Bible

 

Exodus 17:14

Studie

       

14 Dixit autem Dominus ad Moysen : Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Josue : delebo enim memoriam Amalec sub cælo.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 519

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

519. [Vers. 11.] "Et nomen stellae dicitur absinthium." - Quod significet verum mixtum falso mali, constat ex significatione "nominis", quod sit quale status et quale rei (de qua supra, n. 148); ex significatione "stellae", hic "stellae magnae ardentis quasi lampas", quod sit verum Verbi falsificatum ex amore proprio; et ex significatione "absinthii", quod sit verum mixtum falso mali.

Quod "absinthium id significet, est ex amaritudine ejus, et amaritudo existit ex dulci mixto indulci opposito; inde in spirituali sensu "amaritudo", qualis est absinthii et fellis, est verum mixtum falso quod oppositum est vero, quod est falsum mali: "sapor" enim et "gustus" significat affectionem sciendi et sapiendi; inde "sapidum" significat jucundum et amoenum sapientiae, et "cupediae", quia sapidae, vera quae sapientiae. (Quod hoc sit ex correspondentia, videatur in Arcanis Caelestibus n. 3502, 3536, 3589, 4791-4805.) Quod "absinthium" et quoque "fel" ex amaritudine significent verum mixtum falso mali, constat etiam a sequentibus hujus versus; dicitur enim quod "multi homines mortui sint ex aquis, quia amarae factae sunt"; per quae significatur quod per vera falsificata omnes qui tales quoad vitam spiritualem perierint; vera enim faciunt vitam spiritualem, falsa mali autem exstinguunt illam; et vera quando miscentur falsis mali, non amplius sunt vera, sed falsificata, et vera falsificata in se sunt falsa.

[2] Talia falsa fuerunt apud gentem Judaicam; at falsa quae fuerunt apud gentes probas, alius generis falsa fuerunt; haec falsa significantur per "acetum", illa autem per "fel" et "myrrhatum vinum" apud Evangelistas,

"Venientes in locum qui dicitur Golgotha, .... dederunt" Jesu "acetum cum felle mixtum; sed gustans non voluit bibere." .... Cum crucifigebatur, "currens unus et accipiens spongiam, et implens aceto, et ponens circa calamum, potavit Ipsum" (Matth. 27 [33,] 34, 48; Marcus 15:23, 36);

"Posthac sciens Jesus quod omnia jam consummata essent, ut impleretur Scriptura, dicit, Sitio; et vas erat positum aceto plenum, et impleverunt spongiam, et hyssopo circumposuerunt, et applicuerunt Ipsius ori; et cum accepisset acetum, dixit, Consummatum est" (Johannes 19:28, 29):

omnia et singula quae apud Evangelistas memorantur de passione Domini, in sensu spirituali significant statum ecclesiae tunc respective ad Dominum et ad Verbum; Dominus enim erat Verbum, quia Divinum Verum, et Judaei sicut Verbum seu Divinum Verum ita Dominum tractaverunt (de qua re videatur supra, n. 64, 195). Quod dederint Domino "acetum felle mixtum", quod etiam vocatur "myrrhatum vinum", significabat quale Divini Veri ex Verbo erat apud gentem Judaicam, nempe commixtum falso mali, et sic prorsus falsificatum et adulteratum; quare id non voluit bibere: quod autem postea dederint Domino acetum in spongia, et circumposuerint hyssopo, significabat falsum quale erat apud gentes probas, quod erat falsum ex ignorantia veri, in quo erat bonum et utile; hoc falsum, quia acceptatur a Domino, ideo id bibit: per "hyssopum" quem circumposuerunt, significatur purificatio ejus. Quod Dominus dixerit, "Sitio", significat sitim Divinam spiritualem, quae est Divini Veri et Boni in ecclesia, per quod generis humani salus. (De falso mali, quale fuit apud gentem Judaicam, et de falso ignorantiae in quo bonum, quale apud gentes probas, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 21.)

[3] Simile significatur per "fel" et "acetum" apud Davidem,

"Dederunt in cibum meum fel, et in siti mea potarunt Me aceto: fiat mensa eorum coram illis in laqueum, et pro retributionibus tendicula; obscurentur oculi eorum ut non videant, et lumbos eorum jugiter concute" (Psalmuss 69:22, 23 [B.A. 21, 22]):

hic per "fel", per "acetum", et per "sitim", similia quae supra significantur, quoniam dicta sunt de Domino: per "mensam" quae erit illis in laqueum, significatur aberratio quoad omne verum doctrinae ex Verbo; "mensa" enim dicitur pro omni cibo spirituali, et cibus spiritualis significat omne doctrinae ex Verbo: per "oculos" qui obscurabuntur ut non videant significatur intellectus veri; per "lumbos" qui concutientur significatur voluntas boni, et conjugium ejus cum intellectu veri; hoc per "lumbos" etiam alibi in Verbo significatur.

