Bible

 

Exodus 12

Studie

   

1 Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra Ægypti :

2 Mensis iste, vobis principium mensium : primus erit in mensibus anni.

3 Loquimini ad universum cœtum filiorum Israël, et dicite eis : Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.

4 Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui suæ, juxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni.

5 Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus : juxta quem ritum tolletis et hædum.

6 Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus : immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam.

7 Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum.

8 Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus.

9 Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni : caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis.

10 Nec remanebit quidquam ex eo usque mane ; si quid residuum fuerit, igne comburetis.

11 Sic autem comedetis illum : renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter : est enim Phase (id est, transitus) Domini.

12 Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus : et in cunctis diis Ægypti faciam judicia. Ego Dominus.

13 Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis : et videbo sanguinem, et transibo vos : nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Ægypti.

14 Habebitis autem hunc diem in monimentum : et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.

15 Septem diebus azyma comedetis : in die primo non erit fermentum in domibus vestris : quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israël, a primo die usque ad diem septimum.

16 Dies prima erit sancta atque solemnis, et Dies septima eadem festivitate venerabilis : nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent.

17 Et observabitis azyma : in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Ægypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.

18 Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam.

19 Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris : qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de cœtu Israël, tam de advenis quam de indigenis terræ.

20 Omne fermentatum non comedetis : in cunctis habitaculis vestris edetis azyma.

21 Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israël, et dixit ad eos : Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase.

22 Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem : nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane.

23 Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios : cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere.

24 Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum.

25 Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis cæremonias istas.

26 Et cum dixerint vobis filii vestri : Quæ est ista religio ?

27 victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israël in Ægypto, percutiens Ægyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit.

28 Et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.

29 Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum.

30 Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Ægyptus : et ortus est clamor magnus in Ægypto : neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus.

31 Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait : Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israël : ite, immolate Domino sicut dicitis.

32 Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi.

33 Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes : Omnes moriemur.

34 Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur : et ligans in palliis, posuit super humeros suos.

35 Feceruntque filii Israël sicut præceperat Moyses : et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam.

36 Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis : et spoliaverunt Ægyptios.

37 Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis.

38 Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis.

39 Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant : et fecerunt subcinericios panes azymos : neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Ægyptiis, et nullam facere sinentibus moram : nec pulmenti quidquam occurrerat præparare.

40 Habitatio autem filiorum Israël qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum.

41 Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti.

42 Nox ista est observabilis Domino, quando eduxit eos de terra Ægypti : hanc observare debent omnes filii Israël in generationibus suis.

43 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Hæc est religio Phase : omnis alienigena non comedet ex eo.

44 Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet.

45 Advena et mercenarius non edent ex eo.

46 In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis.

47 Omnis cœtus filiorum Israël faciet illud.

48 Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit : eritque sicut indigena terræ : si quis auem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.

49 Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos.

50 Feceruntque omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.

51 Et eadem die eduxit Dominus filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3812

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3812. ‘Dixit ei Laban, Utique os meum, et caro mea tu’: quod significet conjuncta quoad vera et quoad bona, constat a significatione 'os meum et caro mea tu' quod sit conjunctio; antiquis formula fuit dicendi de illis qui ex una domo, aut ex una familia, aut in aliqua cognatione fuerunt, ‘os meum et caro mea’, videatur n. 157; inde est quod per illa verba significetur conjunctio: quod quoad vera et quoad bona, est quia omnis conjunctio spiritualis fit per illa, et omnis conjunctio naturalis se refert ad illa; et praeterea per ‘os et carnem’ significatur proprium hominis, per ‘os’ proprium ejus intellectuale, et per ‘carnem’ proprium ejus voluntarium, ita per ‘os’ proprium quoad verum, nam hoc intellectualis est, et per ‘carnem’ proprium quoad bonum, nam hoc voluntatis est, videatur n. 148, 149.

