Bible

 

Exodus 12

Studie

   

1 Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra Ægypti :

2 Mensis iste, vobis principium mensium : primus erit in mensibus anni.

3 Loquimini ad universum cœtum filiorum Israël, et dicite eis : Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.

4 Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui suæ, juxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni.

5 Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus : juxta quem ritum tolletis et hædum.

6 Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus : immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam.

7 Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum.

8 Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus.

9 Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni : caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis.

10 Nec remanebit quidquam ex eo usque mane ; si quid residuum fuerit, igne comburetis.

11 Sic autem comedetis illum : renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter : est enim Phase (id est, transitus) Domini.

12 Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus : et in cunctis diis Ægypti faciam judicia. Ego Dominus.

13 Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis : et videbo sanguinem, et transibo vos : nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Ægypti.

14 Habebitis autem hunc diem in monimentum : et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.

15 Septem diebus azyma comedetis : in die primo non erit fermentum in domibus vestris : quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israël, a primo die usque ad diem septimum.

16 Dies prima erit sancta atque solemnis, et Dies septima eadem festivitate venerabilis : nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent.

17 Et observabitis azyma : in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Ægypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.

18 Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam.

19 Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris : qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de cœtu Israël, tam de advenis quam de indigenis terræ.

20 Omne fermentatum non comedetis : in cunctis habitaculis vestris edetis azyma.

21 Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israël, et dixit ad eos : Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase.

22 Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem : nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane.

23 Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios : cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere.

24 Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum.

25 Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis cæremonias istas.

26 Et cum dixerint vobis filii vestri : Quæ est ista religio ?

27 victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israël in Ægypto, percutiens Ægyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit.

28 Et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.

29 Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum.

30 Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Ægyptus : et ortus est clamor magnus in Ægypto : neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus.

31 Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait : Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israël : ite, immolate Domino sicut dicitis.

32 Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi.

33 Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes : Omnes moriemur.

34 Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur : et ligans in palliis, posuit super humeros suos.

35 Feceruntque filii Israël sicut præceperat Moyses : et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam.

36 Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis : et spoliaverunt Ægyptios.

37 Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis.

38 Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis.

39 Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant : et fecerunt subcinericios panes azymos : neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Ægyptiis, et nullam facere sinentibus moram : nec pulmenti quidquam occurrerat præparare.

40 Habitatio autem filiorum Israël qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum.

41 Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti.

42 Nox ista est observabilis Domino, quando eduxit eos de terra Ægypti : hanc observare debent omnes filii Israël in generationibus suis.

43 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Hæc est religio Phase : omnis alienigena non comedet ex eo.

44 Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet.

45 Advena et mercenarius non edent ex eo.

46 In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis.

47 Omnis cœtus filiorum Israël faciet illud.

48 Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit : eritque sicut indigena terræ : si quis auem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.

49 Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos.

50 Feceruntque omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.

51 Et eadem die eduxit Dominus filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7996

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7996. ‘Omnis filius alienigenae non comedet illud’: quod significet illos qui non in vero et bono, quod ab illis separati, constat ex significatione ‘alienigenae’ quod sint qui extra Ecclesiam non agnoscentes aliquid veri et boni quae fidei, ut fuerunt gentes in terra Canaane, de qua n. 2049, 2115, ita qui non in vero et bono; et ex significatione ‘non comedere illud’ 1 quod sit non communicare et conjungi cum illis, ita 2 separati ab illis; agitur in nunc sequentibus de illis qui simul 3 comedent Paesach, et qui non 3 comedent; erat Paesach cena, quae 4 repraesentabat consociationes bonorum in caelo; in statutis quae 5 sequuntur, indicatur quinam consociari possent, et quinam non 6 possent. In genere convivia tam prandia quam cenae antiquis temporibus intra Ecclesiam fiebant ut consociarentur et conjungerentur quoad amorem, ac ut se mutuo instruerent in illis quae amoris et fidei, ita in illis quae caeli, videatur n. 3596, 3832, 5161; talia fuerunt illo tempore jucunda circa 7 comessationes, et fuerunt finis propter quem prandia et cenae; 8 ita nutriebatur mens et quoque corpus unanimiter et correspondenter; inde illis sanitas ac vita longaeva, ac inde illis intelligentia et sapientia, 9 tum inde illis communicatio cum caelo, et quibusdam manifesta cum angelis. 10 At sicut omnia interna 11 successu temporis evanescunt, et abeunt in externa, ita quoque conviviorum 12 et 13 comessationum fines qui hodie non sunt propter conjunctionem aliquam spiritualem sed propter conjunctiones mundanas, nempe propter lucra, propter ambitus honorum, 14 et propter voluptates 15 , inde nutritio corporis, sed nulla mentis 16 .

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts, nempe Paesach, .

2. separari

3. comederent

4. repraesentabant, in the First Latin Edition.

5. The Manuscript inserts nunc.

6. The Manuscript inserts consociari.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. jucunda illa erant illis cibus coelestis, qui cibus etiam repraesentatur in cibis qui super mensa, inde illis fuerunt jucunda externa et interna simul, ac vere jucunda quia externa repraesentabant interna illa, nempe terrestres cibi coelestes, per illos nutriebatur mens, et per hos corpus

9. ac inde quoque

10. The Manuscript inserts Caena paschalis tale convivium fuit, illis qui in Ecclesia repraesentativa; Sancta Caena quae successit etiam tale fuit cum Ecclesia Christiana inchoabatur;

11. The Manuscript inserts Ecclesiae.

12. seu

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. tum quoque

15. The Manuscript inserts corporeas.

16. The Manuscript inserts sed talia sunt consociationes infernales, quae sunt conjunctiones ac amicitiae externae, animis hostilia spirant contra se mutuoac contra alios, nam in infernis non sunt conjunctiones, sed tales illorum quales inter se sunt latronum, inde corpori non sanitas, minus menti, sed corpori morbi ac menti insaniae, ac vita denique in inferno.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Genesis 17

Studie

   

1 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus.

2 Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.

3 Cecidit Abram pronus in faciem.

4 Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.

5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.

6 Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.

7 Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.

8 Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.

9 Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.

10 Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum :

11 et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.

12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra :

13 eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.

14 Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.

15 Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.

16 Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum : eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.

17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ?

18 Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te.

19 Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum.

20 Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.

21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.

22 Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.

23 Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ : et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.

24 Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.

25 Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.

26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus :

27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.