Israele, per quem significatur ecclesia: per "aquas" quae submersissent eos, et per "fluvios" qui transivissent super animam eorum, significantur falsa et ratiocinationes ex illis, et inde destructio vitae spiritualis, quae homini est per vera et per vitam secundum illa; per "aquas" significantur falsa, per "fluvios" ratiocinationes ex illis, et per "submergere et transire super animam", destructio vitae spiritualis.

[36] Apud Esaiam,

"Ecce Dominus ascendere faciet super eos aquas fluvii validas et multas, regem Aschuris, et omnem gloriam ejus; et ascendet super omnes rivos ejus, et ibit super omnes ripas ejus; ibit per Jehudam, et inundabit" (8:7 [, 8]):

per "Aschurem" et ejus regem in Verbo significatur rationale, hic rationale perversum; inde per "fluvium ejus", qui erat Euphrates, intelligitur ratiocinatio; et per "aquas fluvii" intelliguntur falsa per ratiocinationes confirmata; haec itaque significantur per "aquas fluvii validas et multas", quae "validae" dicuntur ex cupiditate, et "multae" ex falsitate: abundantia falsorum ex malo destruentium vera boni ecclesiae, significatur per quod "aquae fluvii ascendent super omnes rivos ejus, et super omnes ripas", et quod "ibit per Jehudam, et inundabit"; per "Jehudam" significatur ecclesia ubi Verbum.

[37] Apud Jeremiam,

"Quid tibi cum via Aegypti, ut bibas aquas Schichoris? aut quid tibi cum via Assyriae, ut bibas aquas fluvii?" (2:18):

per "aquas Schichoris" seu Aegypti, significantur scientifica falsa, seu scientifica confirmantia falsa; et per "aquas fluvii" significantur falsa ratiocinia ex illis, ita quae sunt ex propria intelligentia; quod haec et illa non haurienda sint, significatur per illa verba.

[38] Apud eundem,

"Septentrionem versus, juxta litus fluvii Euphratis, impegerunt et ceci derunt; quis hic sicut flumen ascendit? [cujus aquae] sicut flumina commoventur? Aegyptus sicut flumen ascendit, et sicut flumina commoventur aquae; dixit enim, Ascendam, obtegam terram, perdam urbem et habitantes in ea" (46:6-8):

per haec significatur destructio ecclesiae et ejus veritatum per falsa ratiocinia ex scientificis confirmantibus; per "septentrionem" significatur apud quos falsum, et unde; per "fluvium Euphratem " falsa ratiocinia; per "Aegyptum" scientifica confirmantia; per "aquas" quae commoventur ipsa falsa; et per "ascendere, obtegere terram, perdere urbem et habitantes in ea", significatur destructio ecclesiae et ejus doctrinae; "terra" est ecclesia, "urbs" est doctrina veri, et "habitantes" sunt bona ejus.

Similia significantur per "fluvium Aegypti" Nilum, et per "fluvium Assyriae" Euphratem, alibi in Verbo (ut Esai., cap. 7:18, 19; 11:15, 16: Ezech., cap. 29:3, 4, 5, 10; 31:15; 32:2; Psalmuss 74:14, 15; Ps. 78:44 7 ; 8 Exod. 7:17-21; Psalmuss 137:1 9 );

apud Davidem,

"Circumdederunt me funes mortis, et flumina Belialis terruerunt me" (Psalmuss 18:5 [B.A. 4]);

apud Matthaeum,

"Descendit imber, venerunt flumina, et flarunt venti, et irruerunt in domum illam; tamen non cecidit, fundata enim erat super petra" (7:25, 27);

et apud Lucam,

"Unde inundatione facta, illisum flumen domui illi, sed non valuit dimovere eam, quoniam fundata erat super petra" (6:48, 49).