[2] Quod proprium in genere concernit, est illud duplex, unum infernale, alterum caeleste; infernale accipit homo ab inferno, caeleste accipit a caelo, hoc est, per caelum a Domino; omne enim malum et inde falsum ab inferno influit, et omne bonum et inde verum a Domino: hoc novit homo ex doctrina fidei, sed vix unus inter myriades credit; inde est quod homo malum quod influit ab inferno, sibi appropriet seu suum faciat, et quod bonum quod a Domino, non afficiat illum, proinde non imputetur ei; quod homo non credat malum influere ab inferno, et bonum a Domino, est quia in amore sui est, qui amor hoc secum habet, usque adeo ut indignetur valde cum dicitur quod omne influat; inde nunc est quod omne proprium hominis non sit nisi quam malum, videatur n. 210, 215, 694, 731, 874-876, 987, 1023, 1044, 1047; at quod homo credat quod malum ab inferno, et bonum a Domino, est ex eo quod non in amore sui sit, sed in amore erga proximum et in amore in Dominum, hic amor hoc secum habet; inde est quod homo a Domino accipiat proprium caeleste, de quo n. 155, 164, 731, 1023, 1044, 1937, 1947, 2882, 2883, 2891.

[3] Proprium hoc in utroque sensu significatur per ‘os et carnem’;

inde est quod per ‘ossa’ in Verbo significetur verum et in opposito sensu falsum, et per ‘carnem’ bonum et in opposito sensu malum; quod per ‘ossa’ illud significetur, ex sequentibus locis constare potest;

apud Esaiam,

Ducet te Jehovah jugiter, et saturabit in ariditatibus animam tuam, et ossa tua expedita reddet, ut sis sicut hortus irriguus, 58:11;

‘ossa expedita reddere’ pro vivificare proprium intellectuale, hoc est, illustrare intelligentia, inde dicitur ‘ut sis sicut hortus irriguus’; quod ‘hortus’ sit intelligentia, videatur n. 100, 108, 1588:

apud eundem,

Tunc videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra sicut herba germinabunt, 66:14;

[4] ‘ossa sicut herba germinare’ pro simili:

apud Jeremiam,

Albi erant naziraei prae nive, candidi erant prae lacte: rubuerunt ossa prae gemmis, sapphirus polities eorum; obscurata est prae nigredine forma eorum, non cognoscuntur in plateis adhaesit cutis eorum ossi eorum, exaruit, facta est sicut lignum, Thren. 4:7, 8;

‘naziraeus’ pro homine caelesti, n. 3301; ‘albi prae nive et candidi prae lacte’ pro quod in caelesti vero; quod verum quia ex amore boni, dictum quod ‘rubuerunt ossa prae gemmis’; ‘albedo et candor’ prae dicitur de vero, n. 3301, ‘rubedo’ de bono, n. 3300,

‘gemmae’ de veris quae ex bono, n. 114; per 1 ‘adhaesit cutis ossi eorum’ describitur status mutatus quoad caelestia amoris, quod nempe ‘non caro ossi’, hoc est, non amplius bonum, tunc enim omne verum fit instar ‘cutis quae adhaeret ossi, exarescit et fit sicut lignum’:

[5] apud Ezechielem,

Paraboliza contra domum rebellionis parabolam, et dic ad eos, Sic dixit Dominus Jehovih, Appone ollam, appone, et etiam infunde in eam aquas, colligendo frusta ejus in eam, omne frustum bonum, femur et humerum, electione ossium imple, electionem gregis accipiendo, et etiam focus ossium sub illa, . .