[4] In Threnis,

"Satiavit me amaritudinibus, inebriavit me absinthio;.... ideo dixi, Periit victoria mea, et spes mea a Jehovah; memento miseriae meae et ploratus mei, absinthii et cicutae" (3:15, 18, 19):

haec quoque de Domino; quod Dominus non aliud in ecclesia, quae tunc erat apud Judaeos, invenerit quam falsa et falsificata vera, significatur per quod "satiaverint Ipsum amaritudinibus, et inebriaverint absinthio"; "absinthium" est falsum mali mixtum veris, ita falsificatum: pugna Domini cum infernis, et desperatio quod gens Judaica usquam redigi posset ad recipienda et agnoscenda vera, significatur per "Periit victoria mea, spes mea a Jehovah; memento miseriae meae et ploratus mei, absinthii et cicutae": spiritus enim qui in falsis mali sunt, et usque in veris ex sensu litterae Verbi, diutius resistunt antequam subjugantur et in infernum dejiciuntur; causa est, quia per vera communicationem habent cum caelo, quae communicatio et inde conjunctio prius disrumpenda et auferenda est antequam dejiciuntur; hoc involvit desperatio de victoria, qualis etiam fuit Domino in cruce, quando dixit, "Sitio", et dederunt Ipsi acetum.

[5] Apud Jeremiam,

"Jehovah Deus excidit nos, et potavit nos aquis fellis" (8:1415, 16]);

apud eundem,

"Ecce Ego cibans eos absinthio, et potabo eos aquis fellis, quia a prophetis Hierosolymae exivit hypocrisis in universam terram" (23:15):

haec quoque dicta sunt de gente Judaica, quae mille modis pervertit Verbum, verum ejus falsificavit, et bonum ejus adulteravit: per "absinthium" significatur malum falsi, et per "aquas fellis" falsum mali, utrumque mixtum cum veris et bonis Verbi: quod in malis et inde falsis fuerint ex se et ex suo corde, significatur per quod "Jehovah cibet eos absinthio et potet aquis fellis"; tribuitur enim Jehovae, hoc est, Domino, malum et falsum, quae tamen sunt ipsius hominis, ut pluries alibi, ex causis de quibus saepius supra: per "hypocrisin quae exivit ex prophetis Hierosolymae" significatur commixtio talis falsi et veri, quia locuti sunt vera, et docuerunt falsa; locuti vera dum ex Verbo, et docuerunt falsa dum ex se et sua doctrina: destructio eorum per mala falsi et per falsa mali, significatur per "Dispergam eos inter gentes, et mittam post eos gladium"; "dispergere inter gentes" significat destruere per mala falsi, et "mittere gladium post eos" significat destruere per falsa mali.

(Quod "gentes" significent mala, videatur supra, n.175 [d] 331 [b] ; et quod "gladius" significet pugnam veri contra falsum, et pugnam falsi contra verum, et destructionem ejus, etiam supra, n. 131 [b] , 367.)

[6] Apud Amos,

"Ecce Jehovah.... percutiet domum magnam aspersionibus, et domum parvam rupturis: num current in petra equi? num arabit bobus? cum 1 convertistis in fel judicium, et fructum justitiae in absinthium" ( 2 6:11, 12; 5:7):

quod "Jehovah percutiet domum magnam aspersionibus, et domum parvam rupturis", significat perversionem et falsificationem veri multam apud eruditos, et aliquam apud ineruditos; "domus magna" significat hominem eruditum, et "domus parva" hominem ineruditum, "aspersiones" significant vera destructa per falsa, et "rupturae" similiter sed in minore gradu: quod non detur intellectus veri et voluntas boni ubi falsum mali, significatur per "Num current in petra equi? num arabit bobus?" Per "equos currentes" significatur intellectus veri, et per "boves arantes" voluntas boni. Quod id sit quia falsificaverunt vera et adulteraverunt bona Verbi, significatur per "cum convertistis in fel judicium, et fructum justitiae in absinthium"; "judicium" significat verum Verbi, et "fructus justitiae" bonum ejus.

