Bible

 

Exodus 17

Studie

   

1 Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israël de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo.

2 Qui jurgatus contra Moysen, ait : Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moyses : Quid jurgamini contra me ? cur tentatis Dominum ?

3 Sitivit ergo ibi populus præ aquæ penuria, et murmuravit contra Moysen, dicens : Cur fecisti nos exire de Ægypto, ut occideres nos, et liberos nostros, ac jumenta siti ?

4 Clamavit autem Moyses ad Dominum, dicens : Quid faciam populo huic ? adhuc paululum, et lapidabit me.

5 Et ait Dominus ad Moysen : Antecede populum, et sume tecum de senioribus Israël : et virgam qua percussisti fluvium, tolle in manu tua, et vade.

6 En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb : percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Israël :

7 et vocavit nomen loci illius, Tentatio, propter jurgium filiorum Israël, et quia tentaverunt Dominum, dicentes : Estne Dominus in nobis, an non ?

8 Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israël in Raphidim.

9 Dixitque Moyses ad Josue : Elige viros : et egressus, pugna contra Amalec : cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea.

10 Fecit Josue ut locutus erat Moyses, et pugnavit contra Amalec : Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis.

11 Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israël : sin autem paululum remisisset, superabat Amalec.

12 Manus autem Moysi erant graves : sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo sedit : Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte. Et factum est ut manus illius non lassarentur usque ad occasum solis.

13 Fugavitque Josue Amalec, et populum ejus in ore gladii.

14 Dixit autem Dominus ad Moysen : Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Josue : delebo enim memoriam Amalec sub cælo.

15 Ædificavitque Moyses altare : et vocavit nomen ejus, Dominus exaltatio mea, dicens :

16 Quia manus solii Domini, et bellum Domini erit contra Amalec, a generatione in generationem.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 518

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

518. "Et cecidit super tertiam partem fluviorum at super fontes aquarum." - Quod significet quod inde perierit omnis intellectus veri, et per id doctrina ecclesiae, constat ex significatione "cadere" e caelo, cum de stellis, quod sit perire (de qua sequitur); ex significatione "tertiae partis", quod sit omne (de qua supra, n. 506), hic omnis, quia dicitur de intellectu veri et de doctrina, quae significantur per "fluvios" et per "fontes aquarum"; ex significatione "fluviorum", quod sint intellectus veri (de qua sequitur); et ex significatione "fontis aquarum", quod sit Verbum et doctrina ex Verbo, et inde quod "fontes" sint vera Verbi et doctrinalia (de qua supra, n. 483).

[2] Quod "cadere", cum dicitur de stellis, per quas intelliguntur cognitiones veri et boni ex Verbo (ut supra), significetur perire, est quia Divinum Verum, cum in mundo spirituali cadit e caelo in terram ibi, ubi sunt mali, vertitur in falsum; et cum Divinum Verum fit falsum, tunc perit. Hoc quoque significatur per quod

"Stellae cadent de caelo" (Matthaeus 24:29; Marc. 13:25 1 ;

nempe quod in ultimo tempore ecclesiae periturae sint cognitiones veri et boni. Quod Divinum Verum, dum in mundo spirituali cadit e caelo in terram ibi, ubi sunt mali, vertatur in falsum et sic pereat, videatur supra (n. 413 [a] 418 [a] 419 [a, f] , 489): vertitur enim Divinum Verum in tale falsum quale est malum illis apud quos influit. Quod ita sit, constare potest ab hac experientia: datum mihi est animadvertere quomodo mutatur Divinum Verum in falsum, quum delabebatur profunde in infernum, et apperceptum quod mutaretur successive cum defluxit, usque tandem in falsissimum.

[3] Quod "fluvii" significent intellectum veri, tum intelligentiam, est quia "aquae" significant vera, ac intellectus est receptaculum et complexus veritatum, sicut fluvius est aquarum, et quia cogitatio ex intellectu, quae est intelligentia, est sicut flumen veri: ex eadem origine, nempe ex significatione "aquarum", quod sint vera, est quod "fons" significet Verbum, ac doctrinam veri; quodque "stagna", "lacus" et "maria" significent cognitiones veri in complexu.

Quod "aquae" significent vera, et "aquae vivae" vera a Domino, videatur supra (n. 71, 483), et quoque in sequentibus locis in hoc articulo:

[4] quod "fluvii" et "flumina" significent intellectum veri, ac intelligentiam, constare potest ex Verbo ubi fluvii et flumina nominantur:

- Ut apud Esaiam,

"Tunc saliet sicut cervus claudus, et cantabit lingua muti, quia erumpent in deserto aquae, et fluvii in planitie deserti" (cap. 35:6):

haec de Domino, ac de reformatione gentium, et instauratione ecclesiae apud illas: per "claudum", qui saliet sicut cervus, significatur qui non in genuino bono est, quia non in cognitionibus veri et boni; per "linguam muti quae cantabit" significatur confessio Domini ab illis qui in ignorantia veri sunt: "erumpent in deserto aquae" significat quod vera erunt ubi non prius; et "fluvii in planitie deserti" significat quod intelligentia ubi non prius; "desertum" est ubi non verum, "planities deserti" ubi non intelligentia; "aquae" sunt vera, et "fluvii" sunt intelligentia.

[5] Apud eundem,

"Aperiam super clivis fluvios; et in medio vallium fontes ponam; desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in scaturigines aquarum" (41:18):

haec dicta sunt de salvatione gentium a Domino; "aperire super clivis fluvios" est dare intelligentiam interiorem; "in medio vallium ponere fontes" est instruere in veris externum hominem. (Reliqua videantur explicata supra, n. 483.)

[6] Apud eundem,

"Ecce Ego faciens novum; nunc progerminabit, nonne agnoscitis illud? etiam ponam in deserto viam, in solitudine fluvios: honorabit Me fera agri, dracones et filiae noctuae, eo quod dederim in deserto aquas, et fluvios in solitudine, ad potandum populum meum, electum meum" (43:19, 20):

haec etiam de Domino, et de nova ecclesia ab Ipso, quae intelligitur per "Ecce Ego faciens novum, nunc progerminabit": per "ponere in deserto viam et in solitudine fluvios" significatur quod Verum et intelligentia veri erunt ubi non prius, via est verum ducens ad caelum, ac "fluvii" sunt intelligentia; per "potare populum" significatur instruere illos qui desiderant: per "feram agri, dracones et filias noctuae", significantur qui modo ex memoria sciunt vera et bona, ac non intelligunt et percipiunt illa; illi loquuntur verum absque idea veri, pendentes solum ab aliis.

[7] Apud eundem,

"Effundam aquas super sitientem, et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum, et Benedictionem [meam] super natos tuos" (44:3):

"effundere aquas super sitientem " significat instruere in veris illos qui in affectione veri sunt; "effundere fluenta super aridam" significat dare intelligentiam illis qui in desiderio veri ex bono sunt: simile significatur per "effundere spiritum" et "benedictionem"; nam per "Spiritum" Dei significatur Divinum Verum, et per "benedictionem" multiplicatio et fructificatio ejus, ita intelligentia. Quis non videt quod hic et supra non intelligantur aquae, et fluvii, nec desertum et solitudo, sed talia quae sunt ecclesiae? Quare etiam hic adjicitur, "Effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super natos tuos."

[8] Apud Mosen,

"Jehovah.... ducens te.... ad terram fluviorum aquae, fontium, abyssorum exeuntium e valle et e monte" (Deuteronomius 8:7):

per "terram Canaanem", ad quam Jehovah ducturus eos, significatur ecclesia; quare "fluvii aquae", "fontes", "abyssi exeuntes e valle et e monte", significant talia quae sunt ecclesiae; "fluvii aquae" intellectum veri, "fontes" doctrinalia ex Verbo, "abyssi exeuntes e valle et e monte" cognitiones veri et boni in naturali homine et in spirituali.

