Bible

 

Exodus 11

Studie

   

1 Et dixit Dominus ad Moysen : Adhuc una plaga tangam Pharaonem et Ægyptum, et post hæc dimittet vos, et exire compellet.

2 Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua, vasa argentea et aurea.

3 Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Ægypti coram servis Pharaonis et omni populo.

4 Et ait : Hæc dicit Dominus : Media nocte egrediar in Ægyptum :

5 et morietur omne primogenitum in terra Ægyptiorum, a primogenito Pharaonis, qui sedet in solio ejus, usque ad primogenitum ancillæ quæ est ad molam, et omnia primogenita jumentorum.

6 Eritque clamor magnus in universa terra Ægypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est.

7 Apud omnes autem filios Israël non mutiet canis ab homine usque ad pecus : ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israël.

8 Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes : Egredere tu, et omnis populus qui subjectus est tibi : post hæc egrediemur.

9 Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen : Non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Ægypti.

10 Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta, quæ scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël de terra sua.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7724

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7724. ‘Etiam infans ibit cura vobis’: quod significet quod ex vero, constat ex significatione ‘infantis’ hic, quod sit verum, nam per ‘infantem’ intelliguntur pueri, adolescentes, juvenes, verbo, filii, per quos quod significentur illa quae sunt intelligentiae, ita vera, videatur n. 7668; et ex significatione ‘ire cum vobis’ quod sit quod relinquendi ut colant Dominum Deum suum. Dicendum quid sit colere Dominum ex bono, 1 et quid colere ex vero absque bono, quae hic 2 significantur per ‘gregem et armentum quod subsistet’, et per ‘infantem quod ibit’: ipsissimus cultus fit ex bono per verum, nam Dominus in bono est praesens; cultus autem ex vero absque bono non est cultus, sed 3 modo ritus et actus externus absque interno, est enim verum absque bono 4 duntaxat scientificum; id scientificum ut fiat fidei, conjungetur bono, et tunc transit in internum hominem 5 , et fit fides; quod fides absque charitate non sit fides, saepius 6 ostensum est; inde patet quid sit cultus ex bono et quid cultus ex vero absque bono. Per bonum ex quo cultus intelligitur bonum vitae, quod spirituale factum est per conjunctionem cum vero, nam bonum spirituale quale suum habet ex vero, ac verum essentiam suam habet ex bono, sic ut bonum sit anima veri; inde iterum patet quale est verum absque bono, quod sit sicut corpus absque anima, ita sicut cadaver.

Poznámky pod čarou:

1. aut

2. significatur per quod grex et armentum subsistet, et quod infans ibit

3. solum

4. modo

5. The Manuscript inserts, ubi est coelum ejus.

6. The Manuscript inserts prius.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.