[7] Quod tales fuerint filii Jacobi, qui dicti Israelitae et Judaei, declarat manifeste Moses in Cantico, in quo describuntur his verbis,

"De vite Sodomae vitis eorum, et de agris Gomorrhae: uvae ejus uvae fellis, botri amaritudinum illis, venenum draconum vinum eorum, et fel aspidum crudele" (Deuteronomius 32:32, 33):

per "vitem" significatur ecclesia; quae dicitur quod sit "ex vite Sodomae, et ex agris Gomorrhae", quia per "Sodomam" significantur omnia mala scaturientia ex amore sui, et per "Gomorrham" omnia falSa malorum istorum; per "uvas" significantur bona ecclesiae, et per "botros" vera ecclesiae: quod pro bonis ecclesiae sint illis pessima mala et falsa commixta veris, significatur per quod "uvae ejus uvae fellis, et botri amaritudinum illis"; per "vinum" significatur verum et bonum fidei; quod hoc sit externum in quo malum ab interiori, significatur per "venenum draconum vinum eorum, et fel aspidum crudele." (Quod tales fuerint filii Jacobi, tametsi apud illos ecclesia fuit, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae n. 248.)

[8] Quod "fel" et "absinthium" significent malum et falsum commixta bono et vero, constat adhuc ex his apud Mosen,

"Ne sit inter vos vir aut femina, aut familia aut tribus, cujus cor respicit hodie a cum Jehovah Deo nostro, abeundo ad serviendum diis gentium, ne sit inter vos radix proferens fel et absinthium" (Deuteronomius 29:1718]):

hic quoque per "fel" et "absinthium" significatur commixtio boni et veri cum malo et falso, quod fit quando alii dii corde coluntur ac Jehovah solum ore; tunc externum sonat sicut bonum et apparet sicut verum, sed internum est malum et falsum; et cum interiora sunt mala et falsa, et exteriora bona et vera, tunc commixtio est utrorumque, et tunc bonum fit fel et verum fit absinthium: similiter cum homo corde odit proximum et negat vera ecclesiae, et tamen extrinsecus testatur charitatem erga proximum, et profitetur vera ecclesiae; tunc est in eo radix proferens fel et absinthium, nam mala et falsa ab interiori immittit et immiscet bonis et veris quae profert in externis.

[9] Apud Hiobum,

"Si dulce fuerit in ore ejus malum, absconderit sub lingua sua; pepercerit ei, et non reliquerit id, sed continebit id intra palatum suum; panis ejus in visceribus mutabitur, fel aspidum in medio ejus, opes absorpsit et evomet eas, e ventre illius expellet eas Deus; venenum aspidum [suget] , occidet eum lingua viperae" (20:12-16):

describitur ita hypocrisis, ex qua homo loquitur sancta et simulat affectiones bonas, et tamen intus negat et blasphemat: qualis intus est, describitur per quod "abscondat malum sub lingua, et contineat intra palatum": quod inde bonum infectetur malo ac ejiciatur, significatur per quod "panis ejus in visceribus ejus mutabitur, et fel aspidum in medio"; "panis" est bonum amoris, "in visceribus" est interius, "fel aspidum" est bonum malo commixtum: quod similiter verum ejiciatur per falsum, significatur per quod "opes absorpsit, et evomet eas, e ventre ejus expellet eas Deus": hoc falsum intelligitur per "venenum aspidum."

[10] Sciendum est quod bonum et malum, ac verum boni et falsum mali, commisceantur, quando malum et falsum sunt in spiritu hominis at bonum et verum in ejus corporis factis et loquela: sed quod in hominis spiritu est, hoc est, quod interius est, hoc agit in id quod corporis est, seu quod exterius; influit enim, et facit ut exterius, quod apparet ut bonum et verum, usque sit instar fellis et instar absinthii amarum, tametsi ut dulce sistitur coram homine. Et quia tale est bonum et verum oris et loquelae illorum, ideo post mortem, quando homo fit spiritus, separatur bonum a malo, et falsum a vero, et auferuntur bonum et verum, et sic fit spiritus suum malum et falsum. At sciendum est quod commixtio boni et mali, ac veri et falsi, non sit profanatio boni et veri; profanatio est solum apud illos qui primum receperunt corde et fide verum et bonum, ac postea illa corde et fide negant.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 430

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

430. "Centum quadraginta quatuor millia (signati) ex omni tribu (filiorum) Israelis." - Quod significet omnes qui in veris ex bono sunt, et inde in ecclesia Domini, constat ex significatione "centum quadraginta quatuor millium", quod sint omnia, et quod dicantur de illis qui in veris ex bono sunt (de qua sequitur); et ex significatione "tribuum Israelis", quod sint qui in veris ex bono sunt, et inde qui in ecclesia Domini, "tribus" enim significant vera ex bono, ac "Israel" ecclesiam; quod "tribus Israelis" illa significent, videbitur in sequente articulo.

