Bible

 

Deuteronomium 6

Studie

   

1 Hæc sunt præcepta, et cæremoniæ, atque judicia, quæ mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam :

2 ut timeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia mandata et præcepta ejus, quæ ego præcipio tibi, et filiis, ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitæ tuæ, ut prolongentur dies tui.

3 Audi, Israël, et observa ut facias quæ præcepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem.

4 Audi, Israël : Dominus Deus noster, Dominus unus est.

5 Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua.

6 Eruntque verba hæc, quæ ego præcipio tibi hodie, in corde tuo :

7 et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens.

8 Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos,

9 scribesque ea in limine, et ostiis domus tuæ.

10 Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua juravit patribus tuis Abraham, Isaac, et Jacob, et dederit tibi civitates magnas et optimas, quas non ædificasti,

11 domos plenas cunctarum opum, quas non exstruxisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quæ non plantasti,

12 et comederis, et saturatus fueris :

13 cave diligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius jurabis.

14 Non ibitis post deos alienos cunctarum gentium, quæ in circuitu vestro sunt :

15 quoniam Deus æmulator Dominus Deus tuus in medio tui : nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te, et auferat te de superficie terræ.

16 Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis.

17 Custodi præcepta Domini Dei tui, ac testimonia et cæremonias, quas præcepit tibi :

18 et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi : et ingressus possideas terram optimam, de qua juravit Dominus patribus tuis,

19 ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est.

20 Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens : Quid sibi volunt testimonia hæc, et cæremoniæ, atque judicia, quæ præcepit Dominus Deus noster nobis ?

21 dices ei : Servi eramus Pharaonis in Ægypto, et eduxit nos Dominus de Ægypto in manu forti :

22 fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Ægypto contra Pharaonem, et omnem domum illius in conspectu nostro,

23 et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua juravit patribus nostris.

24 Præcepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima hæc, et timeamus Dominum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diebus vitæ nostræ, sicut est hodie.

25 Eritque nostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia præcepta ejus coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7847

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7847. ‘Et dabunt super binos postes et super superliminare’: quod significet vera et bona naturalis, constat ex significatione ‘postium januae’ quod sint vera naturalis; et ex significatione ‘superliminaris’ quod sint bona ejus; quod postes et superliminare illa sint, est quia per ‘domum’ significatur ipse homo seu mens ejus, et per illa quae januae sunt significantur quae inserviunt pro introducendo; quae quod sint vera et bona naturalis, patet, nam naturalis homo prius instruitur quam rationalis, et quae homo tunc discit sunt naturalia, quibus insinuantur successive spiritualia, quae sunt interiora; inde patet quomodo naturale quoad vera et bona inservit pro introducendo. Praeterea ‘superliminare et postes’ simile significant ac frontale et manus apud hominem; ideae angelicae tales sunt ut 1 naturalia referant ad talia quae hominis sunt; causa est quia mundus spiritualis seu caelum est in forma hominis, ac ideo ad illam se referunt omnia illius mundi, hoc est, omnia spiritualia, quae sunt vera et bona, ut ad finem plurium capitum, ubi de correspondentiis, ostensum est; et quia naturalia in ideis angelicis fiunt spiritualia, 2 ita quoque domus, quae illis est mens hominis, et cubicula et conclavia 3 interiora mentis, ac fenestrae, januae, postes, et superliminaria, 4 sunt exteriora 5 mentis quae introducunt; quia angelicae ideae tales sunt, etiam vivae sunt; et sic quae in mundo naturali objecta mortua sunt, dum in mundum spiritualem transeunt, fiunt objecta viva, nam omne spirituale est vivum, quia procedit a Domino.

[2] Quod ‘postes et superliminare’ simile significent 6 ac apud hominem frontale et manus, apparet ab his apud Moschen, Amabis Jehovam Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis; alliges ea in signum super manum tuam, et sint in frontalia inter oculos tuos; et scribas ea super postes domus tuae, et in portis tuis, Deut. 6:5, 8, 9, 11:13, 18, 20; 7 quia simile involvunt, dictum est utrumque.

[3] Quod ‘superliminare et postes’ in spirituali sensu sint bona et vera naturalis, per quae introductio ad spiritualia, constat a descriptione novi templi apud Ezechielem,

per quod significatur Ecclesia spiritualis; ibi pluries memorantur postes et superliminaria, quae etiam mensurata sunt; quod nequaquam factam esset nisi 8 illa etiam aliquid Ecclesiae ac caeli, hoc est, aliquid spirituale significarent, prout sequentia apud illum prophetam, Sacerdos accipiet de sanguine peccati, et dabit super postem domus, et super quattuor angulos prominentiae altaris, et super postem portae atrii interioris, in primo die mensis, 45:19:

apud eundem,

Intrabit princeps via porticus foris, et stabit apud postem portae, et sacerdotes facient holocaustum illius 9 , tunc adorabit super limine portae, 46:2;

quod per ‘templum’ ibi non templum intelligatur sed Ecclesia Domini, quisque scire potest, nam talia quae ibi in pluribus capitibus descripta sunt nusquam evenerunt, nec evenient. Quod in supremo sensu per ‘templum’ intelligatur Dominus quoad Divinum 10 Humanum, Ipse docet apud Joh. 2:19, 21, 22; inde in sensu repraesentativo per ‘templum’ intelligitur Ecclesia Ipsius; quod angelus mensus sit superliminaria novi 11 illius templi, videatur Ezech. 40:9, 10, 14, 16, 24, 12:21, 25, quae mensuratio nullius rei foret nisi ‘superliminaria’ significarent aliquid Ecclesiae, et quoque numeri. Quia ‘postes et superliminare’ significabant vera et bona in naturali, quae introductioni inserviunt, idcirco in templo illo novo ea ‘facta sunt quadrata prospectu’, Ezech. 41:21; 12 ac ideo in templo Salomonis postes facti sunt ex lignis olei, I Reg. 6:31, 33; ‘lignum olei’ significabat bonum veri seu bonum quod est Ecclesiae spiritualis.

Poznámky pod čarou:

1. quae in natura sunt

2. idcirco illa se referunt ad talia quae sunt hominis, inde est quod domus illis sit homo, seu mens ejus,

3. The Manuscript inserts domus sint.

4. sint

5. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

6. cum frontali et cum manibus apud hominem, patet

7. simile hic significat quod scriberent illa super postes domus, ac quod alligarent in signum super manum et in frontalia

8. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

9. The Manuscript inserts et pacifica illorum.

10. The Manuscript inserts Suum.

11. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

12. sicut etiam in Templo Salominis, I Reg. 7:5; ac ideo in hoc templo

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.