Bible

 

Deuteronomium 8

Studie

   

1 Omne mandatum, quod ego præcipio tibi hodie, cave diligenter ut facias, ut possitis vivere, et multiplicemini, ingressique possideatis terram, pro qua juravit Dominus patribus vestris.

2 Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te, atque tentaret, et nota fierent quæ in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non.

3 Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui : ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei.

4 Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquam vetustate defecit, et pes tuus non est subtritus, en quadragesimus annus est :

5 ut recogites in corde tuo, quia sicut erudit filium suum homo, sic Dominus Deus tuus erudivit te,

6 ut custodias mandata Domini Dei tui, et ambules in viis ejus, et timeas eum.

7 Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum, aquarumque et fontium, in cujus campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi :

8 terram frumenti, hordei ac vinearum, in qua ficus, et malogranata, et oliveta nascuntur : terram olei ac mellis,

9 ubi absque ulla penuria comedes panem tuum, et rerum omnium abundantia perfrueris : cujus lapides ferrum sunt, et de montibus ejus æris metalla fodiuntur :

10 ut cum comederis, et satiatus fueris, benedicas Domino Deo tuo pro terra optima, quam dedit tibi.

11 Observa, et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui, et negligas mandata ejus atque judicia et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie :

12 ne postquam comederis et satiatus fueris, domos pulchras ædificaveris, et habitaveris in eis,

13 habuerisque armenta boum, et ovium greges, argenti et auri, cunctarumque rerum copiam,

14 elevetur cor tuum, et non reminiscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis,

15 et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens flatu adurens, et scorpio, ac dipsas, et nullæ omnino aquæ : qui eduxit rivos de petra durissima,

16 et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui. Et postquam afflixit ac probavit, ad extremum misertus est tui,

17 ne diceres in corde tuo : Fortitudo mea, et robur manus meæ, hæc mihi omnia præstiterunt :

18 sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi præbuerit, ut impleret pactum suum, super quo juravit patribus tuis, sicut præsens indicat dies.

19 Sin autem oblitus Domini Dei tui, secutus fueris deos alienos, coluerisque illos et adoraveris : ecce nunc prædico tibi quod omnino dispereas.

20 Sicut gentes, quas delevit Dominus in introitu tuo, ita et vos peribitis, si inobedientes fueritis voci Domini Dei vestri.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2838

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2838. ‘Quod dicitur hodie’: quod significet perpetuum, constat a significatione ‘hodie’ in Verbo, de qua sequitur: aliquoties legitur in Verbo, usque ad hunc diem, seu ad hodie; ut 1 prius, Hic pater Moabi ad hunc usque diem; et pater Ammonis ad hunc usque diem, Gen. 19:37, 38: et 2 dein Nomen urbis Beersheba usque ad hunc diem, Gen. 26:33:

3 tum Non edunt filii Israelis nervum 4 emoti, qui super vola femoris, usque ad diem hunc, Gen. 32:32: 5 ut et 6

Haec statua sepulcri Rachelis, usque ad diem, Gen. 35:20.

Posuit Josephus in statutum, usque ad diem hunc, 47:26;

haec in sensu historico spectant tempus quando Moses vixit, sed in sensu interno per ‘hunc diem’ et per ‘hodie’ significatur status perpetuum et aeternum; quod ‘dies’ sit status, videatur n. 23, 487, 488, 493, 893, ita quoque ‘hodie’ quod est tempus praesens; quod temporis est in mundo, hoc aeternum est in caelo; ut hoc significaretur, adjectum est hodie, vel ad hunc diem, tametsi appareat iis qui in sensu historico sunt, tanquam nihil praeterea involveret; similiter dicitur alibi in Verbo, ut Jos. 4:9; 6:25; 7:26; Jud. 1:21, 26;

et aliis in locis.

[2] Quod ‘hodie’ significet perpetuum et aeternum, constare potest apud Davidem,

Narrabo statutum, Jehovah dixit ad me, Filius Meus Tu, Ego hodie genui Te, Ps. 2:7;

ubi manifeste ‘hodie’ pro 7 aeterno:

apud eundem In aeternum Jehovah Verbum Tuum consistit in 8 caelis, In generationem et generationem veritas Tua; stabilivisti terram, et stat, ad judicia Tua stant hodie, Ps. 119:89-91;

ubi etiam manifeste ‘hodie’ pro aeterno:

apud Jeremiam,

Antequam formavi te in ventre, novi te, et antequam exires ex utero, sanctificabam te, prophetam gentibus dedi te, ... praefeci te die hoc (hodie) super gentes et super regna; ... et dedi te hodie in urbem munitam, et in columnam ferri, et in muros aeris, 1:5, 10, 18; ibi in sensu litterae agitur de Jeremia, sed in sensu interno intelligitur Dominus; ‘praefeci te die hoc, seu hodie, super gentes et super regna, et dedi te hodie in urbem munitam’ pro ab aeterno; de Domino non aliud quam aeternum praedicari potest:

[3] apud Mosen,

Vos stantes hodie omnes vos coram Jehovah Deo vestro, ad transeundum in foedus Jehovae Dei tui, et in adjuramentum Ipsius, quod Jehovah Deus tuus excidit tecum hodie, propterea ut constituat te hodie Sibi in populum, et Ipse erit tibi in Deum; ... et quidem non cum vobis solis, ... sed cum qui hic cum nobis stant hodie coram Jehovah Deo nostro, et cum qui non cum nobis hodie, Deut. 29:9, 11, 12, [Deut. 29:13], Deut. 29:14 [KJV Deut. 29:10, 12-15];

hic in sensu litterae est ‘hodie’ tempus praesens cum Moses locutus ad populum, sed ‘usque quod’ involvat tempus sequens et perpetuum, constare potest, nam pangere foedus cum aliquo, et cum illis qui ibi et non ibi, involvit perpetuum; ipsum perpetuum est quod intelligitur in sensu interno.

[4] Quod ‘quotidie et hodie’ significent perpetuum, constat etiam a sacrificio quod fiebat quovis die, hoc propter significationem diei, quotidie et hodie, dicebatur sacrificium juge, seu perpetuum, Num. 28:3, 23; Dan. 8:13; 11:31; 12:2.

Hoc adhuc evidentius patet a manna quae pluebat ex caelo, de qua ita apud Mosen,

Ecce Ego pluere faciens panem e caelo, et exibit populus, et colligent rem die in diem, ... et non relinquetur de eo ad mane:... quod reliquerunt ad mane, produxit vermes, et computruit; ... praeter quod die ante sabbatum, Exod. 16:4, 19, 20, 23; hoc ideo, quia ‘manna’ significabat Divinum Humanum Domini, Joh. 6:31, 32, 49, 50, 58; et quia Divinum Humanum Domini, significabat cibum caelestem, qui non alius est quam amor et charitas cum fidei bonis et veris; hic cibus in caelis quovis momento angelis a Domino datur, ita in perpetuum et in aeternum, videatur n. 2493 hoc quoque est, quod intelligitur in Oratione Domini per Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, Matth. 6:11; Luc. 11:3; hoc est, omni instanti in aeternum.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has in praecedentibus

2. The Manuscript has in sequentibus

3. The Manuscript has et dein

4. The Manuscript has luxati

5. The Manuscript has tum

6. The Manuscript inserts illius.

7. The Manuscript inserts ab.

8. The Manuscript has caelo

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.