[9] Apud Esaiam,

"Specta Zionem... et Hierosolymam;.... ibi magnificus Jehovah nobis, locus fluviorum, fluminum, latitudinis spatiorum; non ibit in eo navis remi, et navis magnifica non transibit eum" (33 [20,] 21):

hic quoque per "locum fluviorum et fluminum" significatur sapientia et intelligentia. (Quid reliqua significant, supra, n. 514 [c] , explicatum est.)

3] 18):

(haec quoque supra, n. 433 [c] et 483, explicata sunt): per "fontem" qui "e Domo Jehovae exibit" significatur verum doctrinae e caelo a Domino; per "flumen schittim" quod irrigabit, significatur illustratio intellectus.

[11] Apud Ezechielem,

"Aquae exeuntes de sub limine Domus" Dei "versus orientem:.... vir duxit me et reduxit me super ripa fluvii; cum redirem, ecce super ripa fluvii arbor multa valde hinc et illinc: dixit, .... Omnis anima vivens quae reptat, quocunque venerint fluvii, vivet; unde fit piscis multus valde, quia veniunt eo aquae hae, et sanantur, ut Vivat omne quo venerit fluvius:.... porro juxta fluvium ascendit super ripa ejus hinc et illinc omnis arbor cibi, cujus non decidit folium, neque consumitur fructus ejus; in menses suos renascitur, quia aquae ejus e sanctuario sunt exeuntes" (47:1-12):

haec quoque explicata sunt supra (n. 422 [c] et 513 [a]); ex quibus patet quod per "aquas exeuntes e Domo Dei versus orientem" significetur Divinum Verum procedens a Domino, influens apud illos qui in bono amoris sunt; et quod per "fluvium, super cujus ripa omnis arbor cibi, et a cujus aquis omnis anima reptans vivit, unde piscis multus", significetur intelligentia ex receptione Divini Veri; unde omnia apud hominem, tam ejus affectiones et perceptiones quam cognitiones et scientifica, et inde cogitationes, vitam spiritualem adipiscuntur.

[12] Apud Jeremiam,

"Benedictus vir qui confidit in Jehovah;.... erit sicut arbor plantata juxta aquas, et juxta fluvium emittit radices suas; neque videbit cum venerit aestus, sed erit folium ejus viride" (17:7, 8):

per "arborem plantatam juxta aquas" intelligitur homo apud quem vera a Domino sunt; per "juxta fluvium emittit radices suas" intelligitur extensio intelligentiae a spirituali homine in naturalem. (Reliqua videantur explicata supra, n. 481.)

Ubi in Verbo de arboribus et hortis agitur, ibi etiam dicitur de aquis et fluviis irrigantibus, ex causa quia per "arbores" significantur perceptiones et cognitiones, ac per "aquas" et "fluvios" vera et inde intellectus; nam absque intellectu veritatum, est homo Sicut hortus ubi non aqua, cujus arbores arescunt:

[13]

- Ut apud Mosen,

"Sicut valles plantantur, sicut hortus juxta fluvium, sicut santalos plantavit Jehovah, sicut cedros juxta aquas" (Numeri 24:6, 7):

haec de filiis Israelis, per quos significatur ecclesia, quae tunc plantanda; quae ecclesia comparatur vallibus quae plantantur, et horto juxta fluvium, quia per "valles" significatur intelligentia naturalis hominis, et per "hortum" intelligentia spiritualis hominis; et comparatur santalis et cedris, quia per "santalos" significantur illa quae sunt naturalis hominis, et per "cedros" illa quae sunt rationalis hominis; quia omnia illa vivunt ex influxu Divini Veri a Domino, ideo dicuntur illa plantata "juxta fluvium" et "aquas", per quae significatur Divinum Verum influens, unde intelligentia.

[14] Quoniam per "Hortum in Edene" seu "Paradisum" intelligitur sapientia et intelligentia, quae fuit antiquissimis qui ante diluvium vixerunt, ideo ubi describitur sapientia eorum, etiam describitur influxus Divini Veri et inde intelligentiae, per

Fluvium qui "exivit ex Edene ad irrigandum hortum, et inde separabatur, et erat in quatuor capita" (Genesis 2:10, seq.):

"fluvius ex Edene" significat sapientiam ex amore, qui est Eden; "ad irrigandum hortum" est ad dandum intelligentiam: descriptio intelligentiae fit per "quatuor fluvios", de quibus ibi agitur. (Sed hoc explicatum videatur in Arcanis Caelestibus n. 107-121.)

[15] Apud Ezechielem,

"Aschur cedrus in Libano aquae crescere fecerunt eam, abyssus altam fecit eam, ita ut cum fluviis suis iverit circa plantam suam, et aquaeductus suos emiserit ad omnes arbores agri" (31:3, 4):

"Aschur" significat rationalem hominem seu rationale hominis; similiter "cedrus in Libano": et quia genuinum rationale perficitur a cognitionibus veri et boni, dicitur quod "aquae crescere fecerint eam, et abyssus altam fecerit eam"; "aquae" sunt vera, et "abyssus" cognitiones veri quae in naturali homine: incrementum intelligentiae significatur per quod " [cum] fluviis suis iverit circa plantam"; et multiplicatio cognitionum veri per quod "aquaeductus suos emiserit ad omnes arbores agri."

[16] Apud Davidem,

"Vitem ex Aegypto proficisci fecisti emisisti propagines ejus usque ad mare, et ad fluvium ramusculos ejus" (Psalmuss 80:9, 12 [B.A. 8, 11]):

per "vitem ex Aegypto" intelliguntur filii Israelis, qui "vitis" dicuntur quia representaverunt ecclesiam spiritualem, quam "vitis" in Verbo significat: commoratio eorum in Aegypto repraesentabat primam initiationem in res ecclesiae, nam "Aegyptus "significabat scientifica inservientia rebus ecclesiae; cum itaque "vitis" significat ecclesiam, et "Aegyptus" scientificum ei inserviens, patet quid in sensu spirituali significatur per "vitem ex Aegypto proficisci fecisti"; extensio intelligentiae ejus usque ad scientifica et ad rationalia, significetur per" Emisisti propagines ejus usque ad mare, et ramusculos ad fluvium"; "emittere propagines et ramusculos" significat multiplicationem et extensionem, "mare" significat scientificum, et "fluvius", hic Euphrates, rationale. Extensio ecclesiae, et multiplicatio veritatum ejus, et inde intelligentiae, describitur per terrae Canaanis extensionem ad Mare Suph, Mare Philisthaeorum, et ad fluvium Euphratem,

[17] apud Mosen,

"Ponam terminum tuum 2 a Mare Suph usque ad Mare Philisthaeorum, et a deserto usque ad fluvium" (Exodus 23:31):

per "terminos terrae Canaanis" significantur ultima ecclesiae, quae sunt scientifica vera, cognitiones veri et boni ex Verbo, et rationalia; per "Mare Suph" significatur scientificum verum; per "Mare Philisthaeorum", ubi erat Tyrus et Sidon, significantur cognitiones veri et boni ex sensu litterae Verbi; et per "fluvium Euphratem" significatur rationale: nam scientifica inserviunt cognitionibus veri et boni ex Verbo, et hae cum illis inserviunt rationali, et rationale inservit intelligentiae, quae datur per vera spiritualia conjuncta bono spirituali.

