Bible

 

Exodus 13

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israël, tam de hominibus quam de jumentis : mea sunt enim omnia.

3 Et ait Moyses ad populum : Mementote diei hujus in qua egressi estis de Ægypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto : ut non comedatis fermentatum panem.

4 Hodie egredimini mense novarum frugum.

5 Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Hevæi, et Jebusæi, quam juravit patribus tuis ut daret tibi, terram fluentem lacte et melle, celebrabis hunc morem sacrorum mense isto.

6 Septem diebus vesceris azymis : et in die septimo erit solemnitas Domini.

7 Azyma comedetis septem diebus : non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis.

8 Narrabisque filio tuo in die illo, dicens : Hoc est quod fecit mihi Dominus quando egressus sum de Ægypto.

9 Et erit quasi signum in manu tua, et quasi monimentum ante oculos tuos : et ut lex Domini semper sit in ore tuo, in manu enim forti eduxit te Dominus de Ægypto.

10 Custodies hujuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies.

11 Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananæi, sicut juravit tibi et patribus tuis, et dederit tibi eam :

12 separabis omne quod aperit vulvam Domino, et quod primitivum est in pecoribus tuis : quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino.

13 Primogenitum asini mutabis ove : quod si non redemeris, interficies. Omne autem Primogenitum hominis de filiis tuis, pretio redimes.

14 Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens : Quid est hoc ? respondebis ei : In manu forti eduxit nos Dominus de terra Ægypti, de domo servitutis.

15 Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum jumentorum : idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo.

16 Erit igitur quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid, ob recordationem, inter oculos tuos : eo quod in manu forti eduxit nos Dominus de Ægypto.

17 Igitur cum emisisset Pharao populum, non eos duxit Deus per viam terræ Philisthiim quæ vicina est : reputans ne forte pœniteret eum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Ægyptum.

18 Sed circumduxit per viam deserti, quæ est juxta mare Rubrum : et armati ascenderunt filii Israël de terra Ægypti.

19 Tulit quoque Moyses ossa Joseph secum : eo quod adjurasset filios Israël, dicens : Visitabit vos Deus ; efferte ossa mea hinc vobiscum.

20 Profectique de Socoth castrametati sunt in Etham, in extremis finibus solitudinis.

21 Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis : ut dux esset itineris utroque tempore.

22 Numquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2916

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2916. Quod ‘date mihi possessionem sepulcri vobiscum’ significet quod regenerari possint, constat a significatione ‘sepulcri’; sepulcrum in sensu interno Verbi significat vitam seu caelum, et in opposito sensu mortem seu infernum; quod vitam seu caelum, causa est quia angeli, qui in sensu interno Verbi sunt, nullam ideam sepulcri habeant, quia nullam mortis, quare loco sepulcri non aliud percipiunt quam continuationem vitae, ita resurrectionem; resurgit enim homo quoad spiritum, et sepelitur quoad corpus, videatur n. 1854; et quia ‘sepultura’ significat resurrectionem, etiam significat regenerationem, 1 nam regeneratio est prima hominis resurrectio, moritur enim tunc quoad priorem hominem, et resurgit quoad novum; per regenerationem fit homo a mortuo vivus; inde significatio sepulcri in sensu interno; cum idea sepulcri sistitur, quod obveniat angelis idea regenerationis, patet quoque ab illis quae de infantibus, n. 2299, relata sunt.

[2] Quod ‘sepulcrum’ in opposito sensu significet mortem seu infernum, inde est quia mali resurgunt non ad vitam 2 ; ideo cum agitur de malis, et memoratur sepulcrum, tunc non alia idea angelis obvenit quam inferni; ea causa est quod etiam infernum in Verbo dicatur sepulcrum.

