Bible

 

Exodus 12

Studie

   

1 Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra Ægypti :

2 Mensis iste, vobis principium mensium : primus erit in mensibus anni.

3 Loquimini ad universum cœtum filiorum Israël, et dicite eis : Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.

4 Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui suæ, juxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni.

5 Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus : juxta quem ritum tolletis et hædum.

6 Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus : immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam.

7 Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum.

8 Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus.

9 Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni : caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis.

10 Nec remanebit quidquam ex eo usque mane ; si quid residuum fuerit, igne comburetis.

11 Sic autem comedetis illum : renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter : est enim Phase (id est, transitus) Domini.

12 Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus : et in cunctis diis Ægypti faciam judicia. Ego Dominus.

13 Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis : et videbo sanguinem, et transibo vos : nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Ægypti.

14 Habebitis autem hunc diem in monimentum : et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.

15 Septem diebus azyma comedetis : in die primo non erit fermentum in domibus vestris : quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israël, a primo die usque ad diem septimum.

16 Dies prima erit sancta atque solemnis, et Dies septima eadem festivitate venerabilis : nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent.

17 Et observabitis azyma : in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Ægypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.

18 Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam.

19 Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris : qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de cœtu Israël, tam de advenis quam de indigenis terræ.

20 Omne fermentatum non comedetis : in cunctis habitaculis vestris edetis azyma.

21 Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israël, et dixit ad eos : Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase.

22 Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem : nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane.

23 Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios : cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere.

24 Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum.

25 Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis cæremonias istas.

26 Et cum dixerint vobis filii vestri : Quæ est ista religio ?

27 victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israël in Ægypto, percutiens Ægyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit.

28 Et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.

29 Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum.

30 Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Ægyptus : et ortus est clamor magnus in Ægypto : neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus.

31 Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait : Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israël : ite, immolate Domino sicut dicitis.

32 Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi.

33 Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes : Omnes moriemur.

34 Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur : et ligans in palliis, posuit super humeros suos.

35 Feceruntque filii Israël sicut præceperat Moyses : et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam.

36 Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis : et spoliaverunt Ægyptios.

37 Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis.

38 Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis.

39 Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant : et fecerunt subcinericios panes azymos : neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Ægyptiis, et nullam facere sinentibus moram : nec pulmenti quidquam occurrerat præparare.

40 Habitatio autem filiorum Israël qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum.

41 Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti.

42 Nox ista est observabilis Domino, quando eduxit eos de terra Ægypti : hanc observare debent omnes filii Israël in generationibus suis.

43 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Hæc est religio Phase : omnis alienigena non comedet ex eo.

44 Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet.

45 Advena et mercenarius non edent ex eo.

46 In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis.

47 Omnis cœtus filiorum Israël faciet illud.

48 Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit : eritque sicut indigena terræ : si quis auem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.

49 Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos.

50 Feceruntque omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.

51 Et eadem die eduxit Dominus filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10135

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10135. ‘Et agnum alterum facies inter vesperas’: quod significet simile in statu lucis et amoris in externo homine, constat ex significatione ‘facere agnum’ seu sacrificare illum, quod sit remotio a malis per bonum innocentiae a Domino, ut mox supra n. 10134, et ex significatione ‘inter vesperas’ quod sit in statu lucis et amoris in externo homine; per ‘vesperam’ enim in Verbo significatur status interiorum cum vera fidei sunt in obscuro et bona amoris 1 in aliquo frigido; nam status amoris et lucis variantur apud angelos, sicut in mundo variantur status temporum diei, quae sunt mane, meridies, vespera, nox seu diluculum, et iterum mane; quando angeli in statu amoris sunt, tunc illis est mane et tunc apparet illis Dominus ut Sol oriens; quando in statu lucis sunt, tunc illis est meridies, quando autem in statu lucis in obscuro sunt, tunc est illis vespera; et postea cum in statu amoris in obscuro seu in aliquo frigido sunt, tunc est illis nox, seu potius diluculum ante mane;