[18] Simile quod de ecclesia et ejus extensione, etiam de potentia Domini super omnia caeli et eccleSiae, dicitur apud Davidem,

"Ponam in mari manum Ejus, et in fluviis dextram Ejus" (Psalmuss 89:26 [B.A. 25]):

haec de Davide, per quem ibi intelligitur Dominus; potentia Domini usque ad ultima caeli et ecclesiae, ita super totum caelum et super omne ecclesiae, significatur per "ponere in mari manum et in fluviis dextram"; potentia significatur per "manum" et "dextram", et ultima caeli et ecclesiae per "mare" et per "fluvios": ultima caeli sunt maria" et sunt "fluvii", ut supra aliquoties dictum est; haec repraesentata sunt per bina maria, et per binos fluvios, qui erant termini terrae Canaanis; bina maria erant mare Aegypti et mare Philisthaeorum, ubi Tyrus et Sidon; et bini fluvii erant Euphrates et Jordanes: sed Jordanes erat terminus inter terram Canaanem interiorem et exteriorem; in hac erant tribus Reubenis et Gadis, ac dimidia tribus Menassis. Similiter apud Sachariam,

"Dominari Ipsius a mari usque ad mare, et a fluvio Usque ad fines terrae" (9:10):

haec etiam de Domino, per quae similia intelliguntur; dominium Ipsius usque ad ultima caeli et ecclesiae est super omnia caeli et ecclesiae, ultima enim sunt termini.

[19] Apud Davidem,

"Firmatus thronus tuus ex tunc, ab aeterno Tu; sustulerunt flumina, Jehovah, sustulerunt flumina vocem suam, sustulerunt flumina fragorem suum: prae vocibus aquarum multarum magnificarum, prae fluctibus maris, magnificus Jehovah" (Psalmuss 93:2-4)

haec quoque de Domino; dominium Ipsius ab aeterno in aeternum super caelum et terram significatur per "Firmatus thronus tuus ex tunc, ab aeterno Tu": glorificatio Domini propter adventum Ipsius, et inde salvationem generis humani, significatur per quod "flumina sustulerint vocem suam" et "fragorem suum"; per "flumina" hic ter nominata significantur omnia quae sunt intelligentiae hominis in interno homine, et omnia quae in externo: Divinum Verum ab Ipso, per quod potentia, et per quod salvatio, significatur per "voces aquarum multarum magnificarum prae fluctibus maris"; "aquae" sunt vera, "voces aquarum multarum magnificarum" sunt Divina vera.

[20] Glorificatio et celebratio Domini ex gaudio cordis describitur ita alibi apud Davidem,

"Sonitum edat mare et plenitudo ejus, orbis et habitantes in eo; flumina plaudant manu, una montes jubilent" (Psalmuss 98:7, 8):

per illa verba significatur glorificatio Domini ab universo caelo: glorificatio ab ultimis ejus significatur per "Sonitum edat mare et plenitudo ejus"; glorificatio a toto caelo significatur per "Sonitum edat orbis et habitantes in eo"; "orbis" significat universum caelum quoad vera ejus, et "habitantes in eo" significant universum caelum quoad bona ejus; "habitatores" in Verbo significant illos qui in bonis caeli et ecclesiae sunt, ita bona illorum: glorificatio Domini per vera quae sunt intelligentiae, et per bona quae sunt amoris, significatur per "Flumina plaudant manu, una montes jubilent"; "flumina" sunt vera intelligentiae, et "montes" sunt bona amoris.

[21] Divinum Verum a Domino, ex quo recepto intelligentia, significatur per "aquas e petra in Chorebo" (Exodus 17:6), de qua ita apud Davidem,

"Diffidit petras in deserto, et bibere fecit abyssos magnas, et eduxit fluenta e petra; et descendere fecit aquas sicut flumina; percussit petram ut aquae emanarent, et fluvii effluxerunt" (Psalmuss 78:15, 16, 20);

et alibi,

"Aperuit Petram, ut effluerent aquae; iverunt in siccitatibus fluvii" (Psalmuss 105:41):

per "Petram" ibi intelligitur Dominus; et per "aquas" quae inde effluxerunt, intelligitur Divinum Verum ab Ipso; et per "fluvios" significatur intelligentia et sapientia inde; per "bibere abyssos magnas " significatur haurire et percipere arcana sapientiae.

[22] Apud Johannem,

Jesus dixit, "Si quis sitiverit, venito ad Me et bibito; quisquis" Venit ad Me, "sicut dixit scriptura, flumina e ventre ejus fluent aquae viventis: hoc dixit de spiritu, quem accepturi credentes in Ipsum" (7:37, 38 [, 39]):

per "venire ad Dominum et bibere" significatur ab Ipso recipere vera doctrinae et eorum fidem: quod inde intelligentia spiritualis, significatur per quod "flumina e ventre ejus fluent aquae viventis"; "aqua vivens" est Divinum Verum quod unice est a Domino, "flumina" sunt illa quae intelligentiae, et "venter" significat cogitationem ex memoria, correspondet enim illi: et quia per "flumina aquae viventis" significatur intelligentia per Divinum Verum a Domino, ideo adjicitur, "Haec dixit de spiritu quem accepturi credentes in Ipsum"; "spiritus" quem accepturi a Domino est Divinum Verum et inde intelligentia; quare etiam Dominus vocat spiritum quem acciperent,

"Spiritum veritatis" (Joh. cap. 14:16-18; 16:7-15).

[23] Apud Davidem,

Jehovah "super maria fundavit" orbem, "et super flumina stabilivit eum" (Psalmuss 21:2):

per "orbem" significatur caelum et ecclesia in toto complexu "maria" significantur cognitiones et scientiae, quae sunt ultima ecclesiae, in specie cognitiones veri et boni quales sunt in sensu litterae Verbi; per "flumina" significatur introductio per illas ad intelligentiam caelestem. Ex his constare potest quid per illa verba in sensu spirituali intelligitur; quod nempe interiora caeli et ecclesiae, quae vocantur caelestia et spiritualia, fundentur super cognitionibus veri et boni, quae in sensu litterae Verbi, rationaliter intellectis. Dicitur quod "fundaverit orbem super maria, et stabiliverit super flumina", quia maria et fluvii sunt in terminis caeli, repraesentata per Mare Suph, Mare Philisthaeorum, fluvium Euphratem, et fluvium Jordanem, quae erant termini terrae Canaanis; et quia "ultima" in Verbo significant infima, dicitur quod "Jehovah fundaverit" et "stabiliverit" super illa. Quod non tellus super maribus et super fluviis fundata sit, constat.

[24] Apud eundem,

"Dominus ad dextram tuam, percussit in die irae suae reges, judicavit inter gentes, implevit cadaveribus, percussit caput super terram multam, e flumine in via bibit, propterea exaltabit caput" (Psalmuss 110:5-7):

haec dicta sunt de Domino, et de pugna Ipsius contra falsa et mala quae ex infernis, et de horum subjugatione: per "reges" intelliguntur falsa ex inferno, per "gentes" intelliguntur mala inde; Divina Ipsius potentia intelligitur per "Dominus ad dextram"; falsorum et malorum ex infernis subjugatio et destructio significatur per quod "percusserit illos in die irae suae, judicaverit inter gentes, et impleverit cadaveribus": per "caput", quod percussit in terram multam, intelligitur amor sui, ex quo omnia mala et falsa; "percutere in terram multam" significat destructionem totalem et damnationem: per "flumen", e quo caput bibit et propter quod exaltabit se, significatur Verbum in littera; "bibere ex illo" est aliquid inde discere, et "exaltare caput" est tamdiu repugnare; omnes enim qui in falsis ex malo sunt, non prius in infernum possunt dejici quam dum illis ablata sunt illa quae sciunt ex Verbo, quoniam omnia Verbi communicant cum caelo, per quam communicationem exaltant caput; sed illis ablatis in infernum dejiciuntur. Hic sensus est illorum verborum, qui absque sensu spirituali, et absque cognitione de Verbo quale est, nemini patet.