Quod "centum quadraginta quatuor millia" significent omnia et omnes, et quod dicantur de veris ex bono, est quia ille numerus exsurgit ex numero duodecim, ac "duodecim significant omnia et omnes, ac dicuntur de veris ex bono; numeri enim majores, et congregati ex minoribus, simile significant cum numeris minoribus et simplicibus a quibus per multiplicationem exsurgunt (de qua re videatur in Arcanis Caelestibus, n. 5291, 5335, 5708, 7973); ita "centum quadraginta quatuor", tum "centum quadraginta quatuor millia", simile cum "duodecim significant, nam 144 exsurgunt ex 12 in se multiplicatis, Arcana Coelestia 144000 ex 12000 in 112.

[2] Sunt numeri simplices qui prae reliquis significativi sunt, ex quibus majores numeri suas significationes trahunt, nempe numeri duo, tres, quinque et septem; "duo" significant unionem et dicuntur de bono, "tres" significant plenum ac dicuntur de veris, "quinque" significant multum et aliquid, ac "septem" significant sanctum. Ex numero 2 exsurgunt numeri 4, 8, 16, 400, 800, 1600, 4000, 8000, 16000, qui numeri simile significant cum "duo", quia ex hoc simplici numero per multiplicationem in se et per multiplicationem cum 10, exsurgunt: ex numero 3 exsurgunt 6, 12, 24, 72, 144, 1440, 144000, qui numeri etiam similia significant cum "tria", quia ex hoc simplici numero per multiplicationem exsurgunt: ex numero 5 exsurgunt 10, 50, 100, 1000, 10000, 100000, qui etiam numeri simile significant cum "quinque", 1 quia ex illo per multiplicationem exsurgunt: ex numero 7 exsurgunt 14, 70, 700, 7000, 70000, qui numeri etiam simile significant cum "septem", quia ex illo exsurgunt. Quoniam "tria" significant plenum, ac plenum est omne, inde trahit numerus "duodecim" quod significet omnia et omnes; quod dicatur de veris ex bono est quia exsurgit ex 3 multiplicatis in 4, ac "tria" dicuntur de veris et "quatuor" de bono, ut supra dictum est.

[3] Qui non scit quod "duodecim" significent omnia, ac quod simile numeri inde multiplicati, et qui non scit quod unaquaevis "tribus" aliquod universale et essentiale ecclesiae significet, prorsus non scit aliud quam quod forent duodecim millia ex unaquavis tribu Israelis solum "signati", ita qui recepti, seu qui recipiendi in caelum; cum tamen ibi per "duodecim millia" non intelliguntur duodecim millia, nec per "tribus" ibi nominatas tribus Israelis; sed per "duodecim millia" intelliguntur omnes, et per "tribus Israelis" illi qui in veris 2 ex bono sunt, ita omnes ubicunque in terris sunt qui faciunt ecclesiam Domini. Quod talia significentur, quisque qui intelligenter cogitat, percipere potest; ubinam enim nunc sunt tribus illae, et ubinam fuerunt cum hoc a Johanne scriptum fuit? Annon per multum orbis dispersae, et nulli notum ubi sunt, praeter tribum Jehudae? et usque dicitur quod signandi ut a Domino introducantur in caelum, et cum Ipso Sint (ut patet ex capite 14, vers. 1, 3, 4, in Apocalypsi): praeterea notum est quod undecim tribus ibi nominatae ex terra Canaane propter idololatrias et alias abominationes relegatae fuerint; similiter gens Judaica, quae qualis sit videatur in Doctrina Novae Hierosolymae (n. 248). Inde constare potest quod per "duodecim millia" non intelligantur duodecim millia, nec per "tribus" intelligantur tribus illae, sed quod intelligantur omnes qui in veris ex bono sunt, ita omnes qui ab ecclesia Domini. Hoc patebit ulterius ex significatione cujusvis tribus in sensu spirituali; nam unaquaevis tribus significat aliquod universale seu essentiale ecclesiae in quo sunt qui ab ecclesia. Universale cujusvis etiam se refert ad vera ex bono, et haec sunt multiplicia; nam omnes qui in caelis sunt differunt inter se quoad bonum et inde quoque quoad verum, quippe omne verum quod vitam habet in homine et in angelo est ex bono et secundum id; praeterea omnes qui ab ecclesia Domini sunt, in veris ex bono sunt; qui enim in veris sunt et non in bono, illi non ab ecclesia sunt: nam, ut mox dictum est, omne verum, quod in homine et in angelo vitam habet, ex bono est. (De qua re videatur supra, n. 6, 59, 136, 242, 286, 292; et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 11-27; quod bona et inde vera sint infinitae varietatis, in opere De Caelo et Inferno 56, 71, 405, 418, 486, 588; et in opusculo De Ultimo Judicio 13; tum in Arcanis Caelestibus, n. 684, 690, 3241, 3267, 3470, 3519, 3744-3746, 3804, 3986, 4067, 4149, 4263, 5598, 6917, 7236, 7833, 7836, 9002.) Quod bona et inde vera sint infinitae varietatis, est quia unusquisque angelus et unusquisque homo, in quo est ecclesia, est suum bonum et inde suum verum; quare etiam universum caelum ordinatum est secundum affectiones quae sunt amoris in Dominum, et charitatis erga proximum et inde fidei, et omne bonum est illarum affectionum.