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 418

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

418. "Retinentes quatuor ventos terrae." - Quod significet remissionem influxus ejus, constat ex significatione "quatuor ventorum terrae", quod sit omne Divinum in caelo (de qua sequitur); et ex significatione "retinere illos", quod sit remittere influxum ejus: sed quid intelligitur per remissionem influxus Divini in caelo, nemo scire potest nisi cui revelatum est, et consequenter nec sciri potest quid significatur per "retentionem quatuor ventorum terrae. Absque revelatione, quis non opinaturus est quod per "ventos" ibi intelligantur venti qui ab angelis retenti? quoniam etiam sequitur, "ne flaret ventus super terram neque super mare, neque super omnem arborem": verum per "ventos terrae" hic ut alibi in Verbo significatur omne Divinum quod a Domino in caelo, in specie Divinum Verum; et hoc quia influit a Domino ut Sole in universum caelum et inde in universam terram, ideo per "retinere illos" significatur remittere iniluxum. Sed ut haec clarius intelligantur, dicetur etiam quomodo se res habet cum influxu illo. Dominus est Sol caeli angelici; ex Ipso ut Sole procedit omnis lug et omnis calor ibi; lux quae procedit, est in sua essentia Divinum Verum, quia est lux spiritualis; ac calor qui procedit est in sua essentia Divinum Bonum, quia est calor spiritualis: haec effluunt a Domino ut Sole in omnes caelos accommodate ad receptionem ab angelis ibi; quare nunc remissius nunc intensius. Quando remissius, tunc separantur boni a malis; quando autem intensius, tunc rejiciuntur mali. Quapropter cum ultimum judicium instat, tunc Dominus primum remisse influit, ob causam ut separentur boni a malis. Quoniam in hoc capite de separatione illa agitur, ideo praemittitur de "retentione quatuor ventorum terrae", per quam significatur remissio influxus Divini Boni ac Divini Veri a Domino: quod de separatione bonorum a malis, patet a sequentibus hujus capitis, nam dicitur, "ne damno afficiatis terram, neque mare, neque omnem arborem, usque dum signaverimus servos Dei super frontibus eorum" (vers. 3); ac postea usque ad finem capitis agitur de "signatis", hoc est., de bonis separatis a malis. Sed de hac separatione plura in sequentibus dicentur; pariter de conjectione malorum in inferna, quae postea fit.

[2] Quod "quatuor venti" significent omne Divinum procedens, est quia per "ventos caeli" significantur plagae caeli; totum enim caelum distinctum est in quatuor plagas, nempe orientalem, occidentalem, meridionalem et septentrionalem: in binas plagas, orientalem et occidentalem, influit Dominus cum Divino Bono fortius quam cum Divino Vero; et in binas plagas, meridionalem et septentrionalem, cum Divino Vero fortius quam cum Divino 1 Bono; unde hi plus in sapientia et intelligentia sunt, illi autem plus in amore et charitate: et quia universum caelum distinctum est in quatuor plagas, et plagae illae intelliguntur per "quatuor ventos", ideo per "quatuor ventos" significatur omne Divinum procedens. Quod dicantur "quatuor venti terrae", est quia per "terram" intelligitur omnis terra in mundo spirituali, at in sensu spirituali per "terram" significatur caelum et ecclesia (de qua re videatur praecedens articulus).

[3] Ex his constare potest quid intelligitur per "quatuor ventos" alibi in Verbo:

Ut apud Ezechielem,

"Dixit" Dominus Jehovih ad me", Propheta super spiritu, propheta... et dic ad spiritum, Sic dixit Dominus Jehovih; a quatuor ventis veni, spiritus, et inspira in occisos hos ut vivant; et cum prophetavi, ... venit spiritus, et revixerunt" (37:9, 10):

haec de "ossibus aridis" visis prophetae, per quae intelliguntur filii Israelis (ut patet a vers. 11, ibi) ; ac per visionem illam describitur reformatio et instauratio novae ecclesiae ex illis qui non prius in aliqua vita spirituali fuerunt. "Ossa arida" sunt illi quibus non aliquid vitae spiritualis est; vita spiritualis quae illis a Domino data, ex qua apud illos ecclesia, describitur per illa verba; per "spiritum", super quo prophetaret, et ex quo revixerunt, significatur vita spiritualis, quae est vita secundum vera Verbi; "a quatuor ventis veni, spiritus", significat ex Divino Domini in caelo; "quatuor venti" sunt quatuor plagae in caelo, et quatuor plagae sunt omne Divinum ibi (ut supra dictum est). In sensu litterae per "spiritum" ibi intelligitur spiritus respirationis, qui est ventus; quare dicitur "ut veniret et inspiraret in occisos hos", et per "spiritum respirationis" significatur aeque vita spiritualis, ut ex sequentibus patebit: per "occisos" significatur simile quod per "ossa arida", nempe illi quibus non aliquid vitae spiritualis est.

[4] Apud Sachariam,

Visi sunt "quatuor currus exeuntes inter duos montes aeris", ad quos erant equi: et dixit angelus, "Hi sunt quatuor venti caelorum, exeuntes a stando juxta Dominum totius terrae" (6:1, 5):

agitur ibi de ecclesia propaganda apud illos qui nondum in aliqua luce veri ecclesiae fuerunt, quia non Verbum habuerunt: (quid significant "quatuor currus" et "quatuor equi", et quid plura de illis, videatur supra, n. 355(b), et quid "montes aeris", etiam supra, n. (405(d), ) 364(b), ubi explicata sunt): per "quatuor ventos" ibi significatur omne Divinum procedens, seu Divinum Bonum ac Divinum Verum; ex quibus ecclesia; quare dicitur, "venti caelorum exeuntes a stando juxta Dominum totius terrae"; "exire a stando juxta Ipsum" significat procedere; quod "currus" et "equi" dicantur illi venti, est quia "currus" significant doctrinalia boni et veri, et "equi" intellectum eorum, et hic et illa procedunt ex Divino Domini.