[25] Apud Habakuk,

"Num fluviis succensuit Jehovah? num contra fluvios ira tua? num contra mare excandescentia tua? quia equitas super equis tuis, currus tui salus" (3:8):

ita supplicatur ut ecclesia custodiatur et non pereat; per "fluvios" et per "mare" significantur omnia ecclesiae, quia sunt ultima ejus (ut supra); per "equitare super equis", dum de Jehovah, hoc est, Domino, significatur Divina Sapientia quae inest Verbo; et per "currus" significantur doctrinalia inde.

[26] Apud Davidem,

"Non timebimus cum mutabitur terra, et cum movebuntur montes 3 in corde marium: tumultuabuntur, turbabuntur aquae ejus, contremiscent montes in exaltatione ejus. Fluvius, cujus rivi laetificabunt urbem Dei sanctam, habitationes Altissimi, Deus in medio ejus, non dimovebitur" (Psalmuss 46:3-5 [, 62-5]):

haec in sensu spirituali involvunt, quod tametsi ecclesia cum omnibus ejus perit, usque non periturum sit Verbum et Divinum ibi Verum; per "terram" enim significatur ecclesia, per "montes" bona amoris, per "aquas" vera, et per "mutari", "commoveri", "tumultuari", "turbari" et "contremiscere", status illorum quando pereunt, ac loco eorum intrant falsa et mala; proinde status ecclesiae quando quoad bona vastatur et quoad vera desolatur: (sed videatur supra, n. 304 [c] et 405 [h] , ubi illa penitius explicata sunt): quod non periturum sit Verbum seu Divinum Verum pro ecclesia, significatur per quod "fluvius, cujus rivi laetificabunt urbem Dei, non mutabitur"; "fluvius" significat hic simile cum "fonte", nempe Verbum, quia dicuntur "rivi ejus", per quos significantur vera; "urbs Dei" significat ecclesiam quoad doctrinam; "laetificare" significat influxum et receptionem ex gaudio cordis; et "non mutari" significat non perire quoad aliquid.

[27] Apud Esaiam,

"Tunc deficient aquae 4 in mari, et fluvius exsiccabitur et exarescet, et recedent flumina; comminuentur, et exsiccabuntur fluvii Aegypti, calamus et ulva marcescent, papyri juxta flumen, juxta os fluminis, et omne semen fluminis exarescet, impelletur, et non erit" (19:5-7):

haec dicta sunt de Aegypto, per quam significatur scientificum quod est naturalis hominis; et per "flumen" ejus, cognitio et apperceptio veri, et in opposito sensu apperceptio falsi; quod illa peritura sint, significatur per quod "flumen exsiccabitur et exarescet"; quod sic non amplius erunt vera, ne quidem vera naturalia et sensualia, quae sunt infima, significatur per quod "calamus et ulva marcescent, papyri juxta flumen, et omne semen fluminis exarescet, impelletur et non erit."

[28] Apud eundem,

"Ego fodi et bibi aquas, et exsiccabo vola gressuum meorum omnes fluvios Aegypti" (37:25):

verba Sancheribi regis Aschuris, per quem significatur rationale perversum, destruens omnem cognitionem et apperceptionem Veri; hoc significatur per quod "exsiccabit vola gressuum suorum omnes fluvios Aegypti." Quod "fluvii Aegypti" significent cognitiones et apperceptiones veri, est quia "Aegyptus" significat naturalem hominem quoad scientifica, et naturali homini est cognitio et apperceptio, sicut est spirituali homini intelligentia.

[29] Apud Ezechielem,

"Evaginabunt gladios suos contra Aegyptum, ut impleant terram confosso: tunc dabo fluvios aridam, et vendam terram in manum malorum, et vastabo terram et plenitudinem ejus per manum alienorum" (30:11, 12):

per "Aegyptum" significatur scientificum quod naturalis hominis inserviens intelligentiae rationalis et spiritualis hominis: quod scientifica vera destruentur per falsa, significatur per "Evaginabunt gladios suos contra Aegyptum"; per "gladios" significantur falsa destruentia vera: per "confossum" significatur qui periit per falsa: per "dare fluvios aridam", significatur quod nulla amplius cognitio et apperceptio veri: "vendere terram in manum malorum, et vastare illam per manum alienorum", significat destruere per mala et per falsa; "alieni" significant falsa.

[30] Apud Sachariam,

"Exsiccabuntur omnes profunditates fluminis, et dejicietur superbia Aschuris, et baculus Aegypti recedet" (10:11):

"exsiccabuntur omnes profunditates fluminis", nempe Euphratis, significat quod omnes acutae ratiocinationes ex propria intelligentia periturae sint; "superbia Aschuris" significat propriam intelligentiam, quae est rationalis perversi; "baculus Aegypti recedet" significat quod scientifica inservientia ratiociniis nihil valitura sint.

[31] Apud Esaiam,

"Vastabo montes et colles, et omnem herbam eorum arefaciam, et ponam fluvios in insulas, et stagna exsiccabo " (42:15):

"Vastabo montes et colles" significat quod peritura sint bona amoris et charitatis; "omnem herbam eorum arefaciam" significat quod peritura sint vera quae ex bonis illis; "ponam fluvios in insulas et stagna exsiccabo" significat quod peritura sit intelligentia et cognitio veri,

[32] Apud eundem,

"Ecce per increpationem meam exsicco mare, pono fluvios in desertum, putrescet piscis eorum, eo quod non sit aqua, et morietur" (50:2):

(vide supra, n. 342 [c] , ubi explicata sunt): apud Nahum,

"Increpans mare, et exsiccat illud, ac omnia flumina arefacit" (1:4);

apud Davidem,

Jehovah "ponit fluvios [in] desertum, et exitus aquarum in siccitatem" (Psalmuss 107:33);

apud Hiobum,

"Exspirat homo, ubi est? abeunt aquae ex mari, et fluvius exsiccatur et exarescit" (14:10, 11).

[33] Hactenus ostensum est quod per "fluvios" significetur intellectus veri ac intelligentia; quod autem in opposito sensu per "fluvios" significetur intellectus falsi et ratiocinatio ex propria intelligentia, quae est pro falsis contra vera, constat ex sequentibus locis:

- Apud Esaiam,

"Mittet in mari legatos.... ad gentem delineatam et conculcatam cujus terram depraedati sunt fluvii" (18:2):

per "fluvios" hic significantur falsa quae propriae intelligentiae, quae destruxerunt. (Quid reliqua significant, videatur supra, n. 304 [d] 331 [a] .) Apud eundem,

"Cum transibis per aquas, tecum Ego; et per fluvios, non submergent te" (43:2):

"transire per aquas et per fluvios et non submergi" significat quod falsa et ratiocinationes ex falsis contra vera non corrumpent.

[34] Apud 5 Jeremiam,

"Ecce aquae ascendentes ex septentrione, quae 6 sicut flumen inundans, inundabunt terram et plenitudinem ejus" (47:2):

"aquae ex septentrione" significant falsa doctrinae quae ex propria intelligentia: quae comparantur "flumini inundanti terram", quia per "flumen" significatur ratiocinatio ex falsis, per "terram" ecclesia; hujus destructio per falsa per "inundationem a flumine."

[35] Apud Davidem,

"Nisi Jehovah esset pro nobis, cum insurgit contra nos homo tunc aquae submersissent nos, fluvius transivisset super animam nostram, tunc transivissent super animam nostram aquae superbi" (Psalmuss 124:2, 4, 5):

per "aquas superbi", de quibus hic agitur, significantur falsa faventia amori sui et confirmantia illum, tum falsa doctrinae quae ex propria intelligentia; per "fluvium" significatur ratiocinatio ex illis contra vera; inde patet quid intelligitur per "Nisi Jehovah esset pro nobis cum insurgit contra nos homo", quod nempe cum homo ex se, suo amore et ex propria intelligentia insurgit et conatur destruere vera ecclesiae; agitur enim de Israele, per quem significatur ecclesia: per "aquas" quae submersissent eos, et per "fluvios" qui transivissent super animam eorum, significantur falsa et ratiocinationes ex illis, et inde destructio vitae spiritualis, quae homini est per vera et per vitam secundum illa; per "aquas" significantur falsa, per "fluvios" ratiocinationes ex illis, et per "submergere et transire super animam", destructio vitae spiritualis.