[4] Quod numerus "centum quadraginta quatuor millia", seu numerus 12000 in 3 12 multiplicatus, significet omnia vera ex bono quoad sua genera et species in toto complexu, constare potest ex numero "centum quadraginta quatuor", qui numerus est 12 in 12 multiplicatus, in sequentibus in Apocalypsi, ubi civitas Nova Hierosolyma describitur per mensuras in numeris; de cujus muri mensura ita dicitur,

"Mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est, angeli" (Apocalypsis 21:17):

per "civitatem Hierosolymam" ibi significatur nova ecclesia a Domino instauranda, et ejus doctrina; quare per omnia illa quae memorantur, ut per "murum", per "portas" et per "fundamenta" intelliguntur talia quae sunt ecclesiae, proinde spiritualia; et quia ecclesia et ejus doctrina in sensu litterae describitur per Hierosolymam civitatem, et civitas est mensurabilis, ideo spiritualia illius ecclesiae designantur per mensuras in numeris, ac murus ejus per numerum "centum quadraginta quatuor", seu per 12 in 12, per quem numerum significantur vera ex bono in omni complexu, "murus" enim significat vera tutantia contra falsa et mala; quod is numerus significet illa, patet manifeste ex eo, quod dicatur quod mensura centum quadraginta quatuor cubitorum esset "mensura hominis, hoc est, angeli." Quid hoc involvit, nemo potest scire, nisi sciat quod per "mensuram" in sensu spirituali significetur simile quod per "numerum", nempe quale rei de qua agitur; et quod per "hominem" significetur receptio veri ex affectione spirituali, hoc est, ex bono, ac inde intelligentia, ac simile per "angelum"; homo enim est angelus quando in veris ex bono est, fit etiam angelus post mortem. Simile etiam significat numerus "centum quadraginta quatuor millia"; nam numerus major et minor, modo ex simili origine sit, simile significat; numerus enim major adhibetur quando major multitudo erit, tum quando complectitur plura genera simul; prout "centum quadraginta quatuor millia", qui complectitur omnia genera veri ex bono, quae significantur per " 4 duodecim millia signatos" ex unaquavis tribu; et prout mensura muri, quae dicitur "centum quadraginta quatuor cubitorum", quia includit tam portas quam fundamenta, quae numero "duodecim" sunt.

[5] De portis et de fundamentis enim dicitur,

Nova Hierosolyma "habens murum magnum et altum, habentem portas duodecim, et super portis angelos duodecim, et nomina scripta quae sunt duodecim tribuum (filiorum) Israelis. ...Murus etiam habebat fundamenta duodecim, et in iis nomina duodecim apostolorum Agni": ...ac fundamenta constabant ex duodecim lapidibus pretiosis (Apoc. 21 [12, 14,] 19-21):

quis non percepturus est, qui scit quod per "Novam Hierosolymam" intelligatur nova ecclesia, quod per numerum "duodecim" toties designatum intelligatur principale et primarium ex quo ecclesia? ac principale et primarium ecclesiae est verum ex bono; nam omne ecclesiae inde est, verum enim est doctrinae ejus, ac bonum est vitae secundum doctrinam: quid autem per "portas" et quid per "fundamenta" ibi significatur, dicetur in explicatione illius capitis.