[3] Quod ‘sepulcrum’ significet resurrectionem, tum regenerationem, patet apud Ezechielem,

Propterea propheta, et dicas ad eos, Ita dicit Dominus Jehovih, Ecce Ego aperiam sepulcra vestra, et ascendere faciam vos e sepulcris vestris, popule mi, et adducam vos ad humum Israelis, et cognoscetis quod Ego Jehovah, in aperiendo Me sepulcra vestra, et ascendere faciendo e sepulcris vestris, popule mi; et dedero spiritum Meum in vos et vivetis, et collocavero vos super humo vestra, 37:12-14;

ubi propheta agit de ossibus vivificatis, ac in sensu interno de regeneratione; quod de regeneratione, manifeste patet, dicitur enim ‘cum dedero spiritum Meum in vos et vivetis, et collocavero vos super humo vestra’; ‘sepulcra’ hic pro priore homine, ac ejus malis et falsis, quae aperire et a quibus ascendere, est regenerari; ita perit et quasi exuitur idea sepulcri, cum subit idea regenerationis seu novae vitae:

[4] Quod sepulcra aperta sint, et, multa corpora dormientium sanctorum resurrexerint, et exiverint e sepulcris suis post resurrectionem Domini, et ingressi in sanctam urbem, et apparuerint multis, Matth. 27:52, 53,

simile involvit, nempe resurrectionem ex resurrectione Domini, et in sensu interiore quamlibet resurrectionem. Quod ‘Dominus 3 exsuscitaverit Lazarum e mortuis’, Joh. 11:1 seq. etiam involvit novae Ecclesiae a gentibus resuscitationem; omnia enim miracula quae a Domino facta sunt, quia Divina, status Ecclesiae Ipsius involvebant. Etiam simile, quod

‘vir qui conjectus in sepulcrum Elisaei, cum tangeret ossa illius, revixerit’, 2 Reg. 13:20, 21;

per ‘Elisaeum’ enim repraesentatus est Dominus.

[5] Quia sepultura significabat resurrectionem in communi et quamcumque, ideo antiqui de sepulturis suis, et de locis ubi sepelirentur, maximopere solliciti fuerunt, ut Abrahamus quod sepeliretur in Hebrone in terra Canaan, tum Isacus et Jacobus, cum uxoribus eorum, Gen. 47:29-31; 49:30-32;

Josephus, quod ossa ejus ab Aegypto in terram Canaanem transferrentur, Gen. 50:25; Exod. 13:19; Jos. 24:32; David et reges post illum, quod sepelirentur in Zione, I Reg. 2:10; 11:43; 14:31; 15:8, 24; 22:51 [KJV 50]; 2 Reg. 8:24, 12:22; 14:20; 15:7, 38; 16:20;

causa erat quia terra Canaan, tum Zion, repraesentabant et significabant regnum Domini, et ‘sepultura’ resurrectionem; 4 at quod locus nihil faciat ad resurrectionem, cuivis constare potest.

[6] Quod ‘sepultura’ significet resurrectionem ad vitam, etiam patet ab aliis repraesentativis, ut quod impii non plangerentur, nec sepelirentur, sed projicerentur, Jer. 8:2; 14:16; 16:4, 6; 20:6; 22:19; 25:33; 2 Reg. 9:10; Apoc. 11:9;

et quod impii, qui sepulti, e sepulcris ejicerentur, Jer. 8:1, 2; 2 Reg. 23:16-18. Quod autem ‘sepulcrum’ in opposito sensu significet mortem seu infernum, videatur Esai. 14:19-21; Ezech. 32:21-23, 25-26; Ps. 88:5, 6, 11, 12 [KJV 4, 5, 10, 11]; Num. 19:16, 18, 19.

Poznámky pod čarou:

1. This passage in the Manuscript reads: nam regeneratio est prima hominis resurrectio, moritur enim tunc quoad priorem hominem, 'hoc est quoad ejus amores et concupiscentias, ' et resurgit quoad novumet hujus amores et affectiones'; per regenerationem fit homo a mortuo vivus; inde significatio sepulchri in sensu interno; ‘cum apud hominem legentem Verbum idea est sepulchri, apud angelos apud eum est idea novae vitae; perit enim ex idea hominis, quae transit ad angelos, omne id quod mere corporeum, terrestre et mundanum est, et solum manet, aut loco ejus succedit, id quod caeleste est, caeleste quod illis, est resurrectio et regeneratio; ’ quod sepulchrum sit regeneratio. The three passages in inverted commas are lightly deleted.

2. The Manuscript inserts sed ad mortem.

3. The Manuscript has excitaverit

4. The Manuscript has sed

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.