[36] Apud Esaiam,

"Ecce Dominus ascendere faciet super eos aquas fluvii validas et multas, regem Aschuris, et omnem gloriam ejus; et ascendet super omnes rivos ejus, et ibit super omnes ripas ejus; ibit per Jehudam, et inundabit" (8:7 [, 8]):

per "Aschurem" et ejus regem in Verbo significatur rationale, hic rationale perversum; inde per "fluvium ejus", qui erat Euphrates, intelligitur ratiocinatio; et per "aquas fluvii" intelliguntur falsa per ratiocinationes confirmata; haec itaque significantur per "aquas fluvii validas et multas", quae "validae" dicuntur ex cupiditate, et "multae" ex falsitate: abundantia falsorum ex malo destruentium vera boni ecclesiae, significatur per quod "aquae fluvii ascendent super omnes rivos ejus, et super omnes ripas", et quod "ibit per Jehudam, et inundabit"; per "Jehudam" significatur ecclesia ubi Verbum.

[37] Apud Jeremiam,

"Quid tibi cum via Aegypti, ut bibas aquas Schichoris? aut quid tibi cum via Assyriae, ut bibas aquas fluvii?" (2:18):

per "aquas Schichoris" seu Aegypti, significantur scientifica falsa, seu scientifica confirmantia falsa; et per "aquas fluvii" significantur falsa ratiocinia ex illis, ita quae sunt ex propria intelligentia; quod haec et illa non haurienda sint, significatur per illa verba.

[38] Apud eundem,

"Septentrionem versus, juxta litus fluvii Euphratis, impegerunt et ceci derunt; quis hic sicut flumen ascendit? [cujus aquae] sicut flumina commoventur? Aegyptus sicut flumen ascendit, et sicut flumina commoventur aquae; dixit enim, Ascendam, obtegam terram, perdam urbem et habitantes in ea" (46:6-8):

per haec significatur destructio ecclesiae et ejus veritatum per falsa ratiocinia ex scientificis confirmantibus; per "septentrionem" significatur apud quos falsum, et unde; per "fluvium Euphratem " falsa ratiocinia; per "Aegyptum" scientifica confirmantia; per "aquas" quae commoventur ipsa falsa; et per "ascendere, obtegere terram, perdere urbem et habitantes in ea", significatur destructio ecclesiae et ejus doctrinae; "terra" est ecclesia, "urbs" est doctrina veri, et "habitantes" sunt bona ejus.

Similia significantur per "fluvium Aegypti" Nilum, et per "fluvium Assyriae" Euphratem, alibi in Verbo (ut Esai., cap. 7:18, 19; 11:15, 16: Ezech., cap. 29:3, 4, 5, 10; 31:15; 32:2; Psalmuss 74:14, 15; Ps. 78:44 7 ; 8 Exod. 7:17-21; Psalmuss 137:1 9 );

apud Davidem,

"Circumdederunt me funes mortis, et flumina Belialis terruerunt me" (Psalmuss 18:5 [B.A. 4]);

apud Matthaeum,

"Descendit imber, venerunt flumina, et flarunt venti, et irruerunt in domum illam; tamen non cecidit, fundata enim erat super petra" (7:25, 27);

et apud Lucam,

"Unde inundatione facta, illisum flumen domui illi, sed non valuit dimovere eam, quoniam fundata erat super petra" (6:48, 49).

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 514

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

514. "Et tertia pars navium periit." - Quod significet quod etiam omnes cognitiones ex Verbo, et ex doctrinis inde, constat ex significatione "tertiae partis", quod sit omne, hic omnes, quia dicitur de cognitionibus veri et boni; et ex significatione "navium", quod sint cognitiones veri et boni, tum doctrinalia; quod "naves" illa significent, est quia illae ferunt opes super mare pro negotiatione, et per "opes" in Verbo significantur cognitiones veri et boni, quae etiam sunt doctrinalia. Per "naves" in sensu stricto, in quo continens intelligitur, significatur Verbum et doctrina e Verbo, quia Verbum et inde doctrina continent cognitiones veri et boni, sicut naves continent opes; et "negotiari", quod imprimis fit per naves, significat comparare sibi cognitiones et illas communicare aliis: at dum contenta intelliguntur pro continente, per "naves" significantur cognitiones ex Verbo, et ex doctrina e Verbo.

[2] Quod "naves" talia significent, constare potest a locis in Verbo ubi nominantur:

- Ut apud Ezechielem,

Tyre, "in corde maris termini tui; architecti tui perfecerunt pulchritudinem tuam; ex abietibus e Senire aedificarunt tibi omnes tabulas, cedrum e Libano sumpserunt ad faciendum malum pro te; e quercubus e Baschane fecerunt remos tuos, asserem tuum fecerunt ebore; filiam gressuum ex insulis Kitthim:.... habitatores Sidonis et Arvadi fuerunt remiges tui: sapientes tui, Tyre, fuerunt in te, fuerunt naucleri tui: seniores Gebalis et sapientes ejus fuerunt in te, confirmantes fissuram tuam; omnes naves maris et nautae earum fuerunt in te, ad negotiandum negotiationem tuam:.... naves Tharschischi, turmae tuae in mercatu tuo, unde impleta es et honorata valde in corde marium" (Ezechielem 27:4-6, 8, 9, 25):

agitur in eo capite de Tyro: et quia per "Tyrum" significantur cognitiones veri et boni, ideo agitur de negotiatione ejus, et de variis mercibus quibus ditata est; per "negotiationem" enim ejus cum variis mercibus, quibus ditata est, significatur comparatio cognitionum illarum, et inde opulentia spiritualis; hic itaque describitur navis cum omni ejus apparatu, ut quoad tabulas, remos, malum, quoad naucleros, remiges et nautas, et in antecedentibus et conSequentibus quoad merces. Quid autem singula in spirituali sensu significant, prolixum foret hic describere; satis est quod inde constare posSit quod "navis" significet doctrinam ex Verbo, et quod "tabulae", "remi", "malus" significent varia ex quibus doctrina; quodque illi qui docent, ducunt et regunt, intelligantur per "gubernatorem, "naucleros", "remiges" et "nautas", et ipsa doctrinalia per "merces" ejus, et comparatio opum et divitiarum spiritualium, quae sunt cognitiones veri et boni per quas sapientia, per "negotiationem": quare dicitur, "Sapientes tui, Tyre, fuerunt in te, fuerunt naucleri tui:"

[3] et in capite sequente, ubi etiam agitur de Tyro,

"Ecce sapiens tu prae Daniele, ullum occultum non absconderunt tibi; in sapientia tua et in intelligentia tua feceras tibi opes, et feceras aurum et argentum in thesauris tuis; per multitudinem sapientiae tuae in negotiatione tua feceras tibi opes" (Ezechiel 28:3-5):

ex quibus patet quod per "Tyrum" et ejus "negotiationes" intelligantur cognitiones veri et boni per quas sapientia; quid alioqui foret tam multa dicere de mercibus ejus et de mercatura ejus, si non intelligerentur spiritualia? (Quod per "Tyrum" intelligatur ecclesia quoad cognitiones veri et boni, et inde cognitiones veri et boni quae ecclesiae, videatur in Arcanis Caelestibus n. 1201,)

[4] Agitur postea in eodem capite de vastatione ecclesiae quoad cognitiones veri et boni, quae etiam his verbis describitur,

"Ad vocem clamoris nauclerorum tuorum contremiscent suburbana, et descendent ex navibus tuis omnes tenentes remum: omnes naucleri maris.... clamabunt super te amare" (27:28-30):

per "naucleros" significantur sapientes per cognitiones ex Verbo; per "tenentes remum" significantur intelligentes; vastatio sapientiae et intelligentiae significatur per "vocem clamoris nauclerorum", et per quod "descendent ex navibus tenentes remum."