[6] Quia is numerus significat omnia et praedicatur de veris ex bono, et "Nova Hierosolyma" significat novam ecclesiam, ideo etiam mensura ipsius civitatis per similem numerum multiplicatum designatur, his verbis,

"Civitas jacet quadrangularis, ac longitudo ejus tanta quanta latitudo; et mensus est civitatem calamo in stadiis duodecies mille; longitudo et latitudo et altitudo aequalia" (Apocalypsis 21:16):

quid per "longitudinem", "latitudinem" et "altitudinem in sensu spirituali significatur, dicetur etiam infra in explicatione; per "civitatem" intelligitur in eo sensu doctrina ecclesiae, et per " (stadia) duodecies mille" intelliguntur omnia ejus vera ex bono.

[7] Etiam numerus "duodecim" designatur ibi de fructibus arborum circa fluvium his verbis,

"In medio plateae ejus et fluvii hinc et illinc arbor vitae faciens fructus duodecim, juxta mensem quemvis reddens fructum" (Apocalypsis 22:2);

quia per "plateas civitatis" significantur vera doctrinae, per "fluvium inde exeuntem" intelligentia, per "arborem vitae" perceptio veri ex bono a Domino, ac per "fructus" bonum ex quo vera, inde etiam patet quod "duodecim" significent vera ex bono, per quae intelligentia, et ex quibus ecclesia.

[8] Quoniam Ecclesia Repraesentativa instituenda erat apud filios Jacobi, ideo provisum est a Domino ut filii ejus duodecim essent (Genes., 5 cap. 29:32-35; cap. 6 30:1-25; cap. 35:22-26), ut sic omnes simul repraesentarent omnia ecclesiae, et singuli suam partem; inde est quod duodecim tribus ex illis exstiterint (Genesis 49:28), et quod illae significent omnia ecclesiae, et quaelibet tribus aliquid essentiale ecclesiae; quare etiam in nunc sequentibus dicitur quod "duodecim millia essent ex unaquavis tribu signati", per quos significantur omnes qui in illo ecclesiae essentiali sunt, seu omnes qui in illo genere veri ex bono, nam verum ex bono format ecclesiam apud omnes; verum enim est doctrinae, ac bonum est vitae, ut supra dictum est. (Quid verum ex bono, et quale, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 24.)

[9] Quoniam duodecim tribus nominatae ex duodecim filiis Jacobi repraesentabant ecclesiam ac omnia ejus, ideo numerus "duodecim", quia significativus talium, assumptus est in variis:

Ut quod principes Israelis numero duodecim essent (Numeri 1:44);

Quod duodecim illi principes attulerint ad initiationem altaris duodecim scutulas argenti, duodecim crateres argenti, duodecim acerras auri, duodecim juvencos, duodecim arietes, duodecim agnos, et duodecim hircos (Numeri 7:84, 87):

per singula illa, quae attulerunt, significantur talia quae se referunt ad vera ex bono. Ideo etiam

Missi sunt duodecim viri qui explorarent terram Canaanem (Deuteronomius 1:23):

per "terram" enim "Canaanem" significatur ecclesia. Ideo etiam

In pectorali judicii, seu in Urim et Thummim, erant duodecim lapides pretiosi (Exodus 28:21; 39:14):

per "lapides pretiosos" significantur vera ex, bono. Ideo quoque

Erant duodecim panes dispositi in duos ordines super mensa, qui "panes facierum" vocabantur (Leviticus 24:5, 6):

per "panes" significabatur bonum amoris, ac per "mensam" receptio ejus, ita quoque verum in communi, quia hoc est recipiens boni:

Ideo "Moses... aedificavit altare infra montem" Sinai, "et erexit duodecim statuas pro duodecim 7 tribubus Israelis" (Exodus 24:4): per "altare" enim significatur bonum ecclesiae, ac per "statuas" vera ejus; inde per "altare et duodecim statuas" simul significantur omnia vera ex bono, per quae ecclesia.