.

etiam coquantur ossa in medio ejus, 24:3-5, 10; ‘olla’ pro violentia illata bono et vero, inde vocatur illa ‘urbs sanguinum’ ibi vers. 6; ‘frusta, frustum bonum, femur et humerus in illam collecta’ sunt carnes, quae sunt bona; ‘electio ossium, qua olla impleta’ pro veris; ‘focus ossium’ pro affectione veri; ‘coquantur ossa in medio ejus’ pro violentia illis illata; quod in hac parabola recondita sint arcana quae Divina, quisque videre potest, tum quod illa nequaquam sciri queant, nisi sciatur quid in sensu interno significatur per ollam, per frusta, femur et humerum, per electionem ossium, per focum ossium, 2 per coqui:

apud Micham, Nonne vestrum nosse judicium? odio habentes bonum, et amantes malum, rapientes cutem eorum desuper illis, et carnem eorum desuper ossibus eorum, qui comederunt carnem populi Mei, et cutem ejus desuper eis detraxerunt, et ossa eorum diffregerunt, ac diviserunt sicut in ollam, et sicut carnem in medium lebetis? 3:1. , 2, 3; similiter:

[6] apud Ezechielem,

Eduxit me in spiritu Jehovae, et posuit me in medio vallis, quae erat plena ossibus; ... dixit ad me, Num vivent ossa haec?

dixit ad me, Propheta Super ossibus his, et dic ad illa, Ossa arida, audite verbum Jehovae; sic dixit Dominus Jehovih ossibus his, Ecce Ego adducens 3 spiritum in vos, ut vivatis, dabo super vos nervos, et ascendere faciam super vos carnem, et obducam super vos cutem, et dabo in vobis spiritum ut vivatis.... Prophetavi, ... et accesserunt ossa, os ad os suum, vidi cum ecce super illis nervi, et caro ascendit, et obducta est super illis cutis superius, et spiritus non erat in illis, . .

.

et venit in ea spiritus, et revixerunt, et steterunt super pedibus suis, 4 37:1 seq. ;

agitur ibi in communi de instauratione Ecclesiae apud gentes, et in particulari de regeneratione hominis; ‘ossa arida’ pro proprio intellectuali, quod inanimatum est antequam vitam boni a Domino accipit; per illam animatur seu fit vivum; ‘caro’ quam Dominus ascendere facit super ossa 5 est proprium voluntarium quod proprium caeleste vocatur, ita 5 est bonum; ‘spiritus’ 5 est vita Domini, quae cum influit in bonum hominis quod ex proprio videtur sibi velle et facere, tunc bonum vivificatur, et ex bono verum, et fit ex ossibus aridis homo:

[7] apud Davidem,

Dissoluta sunt omnia ossa mea, factum est cor meum sicut cera, . .

.

numerare possum omnia ossa mea, ... 6 diviserunt vestes meas sibi, et super vestimentum meum jecerunt sortem, Ps. xxii

15, 18, 19 [KJV 14, 17, 18);

ibi de tentationibus Domini quoad Divina Vera, quae propria Domini; et inde vocantur ‘ossa mea’, et quoad Divinum Bonum quod proprium Domini, et inde vocatur ‘cor meum’: quod ‘cor’ sit bonum, videatur n. 3313, 3635; et quia ‘ossa’ significant vera illa, quae ‘numerare’ est per ratiocinia et falsa dissipare velle; ideo etiam immediate sequitur quod ‘diviserint vestes et super vestimentum jecerint sortem’, nam ‘vestes’ etiam sunt vera, sed exteriora, n. 297, 1073, 2576; ‘dividere illas et jacere sortem super vestimentum’ simile involvit, 7 ut quoque apud Matthaeum 27:35:

8 apud eundem,

Anima mea exsultat in Jehovah, laetetur in salute Ipsius, omnia ossa mea dicant, Quis sicut Tu? Ps. 35:9, 10;

manifeste quod ‘ossa’ in spirituali sensu sint intellectuale proprium:

apud eundem,

Audire facies me gaudium et laetitiam, exsultabunt ossa contrivisti, Ps. 51:10 [KJV 8);

‘exsultabunt ossa quae contrivisti’ pro recreatione per vera post tentationes.