[5] Quod per "naves" in Verbo intelligantur cognitiones veri et boni, et quoque doctrinalia ex Verbo, dum per "naves" intelliguntur opes, ita contenta pro continente, constat adhuc ex his locis:

- Apud Esaiam,

"Ejulate, naves Tharschischi, quia devastata est Tyrus;.... silent habitatores insulae, mercator Sidonis transiens mare, impleverunt te: ejulate, naves Tharschischi, quia devastatum est munimentum vestrum" (23:1, 2, 14):

per "naves Tharschischi" intelliguntur doctrinalia ex Verbo; nam illae naves apportarunt aurum et argentum, per quae significantur bona et vera, et illorum cognitiones ex Verbo; et quia per "Tyrum" significatur ecclesia quoad cognitiones veri et boni, hic illa vastata, inde dicitur, "Ejulate, naves Tharschischi, quia vastata est Tyrus": per "habitatores insulae" intelliguntur qui in bonis vitae sunt secundum doctrinalia sua; per "mercatores Sidonis" significantur qui in veris ex Verbo, de quibus dicitur quod "impleverint te"; per "munimentum vestrum" significatur doctrina ex Verbo tutans, et per "devastatum illud" significatur quod non ejus perceptio, et inde non verum; nam similia doctrinalia ex Verbo absque perceptione spirituali non sunt vera, quia per ideas non justas de illis falsificata sunt.

[6] Apud eundem,

"Mihi insulae confident, et naves Tharschischi in principio, ad adducendum filios tuos e longinquo, argentum et aurum eorum cum illis" (60:9):

quod per "naves Tharschischi in principio" intelligantur cognitiones veri et boni, quales sunt illis in principio qui reformantur, videatur supra (n. 406 [c]), ubi illa explicata sunt: naves Tharschischi enim in principio ferebant aurum et argentum in magna copia, per quae significantur bona vitae et vera doctrinae.

[7] De navibus Tharschischi legitur in Libro Primo Regnum,

"Navem fecit Salomo in Ezion Jeber quae apud Eloth juxta litus Maris Suph in terra Edomi; et misit Chiramus.... servos suos, viros navium, gnaros maris, cum servis Salomonis; venerunt in Ophirem, et sumpserunt aurum quadringenta et viginti talenta, quae adduxerunt ad Regem Salomonem" (9:26-28);

et dein

"Navis Tharschisch erat regi in mari cum navi Chirami; semel ternis annis veniebat navis Tharschisch, portans aurum et argentum, ebora, et simias et pavones" (10:22 1 );

et postea in eodem libro,

Rex "Jehoschaphath fecit naves Tharschisch, ut abirent in Ophirem ob aurum; sed non abiverunt, nam fractae sunt naves in Ezion Jeber" (22:4948]):

quamvis haec historica sunt, usque continent sensum spiritualem aeque ac prophetica: quod "naves factae sint in Ezion Jeber ad litus Maris Suph in terra Edomi" significabat scientias naturalis hominis, nam illae in se continent et quasi portant opes spirituales, sicut naves opes mundanas; "mare" enim "Suph", et "terra Edomi" ubi Ezion Jeber, erat ultimus terminus terrae Canaanis; et per "ultimos terminos terrae Canaanis" significantur ultima ecclesiae, quae sunt scientiae comprehendentes cognitiones veri et boni: per "aurum" et "argentum" significantur bona et vera ecclesiae internae; per "ebora", "simias", et "pavones" significantur vera et bona ecclesiae externae: per scientias intelliguntur scientiae quales fuerunt antiquis, nempe scientiae correspondentiarum, repraesentationum, influxuum, ac de caelo et inferno; quae imprimis comprehendebant cognitiones veri et boni ecclesiae, ac illis inserviebant: per "Chiramum" significantur gentes quae extra ecclesiam, apud quas etiam sunt. cognitiones boni et veri: per quod "naves" sub rege Jehoschaphath "fractae sint" significat devastationem ecclesiae quoad vera et bona ejus.

[8] Ex his constare potest quid in specie significatur per "naves Tharschischi" in praecedentibus; et quoque apud Davidem,

"Per ventum orientalem confringes naves Tharschisch" (Psalmuss 48:8 [B.A. 7]):

per "ventum orientalem" significatur devastatio et desolatio; nam per ventum qui ab oriente venit in mundo spirituali domicilia malorum evertuntur funditus, ac ipsi cum thesauris, in quibus cor suum posuerunt, ejiciuntur in inferna (de quo vento videatur in opusculo De Ultimo Judicio 61): per "naves Tharschisch" hic significantur doctrinalia falsa.

[9] Et apud Esaiam,

"Dies Jehovae Zebaoth.... super omnes cedros Libani atlas et elatas; et super omnes quercus Baschanis; et super omnes montes altos, et super omnes colles elatos; et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum; et super omnes naves Tharschisch; et super omnes imagines desiderii; ut destruatur superbia hominis, et humilietur altitudo virorum, et exaltetur Jehovah solus in die illo" (2:12-17):

per "diem Jehovae" intelligitur adventus Domini, quando ultimum judicium a Domino peractum fuit. (Quod hoc a Domino peractum sit quando in mundo fuit, videatur in opusculo De Ultimo Judicio 46.) Recensentur hic super quos intra ecclesiam judicium factum est: per "cedros Libani altas et elatas" significantur qui ex propria intelligentia se jactant, et per "quercus Baschanis" qui ex scientia; nam "cedri" in Verbo dicuntur de rationali homine, et "quercus" de naturali, ac rationali homini est intelligentia, et naturali homini scientia: per "montes altos et colles elatos" significantur qui in amore sui et in amore mundi sunt (videatur supra, n. 405 [g]): per "turrim excelsam", "et murum munitum", significantur principia falsi confirmata, ita quoque illi qui in iis sunt per "naves Tharschisch", et per "imagines desiderii", significantur doctrinalia falsa faventia jucundis amorum terrestrium: destructio fastus ex propria intelligentia et scientia, intelligitur per "ut destruatur superbia hominis, et [humilietur] altitudo virorum"; quod omnis intelligentia et scientia sit a Domino, significatur per "ut exaltetur Jehovah solus in die illo." Creditur quod scientia sit ex homine; sed scientia quatenus inservit intelligentiae, in qua est perceptio veri, est a solo Domino.

[10] Apud Esaiam,

In Zione et Hierosolyma "magnificus Jehovah nobis, locus fluviorum, fluminis, latitudinis spatiorum; non ibit in eo navis remi, et navis magnifica non transibit eum" (Esaiam 33:11):

per "Zionem" et "Hierosolymam" intelligitur ecclesia Domini, per "Zionem" ecclesia ubi regnat bonum amoris, et per "Hierosolymam" ubi verum doctrinae; ibi dicitur "Jehovah magnificus" quando homines ecclesiae tales sunt ut sint receptiones Divini Boni et Veri a Domino: et vocatur Zion et Hierosolyma "locus fluviorum, fluminis, et latitudinis spatiorum", quando omnis illorum sapientia et intelligentia ac bonum et verum sunt a Domino; "fluvii" significant sapientiam, "flumen" intelligentiam, "latitudo spatiorum" vera ex bono in multitudine et extensione: "non ibit in eo navis remi, et navis magnifica non transibit eum", significat quod non in ecclesia erit intelligentia et sapientia ex proprio; "navis remi" est intelligentia ex proprio, quia ducitur ab hominibus per remos; et "navis magnifica" est sapientia ex proprio, quia homo ex illa gloriatur et superbit; "navis" enim significat intelligentiam et sapientiam quando vadit in mari et transit, sic enim est in cursu vehens suas opes: quod hic non intelligatur navis, patet, quia dicitur de Zione et Hierosolyma.