[10] Ideo

Duodecim viri portarunt duodecim lapides e medio Jordanis, qui erecti in Gilgale, ut essent in memoriale filiis Israelis. Et quoque positi duodecim lapides in medio Jordanis sub statione pedum sacerdotum portantium arcam (Joshua 4:1-9, 20):

per "Jordanem" enim in Verbo significatur introductio in ecclesiam, ac per "lapides" inde et in medio ejus significantur vera ecclesiae per quae introductio. Ideo etiam

Elias sumpsit duodecim lapides, et struxit altare (1 Reg. 18:31, 32 8 ):

per "altare" enim significatur bonum ecclesiae, et per "lapides" significantur vera ejus.

[11] Ideo etiam

Moses sumpsit duodecim millia ex filiis Israelis contra Midianem, duce Pinchaso, qui reversus cum magna praeda, nec desideratus unus (Numeri 31:5, 6, 49):

per "Midianem" enim significantur illi qui in cognitionibus veri sunt, sed usque non in vita secundum illas; ideo contra illum "duodecim millia" missi sunt: per "praedam magnam" ex illis significatur simile quod per "vestes", "argentum" et "aurum", quibus filii Israelis deprivaverunt Aegyptios (Exodus 3:22; 12:35, 36),

ac simile quod per "injustum mammona", ex quo sibi facerent amicos (Luca 16:9);

nempe cognitiones veri ex illis, quas doctrina possident et non vita.

[12] Ideo quoque

Salomo, mare aeneum quod fecit, posuit super duodecim bobus (1 Regnum 7:25, 44):

per "mare aeneum" significatur verum ex bono; per "aquam" inibi verum, et per "aes" ex quo fuit, bonum: ac per "duodecim boves" significantur omnia bona et inde vera super quibus fundantur. Ideo etiam

Salomo fecit thronum eboris, et ad illum sex gradus, et duodecim leones stantes super illis hinc et illinc (1 Regnum 10:18-20);

per "thronum" enim Salomonis significabatur judicium, quod ex veris quae ex bono, ac repraesentabatur Divinum Verum ex Divino Bono; per "leones" significabantur vera caeli et ecclesiae in sua potentia, ac per "duodecim" omnia (videatur supra, n. 253(d)).

[13] De Ismaele dicitur

Quod benediceretur et cresceret, et quod duodecim principes ex illo nascerentur (Genesis 17:20; 25:16);

ex causa, quia per illum significabatur ecclesia externa cum ejus omnibus veris ex bono. De Elisaeo dicitur

Quod Elias invenerit illum, cum araret duodecim juga, et ipse inter duodecim, et quod tunc projecerit super illum togam (1 Regnum 19:19):

hoc factum et dictum est quia per Eliam et Elisaeum repraesentabatur Dominus quoad Verbum, in quo omnia vera ex bono sunt; quapropter cum illa repraesentatio translata est ex Elia in Elisaeum, quod significatur per quod "togam super illum projecerit", visus est Elisaeus "arare duodecim juga, et ipse inter duodecim", per quod significatur formatio ecclesiae per vera ex bono ex Verbo (videatur supra, n. 395(d)). Dicitur in sequentibus quod

"Visa sit mulier circumdata sole, et luna sub pedibus, et super capite corona stellarum duodecim" (Apocalypsis 12:1):

hoc visum est quia per "mulierem" significatur ecclesia, et per "stellas" cognitiones veri, per "coronam" bonum illarum, per "caput" intelligentia.

[14] Simile quod duodecim tribus Israelis etiam duodecim apostoli Domini repraesentaverunt, nempe omnes simul ecclesiam, et quisque eorum aliquod essentiale ecclesiae; inde est quod fuerint duodecim.

Ex his constare potest unde est et quid significat, quod Nova Hierosolyma, per quam significatur ecclesia ac doctrina ejus, dicatur

Habere duodecim portas, et super portis angelos duodecim, et nomina scripta quae sunt duodecim tribuum Israelis; et quod murus haberet fundamenta duodecim, et in iis nomina duodecim apostolorum Agni (Apoc. 21:12-14 9 ):

ubi per "duodecim angelos", "duodecim tribus", et "duodecim apostolos" non intelliguntur angeli, tribus et apostoli, sed omnia ecclesiae. Similiter quod

Apostoli sessuri super duodecim thronis, et judicaturi duodecim tribus Israelis (Matthaeus 19:28; Luca 22:30);

per quod non intelligitur quod apostoli sessuri sint super duodecim thronis, et judicaturi duodecim tribus Israelis, sed quod solus Dominus judicaturus sit omnes per Divinum Verum ex Divino Bono (videatur supra, n. 9, 206, 253(d), 270, 297, 333).

