Bible

 

Exodus 1

Studie

1 Hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob : singuli cum domibus suis introierunt :

2 Ruben, Simeon, Levi, Judas,

3 Issachar, Zabulon et Benjamin,

4 Dan et Nephthali, Gad et Aser.

5 Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta : Joseph autem in Ægypto erat.

6 Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa,

7 filii Israël creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt : ac roborati nimis, impleverunt terram.

8 Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph.

9 Et ait ad populum suum : Ecce, populus filiorum Israël multus, et fortior nobis est.

10 Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur : et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.

11 Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus : ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses.

12 Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant :

13 oderantque filios Israël Ægyptii, et affligebant illudentes eis,

14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur.

15 Dixit autem rex Ægypti obstetricibus Hebræorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua,

16 præcipiens eis : Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit : si masculus fuerit, interficite eum : si femina, reservate.

17 Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares.

18 Quibus ad se accersitis, rex ait : Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis ?

19 Quæ responderunt : Non sunt Hebreæ sicut ægyptiæ mulieres : ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.

20 Bene ergo fecit Deus obstetricibus : et crevit populus, confortatusque est nimis.

21 Et quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit eis domos.

22 Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens : Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite : quidquid feminini, reservate.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6677

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6677. ‘Et si filia illa, et vivat’: quod significet quod non si bonum, constat ex significatione ‘filiae’ quod sit bonum, de qua n. 489-491, 2362; et ex significatione ‘vivere’ quod sit quod non destruendum. Causa quod rex Aegypti dixerit quod filius occideretur, non autem filia, patet a sensu interno, qui est quod verum conarentur destruere, non autem bonum; cum enim infernales 1 infestant, tunc licet illis aggredi vera, non autem bona; causa est quia vera sunt quae oppugnari 2 possunt, non autem bona, haec tuta sunt a Domino, cumque infernales tentant aggredi bona, dejiciuntur profunde in infernum, nam ad praesentiam boni consistere nequeunt, est enim in omni bono Dominus praesens; inde est quod angeli, quia in bono sunt, tantam potestatem super infernales spiritus habeant ut unus illorum milia infernalium domare possit; 3 sciendum quod in bono 4 sit vita, nam bonum est amoris, et amor est vita hominis; si malum quod est amoris sui et mundi et est apparens bonum iis qui in illis sunt impugnat bonum quod est amoris caelestis, pugnat vita unius contra vitam alterius, et quia vita ex bono amoris caelestis est ex Divino, idcirco vita ex amore sui et mundi tunc, si collidit cum illa, incipit exstingui, 5 suffocatur enim et sic cruciantur sicut qui in agone mortis sunt; quapropter se praecipitant in infernum, ubi iterum vitam suam recuperant, videatur n. 3938, 4225, 4226, 5057, 5058; haec quoque causa est quod a malis geniis et spiritibus bonum oppugnari nequeat, ac ita quod illi non ausint bonum destruere; aliter 6 se habet cum vero, hoc non vitam habet in se, sed a bono, hoc est, per bonum a Domino.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts spiritus.

2. queunt

3. praeterea

4. est

5. inde qui in vita mali tunc sibi apparent quasi suffocari; et quoque cruciari

6. The Manuscript inserts vero.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.