[11] Apud Davidem,

"Multa sunt opera tua, Jehovah;.... hoc mare magnum et latum spatiis, ibi reptile cui non numerus, animalia parva cum magnis; ibi naves eunt; leviathan quem formasti ad ludendum in eo: omnia Te exspectant, ut des cibum eorum in tempore suo" (Psalmuss 104:24-27):

hic non intelligitur mare, nec intelliguntur reptilia, animalia, leviathan seu balaena, ac naves, sed talia quae sunt apud homines ecclesiae; hi enim "exspectant Jehovam": per "mare magnum et latum" significatur externus seu naturalis homo, qui recipit bona et vera scientifice; "magnum" dicitur de bono ibi, et "latum" de vero ibi: per "reptilia" significantur scientifica viva; per "animalia magna et parva" cognitiones boni et veri omnis generis, superiores et inferiores, ac in communi et in specie (ut in articulo mox superiori, n. 513): per "naves" intelliguntur doctrinalia: per "leviathanem" seu "balaenam" omnia naturalis hominis in complexu, qui dicitur "ludere in mari" ex jucundo sciendi et inde sapiendi. Quia homo ex illis afficitur desiderio sciendi et intelligendi, dicitur", Omnia Te exspectant, ut des cibum eorum in tempore"; "exspectare" significat desiderare, et "cibus" scientiam et intelligentiam; homo enim ex se non desiderat illas, sed ex illis quae apud illum a Domino, proinde illa apud hominem, tametsi apparet sicut homo ex se.

[12] Apud eundem,

"Qui descendunt in mare in navibus, facientes opus in aquis multis, ipsi viderunt opera Jehovae, et mirabilia Ipsius in profundo" (Psalmuss 107:23, 24):

"Qui descendunt in mare [in] navibus, facientes opus in aquis multis", significat illos qui intense student doctrinae veri ex Verbo; "illi viderunt opera Jehovae, et mirabilia Ipsius in profundo", significat quod illi intelligant vera et bona caeli et ecclesiae, et abdita eorum; "opera Jehovae" sunt omnia Verbi quae perficiunt hominem, quae omnia se referunt ad verum et bonum; et "mirabilia in profundo" sunt abdita intelligentiae et sapientiae.

[13] Apud Esaiam,

"Sic dixit Jehovah Redemptor 2 vester, Sanctus Israelis, Propter Vos misi in Babelem, et dejiciam omnes vectes, et Chaldaeos, quorum in navibus clamor" (43:14):

haec de liberatione fidelium ab oppressione illorum qui vastant ecclesiam; per "Babelem" intelliguntur qui illam vastant, et vastant per id quod detineant omnes a cognitionibus veri et boni, dicentes quod ipsi sciant, et quod ipsis credendum, cum tamen nihil veri sciunt; sic tenentes alios secum in densa ignorantia, ac avertentes a cultu Domini ob finem ut ipsi colantur: "dejicere eorum vectes", significat eorum principia falsi, et falsa devastantia vera; "vectes" sunt principia falsi, et "Chaldaei" sunt qui per falsa devastant; per "Babelem" enim intelliguntur qui per mala destruunt bona, et per "Chaldaeos" qui per falsa destruunt vera: "quorum in navibus clamor" significat destructionem doctrinalium illorum.

[14] Haec destructio per "naves" etiam describitur in Apocalypsi,

"Una hora devastatae sunt tantae divitiae. Omnis etiam gubernator, et omnis qui super navibus versatur, et nautae, et omnes qui in mari negotiantur, e longinquo steterunt, .... et injecerunt pulverem in capita sua, et clamabant flentes et plangentes, dicentesque, Vae, vae, urbs magna" Babylon, "in qua divites facti sunt omnes qui habent naves in mari, ex pretiositate ejus, quia una hora devastata est" (18:17, 19);

sed haec ulterius explicata videantur in sequentibus.

Apud Danielem,

"Tandem in tempore finis collidet cum eo rex meridiei: ideo quasi procella irruet in eum rex septentrionis, cum curru et cum equitibus, et cum navibus multis; venietque in terram, et inundabit et penetrabit" (11:40):

"tempus finis" significat tempus ultimum ecclesiae, quando non verum quia non bonum; per "regem meridiei" intelligitur verum in luce, quod est verum ex bono; per "regem septentrionis" intelligitur non verum quia non bonum, proinde falsum; nam ubi non verum est, ibi est falsum, avertit enim homo se tunc e caelo ad mundum, et a Domino ad semet; et ex mundo et ex semet, quando nihil e caelo a Domino, non influit nisi falsum ex malo. Pugnae inter bonum ex vero et inter falsum ex malo ultimis ecclesiae temporibus describuntur in eo capite per pugnas inter regem meridiei et regem septentrionis; quod falsa tunc irruent et destruent vera, intelligitur per quod "rex septentrionis irruet in regem meridiei curru, equitibus, et cum navibus multis"; per "currum" intelligitur doctrina falsi, per "equites" ratiocinationes inde, per "naves" omnis generis falsa et falsificationes veri; quod "veniet in terram, et inundabit et penetrabit", significat quod falsa destruent omnia ecclesiae tam exteriora quam interiora ejus.

[15] Apud Mosen,

"Reducet te Jehovah in Aegyptum in navibus, per viam de qua dixi tibi, Non addes amplius videre illam, ubi vendemini hostibus vestris in servos et ancillas, nec tamen emptor" (Deuteronomius 28:68):

agitur ibi de ecclesiae desolatione quoad verum, si non vivitur secundum praecepta Domini in Verbo; "filii Israelis", ad quos haec dicta sunt, repraesentabant et inde significabant ecclesiam ubi Verbum et inde vera doctrinae, ita spirituales homines; "Aegyptii" autem mere naturales: quod "Jehovah reducet eos in Aegyptum in navibus" significat quod futuri mere naturales per doctrinalia falsi; "naves" sunt doctrinalia falsi: per "viam de qua dixi tibi, Non addes amplius videre eam", significat a spirituali homine in mere naturalem; nam homo ecclesiae a naturali homine fit spiritualis, at cum non vivit secundum praecepta ex Verbo, a spirituali homine fit mere naturalis: "ubi vendemini hostibus vestris in servos et ancillas" significat quod falsa et mala dominatura sint; "nec tamen emptor" significat prorsus viles.

[16] Apud Hiobum,

"Dies mei veloces fuerunt prae currente; fugerunt, non viderunt bonum; praeteriverunt cum navibus desiderii, sicut aquila volat ad cibum" (9:25, 26):

"naves desiderii", cum quibus dies praeteriverunt, significant affectiones et jucunditates naturales omnis generis, quae solum mundi sunt et corporis; quae quia prae spiritualibus appetuntur et hauriuntur, dicitur "sicut aquila volat ad cibum."

[17] Apud Mosen,

"Sebulon ad portum marium habitabit, et is ad portum navium, et latus ejus super ad Sidonem" (Genesis 49:13):

"Sebulon" significat conjunctionem boni et veri; "ad portum marium habitabit" significat vitam veri; "et is ad portum navium" significat secundum doctrinalia ex Verbo; "latus ejus super ad Sidonem" significat extensionem ab una parte ad cognitiones boni. (Sed haec explicata videantur in Arcanis Caelestibus n. 6382-6386.)

