Bible

 

Exodus 14

Studie

   

1 Locutusque est autem Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere filiis Israël : Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, quæ est inter Magdalum et mare contra Beelsephon : in conspectu ejus castra ponetis super mare.

3 Dicturusque est Pharao super filiis Israël : Coarctati sunt in terra ; conclusit eos desertum.

4 Et indurabo cor ejus, ac persequetur vos : et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus ; scientque Ægyptii quia ego sum Dominus. Feceruntque ita.

5 Et nuntiatum est regi Ægyptiorum quod fugisset populus : immutatumque est cor Pharaonis et servorum ejus super populo, et dixerunt : Quid voluimus facere ut dimitteremus Israël, ne serviret nobis ?

6 Junxit ergo currum, et omnem populum suum assumpsit secum.

7 Tulitque sexcentos currus electos, et quidquid in Ægypto curruum fuit : et duces totius exercitus.

8 Induravitque Dominus cor Pharaonis regis Ægypti, et persecutus est filios Israël : at illi egressi sunt in manu excelsa.

9 Cumque persequerentur Ægyptii vestigia præcedentium, repererunt eos in castris super mare : omnis equitatus et currus Pharaonis, et universus exercitus, erant in Phihahiroth contra Beelsephon.

10 Cumque appropinquasset Pharao, levantes filii Israël oculos, viderunt Ægyptios post se, et timuerunt valde : clamaveruntque ad Dominum,

11 et dixerunt ad Moysen : Forsitan non erant sepulchra in Ægypto, ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine : quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex Ægypto ?

12 nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in Ægypto, dicentes : Recede a nobis, ut serviamus Ægyptiis ? multo enim melius erat servire eis, quam mori in solitudine.

13 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : state, et videte magnalia Domini quæ facturus est hodie : Ægyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum.

14 Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis.

15 Dixitque Dominus ad Moysen : Quid clamas ad me ? loquere filiis Israël ut proficiscantur.

16 Tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud : ut gradiantur filii Israël in medio mari per siccum.

17 Ego autem indurabo cor Ægyptiorum ut persequantur vos : et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus, et in curribus et in equitibus illius.

18 Et scient Ægyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone, et in curribus atque in equitibus ejus.

19 Tollensque se angelus Dei, qui præcedebat castra Israël, abiit post eos : et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum

20 stetit, inter castra Ægyptiorum et castra Israël : et erat nubes tenebrosa, et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent.

21 Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum : divisaque est aqua.

22 Et ingressi sunt filii Israël per medium sicci maris : erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et læva.

23 Persequentesque Ægyptii ingressi sunt post eos, et omnis equitatus Pharaonis, currus ejus et equites per medium maris.

24 Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum,

25 et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo Ægyptii : Fugiamus Israëlem : Dominus enim pugnat pro eis contra nos.

26 Et ait Dominus ad Moysen : Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquæ ad Ægyptios super currus et equites eorum.

27 Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum : fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus.

28 Reversæque sunt aquæ, et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare : nec unus quidem superfuit ex eis.

29 Filii autem Israël perrexerunt per medium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris :

30 liberavitque Dominus in die illa Israël de manu Ægyptiorum.

31 Et viderunt Ægyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos : timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Moysi servo ejus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8215

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8215. ‘Et dimovit rotam curruum illis’: quod significet potentiam inferendi falsa ablatam, constat ex significatione ‘dimovere’ quod sit auferre; ex significatione ‘rotae’ quod sit potentia progrediendi, de qua sequitur; ex significatione ‘curruum Pharaonis’ quod sint doctrinalia falsi, de qua n. 8146, 8148, ita falsa 1 . Quid ‘rota’ in genuino sensu significat, constare potest ex significatione ‘currus’; currus 2 fuerunt duplicis generis: 2 fuerunt per quos 3 vehebantur merces, et 2 fuerunt per quos 4 pugnabant; per currus per quos 3 vehebantur merces, 5 significabantur doctrinalia veri, et in opposito sensu doctrinalia falsi; per currus autem per quos pugnabant, 5 significabantur etiam doctrinalia in utroque sensu, sed pugnantia, ita ipsa vera et ipsa falsa instructa ad pugnas; inde constare potest quid intelligitur per ‘rotam currus’, quod nempe potentia 6 progrediendi, hic inferendi falsa et pugnandi contra vera; haec potentia quia est partis intellectualis hominis, inde per ‘rotam’ quoque intellectuale quoad illa quae sunt doctrinae significatur.

