Bible

 

Exodus 1

Studie

1 Hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob : singuli cum domibus suis introierunt :

2 Ruben, Simeon, Levi, Judas,

3 Issachar, Zabulon et Benjamin,

4 Dan et Nephthali, Gad et Aser.

5 Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta : Joseph autem in Ægypto erat.

6 Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa,

7 filii Israël creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt : ac roborati nimis, impleverunt terram.

8 Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph.

9 Et ait ad populum suum : Ecce, populus filiorum Israël multus, et fortior nobis est.

10 Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur : et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.

11 Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus : ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses.

12 Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant :

13 oderantque filios Israël Ægyptii, et affligebant illudentes eis,

14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur.

15 Dixit autem rex Ægypti obstetricibus Hebræorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua,

16 præcipiens eis : Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit : si masculus fuerit, interficite eum : si femina, reservate.

17 Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares.

18 Quibus ad se accersitis, rex ait : Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis ?

19 Quæ responderunt : Non sunt Hebreæ sicut ægyptiæ mulieres : ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.

20 Bene ergo fecit Deus obstetricibus : et crevit populus, confortatusque est nimis.

21 Et quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit eis domos.

22 Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens : Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite : quidquid feminini, reservate.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6637

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6637. ‘Haec nomina filiorum Israelis’: quod significet quale Ecclesiae, constat ex significatione ‘nominis’ quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2628, 2724, 3006, 3421; ex repraesentatione ‘filiorum Israelis’ quod sint vera spiritualia, de qua n. 5414, 5879, 5951; et ex repraesentatione ‘Israelis’ quod sit bonum veri seu bonum spirituale, de qua n. 3654, 4598, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833. Quia Israel repraesentat bonum veri seu bonum spirituale ac ‘filii ejus’ vera spiritualia in naturali, ideo ‘filii Israelis’ repraesentant Ecclesiam, nam Ecclesia est Ecclesia ex bono spirituali et ex veris inde; qui non est in bono spirituali, hoc est, in bono charitatis 1 , et in veris spiritualibus, hoc est, in veris fidei, non est ab Ecclesia utcumque natus est intra Ecclesiam; totum enim regnum caeleste Domini est in bono amoris et fidei; nisi Ecclesia sit in simili, 2 non potest esse Ecclesia quia non conjuncta cum caelo', nam Ecclesia est regnum Domini in terris 3 .

Quod Ecclesia dicatur, non est ex eo quod Verbum ibi sit et quod doctrinalia inde, nec ex eo quod Dominus ibi notus sit et quod sacramenta sint ibi, sed Ecclesia est ex eo quod secundum Verbum seu secundum doctrinam e Verbo vivatur, 4 ac ut doctrina sit norma vitae; qui non tales sunt non ab Ecclesia sunt sed sunt extra illam; et qui in malo vivunt, ita qui contra doctrinam, sunt longius extra Ecclesiam quam gentiles qui prorsus nihil sciunt de Verbo, de Domino, deque sacramentis; nam illi quia sciunt bona et vera Ecclesiae, apud se exstinguunt Ecclesiam, quod Gentiles nequeunt facere quia ignorant illa. Sciendum quoque quod unusquisque qui in bono charitatis et fidei vivit sit Ecclesia, et quod sit regnum Domini; inde etiam vocatur templum, ut et domus Dei; ex illis qui sunt Ecclesiae in particulari, utcumque dissiti sunt, constituitur Ecclesia in communi; hoc nunc est Ecclesia quae per ‘filios Israelis’ hic et in sequentibus 5 intelligitur.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts est.

2. The Manuscript inserts et sic conjuncta coelo, .

3. The Manuscript inserts, et utrumque, tam coelum quam Ecclesia, in simili.

4. utque

5. The Manuscript inserts in sensu interno.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.