[15] Qui non scit quod "duodecim" significent omnia, nec scire potest arcanum quod significatur per quod

Supererint duodecim cophini fragmentorum ex quinque panibus et duobus piscibus, quibus Dominus cibavit quinquiens mille viros praeter mulieres et pueros (Matthaeus 14:15-21; Marcus 6:37-44; Luca 9:12-17; Johannes 6:9-13):

singula cum ipsis numeris ibi significant; "quinquiens mille viri praeter mulieres et pueros" significant omnes qui ab ecclesia in veris ex bono sunt, "viri" illos qui in veris, "mulieres et 10 pueri" qui in bonis; "panes" bona et "pisces" vera naturalis hominis; "cibatio" nutritionem spiritualem a Domino; "duodecim cophini fragmentorum" significant inde cognitiones veri et boni in omni abundantia et plenitudine.

[16] Quoniam duodecim significant omnia, et dicuntur de veris ex bono, quae faciunt ecclesiam, ideo

Dominus, cum erat duodecim annorum, reliquit patrem et matrem, et mansit in Templo, sedens in medio doctorum, audiens illos et interrogans illos (Luca 2:42 [, 46]);

per quae intelligitur initiatio et introductio Humani sui in omnia quae caeli et ecclesiae; quare etiam dixit cum inventus,

"Annon sciebatis, quod in iis quae Patris mei oportet Me esse ?" (vers. 49.)

Quoniam "duodecim" significant omnia, ac dicuntur de

veris ex bono, ideo dixit Dominus,

"Nonne duodecim horae diei? Si quis ambulat in die non offendit" (Joh.11:9):

per "diem" significatur illustratio in veris ex bono, ac per "duodecim horas diei" omnia veri ex bono, ac per "ambulare" significatur vivere; inde per illa verba in sensu spirituali significatur quod qui in aliquo genere veri ex bono vivit, in illustratione sit, et non in falsa aberret. Quoniam "duodecim" significant omnia, ideo dixit Dominus,

"Autumasne quod non possim nunc rogare Patrem meum, et facere assistere Mihi plures quam duodecim legiones angelorum?" (Matthaeus 26:53):

per "duodecim legiones angelorum" intelligitur universum caelum; ac "plures quam illi", significant Divinum omnipotentiam.

[17] Ex his nunc constare potest quid significatur per "centum quadraginta quatuor millia ex omni tribu", quod nempe omnes qui in veris ex bono sunt, et quod per "duodecim millia ex unaquavis tribu" omnes qui in illo genere veri ex bono quod per nominatam tribum significatur; proinde quod non intelligantur duodecim millia, nec illi qui ex tribu Jehudae, Reubenis, Gadis, Ascheris, Naphthali, Menasses, Simeonis, Levi, Isascharis, Zebulonis, Josephi et Benjaminis. Praeterea sciendum est quod per omnes illos, seu per "centum quadraginta quatuor millia" intelligantur illi qui sublati in caelum sunt ante ultimum judicium; at per illos qui sequuntur a versu 9 ad finem hujus capitis, intelligantur illi qui a Domino reservati sunt ad ultimum judicium, et tunc primum in caelum sublati (de quibus supra, n. 391 [a] 392 [a] , 394, 397, dictum est): nam qui in veris ex bono fuerunt omnes recepti sunt in caelum ante judicium; at qui in bono fuerunt et nondum ita in veris, reservati sunt, ac interea instructi et praeparati ad caelum, de quibus in sequentibus ulterius agendum est. Illi qui sublati sunt in caelum. ante judicium, intelliguntur quoque per illos de quibus in sequenti cap. 14 Apocalypseos haec dicuntur,

"Agnus stans super Monte Sionis, et cum Ipso centum quadraginta quatuor millia habentes nomen Patris scriptum in frontibus suis" (vers. 1);

de quibus dicitur

Quod nemo potuerit discere canticum "quam centum quadraginta quatuor millia, empti de terra: hi sunt qui cum mulieribus non polluti sunt, virgines enim sunt empti de hominibus, primitiae Deo et Agno" (vers. 3, 4);

iidem etiam intelliguntur

per eos qui sunt "ex resurrectione prima", et reliqui qui ex resurrectione secunda (Apocalypsis 20:4-6)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232