Bible

 

Exodus 1

Studie

1 Hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob : singuli cum domibus suis introierunt :

2 Ruben, Simeon, Levi, Judas,

3 Issachar, Zabulon et Benjamin,

4 Dan et Nephthali, Gad et Aser.

5 Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta : Joseph autem in Ægypto erat.

6 Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa,

7 filii Israël creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt : ac roborati nimis, impleverunt terram.

8 Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph.

9 Et ait ad populum suum : Ecce, populus filiorum Israël multus, et fortior nobis est.

10 Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur : et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.

11 Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus : ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses.

12 Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant :

13 oderantque filios Israël Ægyptii, et affligebant illudentes eis,

14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur.

15 Dixit autem rex Ægypti obstetricibus Hebræorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua,

16 præcipiens eis : Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit : si masculus fuerit, interficite eum : si femina, reservate.

17 Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares.

18 Quibus ad se accersitis, rex ait : Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis ?

19 Quæ responderunt : Non sunt Hebreæ sicut ægyptiæ mulieres : ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.

20 Bene ergo fecit Deus obstetricibus : et crevit populus, confortatusque est nimis.

21 Et quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit eis domos.

22 Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens : Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite : quidquid feminini, reservate.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6715

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6715. SENSUS INTERNUS

vers. 1-4. Et ivit vir e domo Levi, et duxit filiam Levi. Et concepit mulier, et peperit filium, et vidit illum quod bonus ille, et abscondit illum tribus mensibus. Et non potuit amplius abscondere illum, et accepit sibi capsam junci, et bituminavit illam bitumine et pice, et posuit in illa natum, et posuit in alga ad ripam fluminis. Et stabat soror ejus e longinquo ad cognoscendum quid fieret illi. ‘Ivit vir e domo Levi’ significat originem veri ex bono: ‘et duxit filiam Levi’ significat conjunctionem cum bono: ‘et concepit mulier’ significat primum ortus: ‘et peperit filium’ significat legem Divinam in sua origine: ‘vidit illum quod bonus ille’ significat apperceptionem quod per caelum: ‘et abscondit illum tribus mensibus’ significat plenum temporis quo non apparuit: ‘et non potuit amplius abscondere illum’ significat tempus cum apparere debuit: ‘et accepit sibi capsam junci’ significat vile quod circumcirca, sed usque a vero derivatum: ‘et bituminavit illam bitumine et pice’ significat bonum mixtum malis et falsis: ‘et posuit in illa natum’ significat quod intime ibi lex Divina in 1 sua origine: ‘et posuit illum in alga ad ripam fluminis’ significat quod primum inter scientifica 2 falsa: ‘et stabat soror ejus e longinquo ad cognoscendum quid fieret illi’ significat verum Ecclesiae procul inde, et advertentiam.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2Arcana Coelestia 6724 written above falsa

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.