[5] Apud Evangelistas,

Filius hominis "mittet angelos suos cum tubae voce magna, et congregabunt electos Ipsius a quatuor ventis, ab extremo caelorum ad extremum illorum" (Matthaeus 24:31; Marcus 13:27):

ibi praedicuntur a Domino omnes status successivi ecclesiae usque ad finem ejus quando ultimum judicium; ac per "angelos cum tubae voce magna" significatur evangelizatio de Domino; et per "congregare electos a quatuor ventis ab extremo caelorum ad extremum illorum" significatur instauratio ecclesiae novae; "electi" sunt qui in bono amoris et fidei, "quatuor venti" sunt omnes status boni et veri, "extremum caelorum ad extremum illorum", sunt interna et externa eccleSiae. (Sed haec videantur clarius explicata in Arcanis Caelestibus, n. 4060.)

[6] Apud Danielem,

"Hircus caprarum magnum se fecit valde; sed cum invaluisset, fractum est cornu magnum, et ascenderunt aspectu quatuor loco ejus juxta quatuor ventos caelorum" (8:8):

quid intelligitur per "hircum caprarum" et per "arietem in eo capite, videatur supra (n. 316(e)), quod nempe per "hircum caprarum" significetur fides separata a charitate, proinde illi qui putant se salvari per quod sciant doctrinalia et vera Verbi, et non cogitant de aliqua vita secundum illa; per "cornua" significantur vera, et in opposito sensu falsa, hic falsa; per "cornu magnum" falsum dominans, quod est quod per solum scire et inde credere sit salvatio; quod "cornu magnum fractum sit, et ascenderint quatuor loco ejus juxta quatuor ventos caelorum", significat quod ex uno principio, quod est sola fides, exsurgant multa falsa conjuncta malis, " 2 cornu magnum" significat falsum dominans, quod est quod sola fides salvet, "fractum" significat divisum in plura falsa nascentia inde, "quatuor loco ejus" significant conjunctionem eorum cum malis; "juxta quatuor ventos caelorum", significat quoad omnia et singula falsi et mali; "quatuor" enim "venti caelorum" significant omne bonum et verum caeli et ecclesiae, et conjunctionem eorum; in opposito autem sensu omne malum et falsum ac conjunctionem eorum: quod "quatuor venti caelorum" etiam significent omne malum et falsum, est quia in quatuor plagis in mundo spirituali non solum habitant qui in bono amoris et in veris inde sunt, sed etiam qui in malis et falsis inde; inferna enim in iisdem plagis sunt, sed profunde sub caelis ibi, pleraque in cavernis, speluncis et cryptis (de qua re videatur supra, n. 410(a)).

[7] In eodem hoc sensu "venti caelorum" dicuntur apud Jeremiam,

"Adducam super Elamum quatuor ventos ex quatuor finibus caelorum, et dispergam eos in omnes ventos hos, ut non sit gens quo non veniat de dispulsis Elami" (49:36):

per "Elamum" ibi significantur qui in cognitionibus quae fidei vocantur, et non simul in aliqua charitate sunt; per "quatuor ventos ex quatuor finibus caelorum" significantur falsa conjuncta malis, et per "dispergere illum in omnes ventos hos" significatur in falsa mali omnis generis; "ut non sit gens quo non veniat ab expulsis Elami" significat ut non sit malum cui non possit falsum adaptari ("gens" est malum); solae enim cognitiones absque vita charitatis pariunt falsa mali innumera.

[8] Apud Danielem,

"Videns fui in visione mea cum nox esset, et ecce quatuor Venti caelorum irruebant in mare magnum, et quatuor bestiae magnae ascenderunt e mari" (7:2, 3):

per "quatuor ventos" etiam hic significantur falsa conjuncta malis; per "mare magnum", infernum unde illa sunt et per "quatuor bestias" significantur omnis generis mala; sed de his plura in sequentibus.

Simile per "quatuor ventos" significatur apud Danielem (cap. 11:4); et quoque apud Sachariam (cap. 2:10, 11 [B.A. 6, 7]).

Quod per "quatuor ventos" significentur quatuor plagae, manifeste patet Apud Ezechielem (cap. 42:16-19),

ubi agitur de mensura domus secundum quatuor ventos, hoc est, plagas; ex eadem etiam voce in lingua Hebraea nominatur ibi plaga ex qua ventus, et ex qua spiritus. Sed de "ventis" plura videantur in nunc sequente articulo.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232