[2] tales status angelis succedunt continue, et per illos perficiuntur continue; sed 2 variationes illae non existunt ex Sole ibi, ejus 3 ortu et occasu, sed ex statu interiorum ipsorum angelorum, desiderant enim illi sicut homines jam esse in internis suis, jam in externis; cum in internis sunt, tunc in statu amoris et inde 4 lucis in claro sunt, et cum in externis 5 , tunc in statu amoris et inde 6 lucis in obscuro 7 sunt, nam externum tale est respective ad internum; inde origo variationum status angelorum est; quod tales illis status et tales variationes sint, est quia Sol caeli, qui ibi est Dominus, est ipse Divinus Amor; quapropter calor qui inde procedit est bonum amoris, et lux quae inde est verum fidei; nam omnia quae ab illo Sole procedunt sunt viva, et non sicut illa quae a sole mundi, quae sunt mortua;

[3] inde constare potest quid caelestis calor et quid caelestis lux; et unde est quod per ‘calorem’, ‘flammam’, et ‘ignem’ in Verbo significetur bonum amoris, ac per ‘lucem et splendorem ejus’ verum fidei, et quod 8 per ‘Solem’ Ipse Dominus quoad Divinum Amorem'; quod Dominus in caelis 9 sit Sol, videatur n. 3636, 3643, 4321 fin. , 5097, 7078, 10 7083, 7171, 7173, 8812, quod calor inde sit bonum amoris, n. 3338, 3339, 3636, 3693, 4018, 11 5215, 6032, 6314, et quod lux ex illo Sole sit Divinum Verum, ex quo fides, intelligentia, et sapientia, citata n. 9548, 9684. Ex his nunc constare potest quid per ‘mane’ et quid per ‘vesperam’ significatur.

[4] Sed sciatur quod hic mane involvat etiam meridiem, et quod vespera etiam diluculum, cum enim in Verbo dicitur ‘mane et vespera’, tunc intelligitur totus dies, ita per mane etiam meridies 12 , et per vesperam etiam nox seu diluculum; inde est quod per ‘mane’ hic significetur status amoris, et quoque 13 lucis in claro, seu in interno homine, et per vesperam status lucis, et quoque amoris in obscuro, seu in externo homine.

[5] Quod per ‘inter vesperas’ non intelligatur tempus inter vesperam unius diei et vesperam alterius diei, sed tempus inter vesperam et mane, ita inclusive nox seu diluculum, patet ex eo quod holocaustum juge ex agno non solum factum sit vesperi sed etiam mane; inde constare potest quod simile per ‘inter vesperas’ significetur alibi, ut quod facerent Paesach inter vesperas, Exod. 12:6; Num. 9:5, 11;

quod etiam explicatur alibi his verbis, Sacrificabis Paesach in vespera, cum occiderit sol, tempore stato exitus ex Aegypto: deinde coques et comedes in loco quem elegerit Jehovah Deus tuus, et respicies mane, et ibis in tentoria tua, Deut. 16:6, 7.

[6] Quod ‘vespera’ in genere significet statum lucis in obscuro, constat apud Jeremiam,

Surgite et ascendamus in meridie; vae 14 nobis, quia abit dies, quia inclinatae sunt umbrae vesperae! surgite, ascendamus in nocte, et perdamus palatia, 6:4, 5;

ibi ‘vespera et nox’ significant ultima tempora Ecclesiae, quando omnia fidei et amoris destructa sunt:

apud Sachariam, Erit dies unus, qui notus Jehovae, cum 15 circa tempus vesperae erit lux: in die illo exibunt aquae vivae ex Hierosolyma, et Jehovah erit in Regem super totam terram, xiv [7, ] 8, 9; ibi de Adventu Domini; finis Ecclesiae est ‘tempus vesperae’, ‘lux’ est Dominus quoad Divinum Verum: similiter apud Danielem,

Unus sanctus dixit ad me, Usque ad vesperam, mane, bis mille trecenta, 8:13 [ , 14].

Poznámky pod čarou:

1. et bona amoris sunt in obscuro et

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. solis ibi

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript inserts sunt.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript places this after sunt.

8. The Manuscript inserts in genere.

9. ibi

10. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. et non simul meridies et nox, tunc per mane etiam intelligitur meridies

13. inde

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. non dies nec nox, quia

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.