[18] Apud eundem,

"Tunc naves ex loco Kitthaeorum, et affligent Aschurem, et affligent Eberum; sed tamen etiam hic ad intereuntem" (Num. 24:24 3 );

hoc in prophetia Bileami: per "naves e loco Kitthaeorum" significantur cognitiones veri et boni, quae fuerunt illis qui ab Antiqua Ecclesia; per "Aschurem" quem affligent, significantur ratiocinationes ex falsis; et per "Eberum", quem etiam affligent, significantur externa cultus, qualia fuerunt apud filios Jacobi; vastatio eorum quoad verum et bonum, significatur per "etiam hic ad intereuntem."

[19] In Libro Judicum,

"Gilead, in transitu Jordanis habitas; et Dan cur timebit naves?" (5:17):

per "Gilead" intelligitur simile quod per Menassen, et per "Menassen" significatur bonum naturalis hominis; et quia tribus Menassis non una pugnavit contra hostes cum Debora et Barako, dicitur "Gilead, in transitu Jordanis habitas", per quod significatur, Cur vivis solum in externis quae sunt naturalis hominis? Externum ecclesiae significabatur per regiones trans Jordanem, ac internum ejus per regiones intra Jordanem; externum ecclesiae est apud illos qui plus naturales sunt quam spirituales: et quia tribus Danis nec fuit in pugna cum hostibus una cum Debora et Barako, dicitur "Dan cur timebit naves?" per quod significatur, Cur non repellit falsitates et doctrinalia falsi?

[20] Sicut omnia in Veteri Testamenti sensum spiritualem in se continent, ita quoque omnia in Novo Testamento quae apud Evangelistas et in Apocalypsi; omnia etiam verba Domini, et quoque facta et miracula, significant Divina caelestia, ex causa quia Dominus ex Divino locutus est, et ex Divino operatus est opera et miracula; ita ex primis per ultima, et sic in pleno. Exinde constare potest quod significativum fuerit quod Dominus docuerit ex navigiis; quod elegerit quosdam discipulos ex navibus cum piscabantur; quod Dominus ad navigium, in quo erant discipuli, ambulaverit super mari, et inde compescuerit ventum.

De docente Domino ex navigio, ita legitur apud Evangelistas,

"Jesus.... sedit juxta mare; et congregatae sunt ad ipsum turbae multae, adeo ut Ipse in navem ingressus sederet, et universa turba in litore staret; et locutus est illis multa in parabolis" (Matthaeus 13:1, 2, seq.; Marcus 4:1, 2, seq.);

et alibi,

[Factum est cum] Jesus "stans ad litus Genezareth, .... ut videret duo navigia stantia ad lacum;.... tunc ingressus est in unum navigiorum, quod Simonis erat, et rogavit illum ut a terra abduceret paululum: et consedit et docuit e navigio turbam" (Luca 5:1-9):

singulis his etiam sensus spiritualis inest; tum quod "consederit juxta mare", et "ad litus Genezareth", tum quod "ingressus in navem Simonis, et inde multa docuerit." Hoc factum est, quia per "mare", et per "lacum Genezareth", cum de Domino, significantur cognitiones veri et boni in omni complexu; et per "navem Simonis", doctrinalia fidei; inde quod "ex navi docuerit" significabat quod ex doctrina.

[21] De eo, quod Dominus ad navigium in quo erant discipuli ambulaverit super mari, ita legitur apud Evangelistas,

"Erat navis" (in qua discipuli Domini fuerunt) afflictata a vento in medio maris.... ; in quarta vigilia noctis pervenit ad eos Jesus ambulans super mari. .... Et dixit Petrus, .... Jube me ad Te venire super aquis: dixit, Veni; quare descendens Petrus ambulavit, super aquis, ut veniret ad Jesum; sed extimuit incipiens demergi:.... Jesus extendens manum apprehendit eum, et dixit, Exiguae fidei homo, quare dubitabas? Et cum 4 ingressi in navem quievit ventus; et qui in navi erant adoraverunt Ipsum, dicentes, Vere Filius Dei Tu es" (Matthaeus 14:24-33; Marcus 6:48-52):

et alibi,

"Cum vespera facta est, descenderunt discipuli ad mare, et postquam ingressi sunt in navigium, venerunt trans mare in Kapernaum, et tenebrae jam factae, sed non venit ad illos Jesus; et mare vento magno spirante commotum est: provecti quasi stadia viginti quinque ad triginta, vident Jesum ambulantem super mari, et prope navigium factum, et ideo extimuerunt: Ipse vero dixit, Ego sum, ne timete: et voluerunt accipere" Jesum "in navigium, sed statim navigium erat apud terram, ad quam tendebant" (Joh. 6:16-21 5 , seq.):

singula etiam hic significant Divina spiritualia, quae tamen non apparent in littera; sicut mare, ambulatio Domini super illo, quarta vigilia qua venit ad discipulos, tum navis, quod in illam ingressus Jesus, et quod inde compescuerit ventum et fluctus maris, praeter reliqua: spiritualia autem, quae significant, non hic opus est singillatim exponere; solum quod "mare" significet ultimum caeli et ecclesiae, quoniam in ultimis terminis caelorum sunt maria; "ambulatio Domini super mari", significabat praesentiam et influxum Domini etiam in illa, et inde illis qui in ultimis caeli vita ex Divino; vita illorum ex Divino repraesentabatur per "ambulationem Domini super mari"; ac illorum fides obscura et vacillans repraesentabatur per quod "Petrus ambulans super mari inceperit demergi", sed apprehensus a Domino salvatus; "ambulare" etiam in Verbo significat vivere: quod hoc factum sit "in quarta vigilia", significabat primum statum ecclesiae, quando diluculum est et instat mane, tunc enim incipit bonum agere per verum, et tunc est adventus Domini: quod "mare interea vento commotum fuerit", et quod Dominus "compescuerit illum", significat statum vitae naturalem qui praecedit, qui status est impacificus et quasi tempestuosus; at quando status proximus matutino est, qui est primus status ecclesiae apud hominem, quia Dominus tunc praesens est in bono amoris, fit tranquillum mentis.

[22] Simile quoque significatur per "sedationem venti et fluctuum maris" a Domino, de qua etiam apud Evangelistas,

"Conscendente" Jesu "in navem, secuti ipsum discipuli Ipsius; sed ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navis contegeretur a fluctibus; Ipse vero dormiebat. Accedentes itaque discipuli expergefecerunt Ipsum, dicentes, Domine, serva nos, perimus;.... tunc erexit Se et reprehendit ventum.... , et facta est tranquillitas magna" (Matthaeus 8:23-26; Marcus 4:36-40; Luc. 8:23-24 6 ):

per hoc repraesentabatur status hominum ecclesiae, quando in naturali sunt, et nondum in spirituali; in quo statu affectiones naturales, quae sunt variae cupiditates oriundae ex amoribus sui et mundi, assurgunt, et varios animi motus sistunt. In eo statu apparet Dominus sicut absens; haec absentia apparens significatur per quod "Dominus dormiret"; at cum e statu naturali in spiritualem veniunt, tunc cessant illi motus, et fit tranquillum mentis; nam motus intempesti naturalis hominis sedantur a Domino, quando spiritualis mens aperitur, et Dominus per illum influit in naturalem. Quoniam affectiones quae sunt amoris sui et mundi, et inde cogitationes et ratiocinationes, sunt ex inferno, sunt enim omnis generis concupiscentiae quae in naturalem hominem inde exsurgunt, ideo illae quoque per "ventum" et per "fluctus maris", et ipsum infernum per "mare", in sensu spirituali significantur;

[23] quod etiam constare potest ex eo, quod dicatur quod "Dominus reprehenderit ventum"; et apud Marcum,

"Jesus expergefactus increpavit ventum, et dixit mari, Sile et obmutesce; et quievit ventus, et facta est tranquillitas magna" (4:39):

hoc ad ventum et ad mare non dici potuit, nisi per illa intellexerit infernum, unde motus intempesti animi ex variis cupiditatibus exsurgunt.

Quod "maria" etiam significent inferna, videatur supra (n. 342 [c]).

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232