Bible

 

Deuteronomium 5

Studie

   

1 Vocavitque Moyses omnem Israëlem, et dixit ad eum : Audi, Israël, cæremonias atque judicia, quæ ego loquor in auribus vestris hodie : discite ea, et opere complete.

2 Dominus Deus noster pepigit nobiscum fœdus in Horeb.

3 Non cum patribus nostris iniit pactum, sed nobiscum qui in præsentiarum sumus, et vivimus.

4 Facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis.

5 Ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba ejus : timuistis enim ignem, et non ascendistis in montem. Et ait :

6 Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.

7 Non habebis deos alienos in conspectu meo.

8 Non facies tibi sculptile, nec similitudinem omnium, quæ in cælo sunt desuper, et quæ in terra deorsum, et quæ versantur in aquis sub terra.

9 Non adorabis ea, et non coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus : Deus æmulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me :

10 et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, et custodientibus præcepta mea.

11 Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra : quia non erit impunitus qui super re vana nomen ejus assumpserit.

12 Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus.

13 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.

14 Septimus dies sabbati est, id est, requies Domini Dei tui. Non facies in eo quidquam operis tu, et filius tuus, et filia, servus et ancilla, et bos, et asinus, et omne jumentum tuum, et peregrinus qui est intra portas tuas : ut requiescat servus tuus, et ancilla tua, sicut et tu.

15 Memento quod et ipse servieris in Ægypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti, et brachio extento. Idcirco præcepit tibi ut observares diem sabbati.

16 Honora patrem tuum et matrem, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.

17 Non occides,

18 neque mœchaberis,

19 furtumque non facies :

20 nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

21 Non concupisces uxorem proximi tui : non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa quæ illius sunt.

22 Hæc verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis, et caliginis, voce magna, nihil addens amplius : et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi.

23 Vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum, et montem ardere vidistis, accessistis ad me omnes principes tribuum et majores natu, atque dixistis :

24 Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem et magnitudinem suam : vocem ejus audivimus de medio ignis, et probavimus hodie, quod loquente Deo cum homine, vixerit homo.

25 Cur ergo moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus ? si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur.

26 Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus, et possit vivere ?

27 Tu magis accede : et audi cuncta quæ dixerit Dominus Deus noster tibi : loquerisque ad nos, et nos audientes faciemus ea.

28 Quod cum audisset Dominus, ait ad me : Audivi vocem verborum populi hujus quæ locuti sunt tibi : bene omnia sunt locuti.

29 Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum ?

30 Vade et dic eis : Revertimini in tentoria vestra.

31 Tu vero hic sta mecum, et loquar tibi omnia mandata mea, et cæremonias atque judicia : quæ docebis eos, ut faciant ea in terra, quam dabo illis in possessionem.

32 Custodite igitur et facite quæ præcepit Dominus Deus vobis : non declinabitis neque ad dexteram, neque ad sinistram :

33 sed per viam, quam præcepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra possessionis vestræ.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8495

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8495. ‘Sabbatum sanctum Jehovae cras’: quod significet conjunctionem boni et veri in aeternum, constat ex significatione ‘sabbati’ quod sit conjunctio boni et veri, de qua sequitur, et ex significatione ‘cras’ quod sit in aeternum, de qua n. 3998. Qui non scit quid sabbatum repraesentaverat, et inde quid significaverat, nec 1 scire potest cur id 2 omnium sanctissimum habitum fuerat; sed pro sanctissimo habitum fuit ob causam quia in supremo sensu repraesentabat unionem Divini ac Divini Humani in Domino, ac in sensu respectivo conjunctionem Divini Humani Domini cum genere humano; inde sabbatum erat sanctissimum; et quia illa repraesentabat, etiam repraesentabat caelum quoad conjunctionem boni et veri, quae conjunctio conjugium caeleste vocatur; et quia conjunctio boni et veri fit a solo Domino, et 3 nihil ejus ab homine, ac quia illa fit in statu pacis, idcirco severissime interdictum fuit ut homo tunc aliquod opus faceret, usque adeo ut exscinderetur anima 4 quae id faceret, de qua apud Moschen, Servabitis sabbatum, quia sanctum illud vobis; qui 5 profanat illud moriendo morietur; quia Omnis qui facit opus in eo exscindetur anima haec e medio populi sui, Exod. 6 31:14: ideo 7 lapidatus est qui solum die illo ligna colligis, Num. 15:32-36 8 : ideo etiam praeceptum de sabbato est tertium praeceptum in decalogo, immediate sequens post bina de sancto cultu Jehovae, Exod. 20:8; Deus. 5:12: ac ideo vocatur sabbatum ‘foedus aeternum’, Exod. 31:16, per ‘foedus’ enim significatur conjunctio, n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 6804.