[2] In altera vita apparent multoties currus onerati varii generis mercibus, et illi in dissimili forma et magnitudine; per illos, cum apparent, significantur vera in suo complexu seu doctrinalia, quae quasi 7 receptacula veri sunt, et per ‘merces’ cognitiones varii usus; haec apparent cum in caelo apud angelos sermo est de doctrinis; sermo enim illorum, quia non potest comprehendi ab illis 8 qui infra sunt, sistitur repraesentative, et quibusdam 9 per currus, ut dictum est, in quibus omnia et singula sermonis 10 in forma et ante oculos sistuntur, unde momento comprehendi et 11 videri possunt contenta sermonis, quaedam in currus forma, quaedam in ejus contextura, quaedam in ejus 12 colore, quaedam in ejus rotis, quaedam in equis qui trahunt, quaedam in mercibus quas currus vehit; ex his repraesentativis est quod ‘currus’ in Verbo significent doctrinalia;

[3] inde potest aliquatenus videri quod per ‘curruum 13 rotam’ significetur potentia quae 14 intellectuali, nam sicut currus motum suum et progressionem habet per rotas, ita vera quae doctrinalium progressionem per intellectuale; hoc quoque significatur per ‘rotas’ apud Esaiam,

Cujus tela acuta, et omnes arcus tensi, ungulae equorum ejus sicut rupes reputantur, rotae ejus sicut procella, 5:28;

ibi de vastatore veri agitur; ‘tela’ sunt falsa, et ‘arcus’ doctrina falsi, n. 2686, 2709; ‘ungulae equorum’ sunt scientifica sensualia ex intellectuali perverso, n. 7729; ‘rotae’ sunt potentiae 15 pervertendi destruendique vera, sicut procella:

[4] apud Ezechielem,

Vidi animalia, cum ecce rota una in terra apud animalia juxta quattuor facies ejus; aspectus rotarum et opera illarum sicut species Tharschisch, et similitudo eadem quattuor illis; insuper 16 aspectus illarum et opera illarum, quasi esset rota in medio rotae; super quattuor quadraturis illarum qua ibant ibant; non convertebant se cum ibant: apsides illarum, et altitudo illis, et timor illis; insuper apsides illarum plenae oculis circumcirca quattuor illis: ita cum ibant animalia, ibant rotae apud illa; spiritus animalis in rotis, 1:15-21, tum 10:9-14;

per ‘quattuor animalia’, quae fuerunt cherubi, significatur providentia Domini, n. 308, er ‘rotas’ Divina intelligentia, seu praevidentia; inde dicitur quod ‘rotae irent simul cum animalibus’, et quod ‘apsides illarum essent plenae oculis’, tum quod ‘spiritus animalis in illis’, hoc est, verum sapientiae:

[5] apud Danielem,

Videns fui, usque dum throni projecti sunt, et Antiquus dierum sedit; vestis Ipsius sicut nix alba, crinis capitis 17 Ipsius sicut lana munda, thronus Ipsius flammae ignis, rotae Ipsius ignis ardens, 7:9;

‘Antiquus dierum’ est ibi Dominus quoad Divinum Bonum; ‘throni projecti’ sunt falsa; ‘vestis Ipsius’ est verum Divinum in forma externa; ‘crinis capitis’ est bonum Divinum in forma externa; ‘thronus Ipsius’ est caelum et Ecclesia; ‘rotae’ sunt quae sapientiae et intelligentiae, 18 ita vera Divina; ‘ignis ardens’ sunt quae amoris et charitatis: sub decem labris circa templum Salomonis erant quoque

Rotae aeris, opus rotarum sicut opus rotae currus, manus illarum, et terga illarum, et canthi illarum, et radii illarum, omnia fusile, 1 Reg. 7:30-33;

per ‘labra’ illa seu ‘bases’ significabantur receptacula veri, per quod purificatur et regeneratur homo; per ‘rotas’ potentiae intellectuales, per quas progressio.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts, inde rota curruum est potentia inferendi falsa. Above inferendi falsa the words ulterius progrediendi are inserted but not deleted.

2. sunt

3. vehuntur

4. The Manuscript inserts olim.

5. significantur

6. et quia potentia percipiendi doctrinalia num vera sunt, et quoque pugnandi pro illis,

7. recipientia, in the Manuscript receptaculis, in the First Latin Edition.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The Manuscript inserts in locis.

10. The Manuscript inserts sic.

11. The Manuscript inserts quasi.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. rotas

14. The Manuscript inserts est.

15. The Manuscript inserts ratiocinandi, ita.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. illius, in the First Latin Edition.

18. ibi ab Ipso

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.