[8] Quia ‘os’ significabat proprium intellectuale, seu proprium quoad verum, et in supremo sensu Divinum Verum quod Proprium Domini, inde ex statuto Paschatis erat quod non frangerent os agni paschalis, de qua re ita apud Mosen,

In domo una comedetur, non educes e domo de carne foras, et non os frangetis in eo, Exod. 12:46;

et alibi, Non relinquent de eo usque ad mane, et os non frangent de eo,

Num. 9:12;

‘os non frangere’, in supremo sensu, pro non violare Verum Divinum, et in sensu repraesentativo pro non violare verum cujusvis boni, quale enim boni et forma boni est ex veris, et est verum sustentaculum boni, sicut ossa sunt carnis.

[9] Quod Verbum, quod est ipsum Verum Divinum, vivificet mortuos, repraesentatum est per quod Vir revixerit, et surrexerit super pedes suos, qui conjectus in sepulcrum Elisaei tangeret ossa ejus, 2 Reg. 12:21;

quod ‘Elisaeus’ repraesentaverit Dominum quoad Verum Divinum seu Verbum, videatur n. 2762. Quod ossa in opposito sensu significent falsum quod ex proprio, patet ab his locis;

apud Jeremiam,

In tempore illo extrahent ossa regum Jehudae, et ossa principum ejus, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum, et ossa habitatorum Hierosolymae a sepulcris eorum, et expandent ea soli et lunae, et omni exercitui caelorum, quae amaverant, et quibus serviverant, 8:1, 2:

apud Ezechielem,

Dabo cadavera filiorum Israelis coram idolis eorum, et dispergam ossa vestra circum altaria vestra, 6:5:

apud Mosen,

Deus qui eduxit eum ex Aegypto, sicut robora unicornis illi, comedet gentes hostes suos, et ossa eorum franget et tela 9 ejus conteret, Num. 24:8: in libro Secundo Regum, Joshias rex confregit statuas, et excidit lucos, et implevit locum eorum ossibus hominis; ... sumpsit ossa ex sepulcris, et combussit super altari, ut immundum redderet illud; . .

.

sacrificavit omnes sacerdotes excelsorum qui ibi, super altaribus, et combussit ossa hominum Super iis, 23:14, 16,

20:

apud Mosen,

Anima quae tetigerit super superficie agri confossum gladio, aut mortuum, aut os hominis, aut sepulcrum, immundus erit septem dies, Num. 19:16, 18.

[10] Quia ‘ossa’ significant falsa, et ‘sepulcra’ mala in quibus illa, et quia hypocrisis est malum apparens extrinsecus ut bonum, sed intus est foedum a falsis et profanis, ideo Dominus ita 10 dicit apud Matthaeum, Vae vobis scribae et Pharisaei, hypocritae, quia similes vos facitis sepulcris dealbatis, quae foris quidem apparent pulchra, intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et omni immunditie; sic etiam vos foris quidem apparetis hominibus justi, intus vero pleni estis hypocrisi et iniquitate, xxiii

27, 28.

Ex his nunc patet quod per ‘ossa’ significetur proprium intellectuale tam quoad verum quam quoad falsum.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts quod.

2. The Manuscript inserts et.

3. spiritus, in the First Latin Edition

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. pro with ablatives following.

6. The Manuscript inserts illi vident, spectant me, .

7. idem repraesentatum et significatum fuit, per quod diviserint vestes et jecerint sortem super illos, Matth. 27:35.

8. The Manuscript inserts apud Eundem, Jehovah custodit omnia ossa mea, unum de illis non frangetur, Ps. 34:21;

etiam ibi in sensu interno de Domino, ubi omnia ossa mea sunt vera Divina Domini, non frangi pro non dissipari. 9. The First Latin Edition has eorum, but the Hebrew is sing, as in 4402f. The Hebrew meaning is disputed, some translate ‘shall crush his darts’, others ‘shall crush (them) with His darts’. Swedenborg accepts the former.

10. The Manuscript has de illis

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.