[2] Ex his nunc constare potest quid in sensu interno intelligitur per illa quae in sequentibus his locis de sabbato dicuntur, ut quae apud Esaiam,

Beatus homo custodiens sabbatum ut non profanet illud: sic dixit Jehovah eunuchis qui custodiunt sabbata Mea, et eligunt quo delector, ac tenent foedus Meum, Dabo illis in domo Mea, et intra muros Meos locum et nomen, bonum prae filiis et filiabus; nomen aeternitatis dabo illis quod non exscindetur: quisquis custodit sabbatum ut non profanet id, et qui tenent foedus Meum, introducam illos super montem sanctitatis Meae, et exhilarabo illos in domo precationis Meae, 56:2-7;

ex his patet quod per illos qui sanctificant sabbatum intelligantur qui in conjunctione cum Domino sunt; quod illi erunt in caelo, significatur per quod ‘ 9 dabitur illis in domo Jehovae locus et nomen, bonum prae filiis et filiabus, nomen aeternitatis quod non exscindetur’, et quod ‘introducentur super montem sanctitatis’:

[3] apud eundem,

Si avertis a sabbato pedem tuum, ut non facias voluntates tuas in die sanctitatis Meae, sed vocaveris sabbatum delicias sanctas Jehovae honorabiles, atque honoraveris illud, ut non facias vias tuas 10 , nec invenias desiderium tuum, aut loquaris verbum, tunc deliciaberis super Jehovah, et eveham te in excelsa terrae, et cibabo te hereditate Jacobi, 58:13, 14;

hic patet evidenter quid 11 repraesentavit quod non die sabbati aliquod opus facerent, nempe quod non ex proprio aliquid agent, sed ex Domino; status enim angelicus in caelo est ut nihil ex se seu ex proprio suo velint et agant, ac ne quidem 12 cogitent et loquantur, conjunctio illorum cum Domino consistit in eo; proprium ex quo non 13 agunt significatur per quod ‘non facerent voluntates suas’, 14 nec ‘facerent vias suas’, nec ‘invenirent desiderium suum’, nec ‘loquerentur verbum’; ille status apud angelos est ipse status caelestis; cumque in illo sunt, tunc est illis pax et quies; et quoque est quies Domino, nam 15 cum conjuncti sunt cum Ipso, non amplius est labor cum illis, sunt enim tunc in Domino; haec significantur per verba, ‘sic vocabis sabbatum delicias sanctas Jehovae, et deliciabuntur super Jehovah’: 16 requies Domini significatur per quod post sex dierum creationem requieverit die septimo, Gen. 2:2:

[4] 17 similia intelliguntur per haec verba apud Jeremiam,

Si audiendo audiveritis Me, ut non introducatis onus per portas urbis hujus in die sabbati, et quod sanctificetis diem sabbati ita ut non faciatis in illo ullum opus, tunc intrabunt per portas urbis hujus reges et principes, sedentes super throno Davidis, equitantes in curru et equis, ipsi et principes illorum, vir Jehudae, et habitatores Hierosolymae, et habitabitur urbs haec in aeternum, 17:24, 25;

per ‘opus in sabbato’ significatur omne quod ex proprio; status illorum qui non ex proprio sed ex Domino ducuntur describitur per quod ‘intrabunt per portas urbis reges et principes, sedentes super throno Davidis, equitantes in curru et equis’; per ‘reges’ significantur vera fidei, per ‘principes’ primaria illorum, per ‘ 18 sedere super throno Davidis’ quod illa a Domino, 19 per ‘ 20 currum et equos’ fidei doctrinalia et 21 intellectualia; sciendum quod omnia quae ex proprio hominis veniant sint mala, et quae ex Domino bona; quod apud illos qui a Domino 22 ducuntur, omnia 23 influant usque ad minimum vitae tam intellectualis quam voluntariae, ita usque ad omnia et singula fidei et charitatis, videantur quae copiose ab experientia ostensa sunt, n. 2886-2888, 6053-6058, 6189-6215, 6307-6327, 6466-6495, 6598-6626, 6982, 6985, 6996, 24 7004, 7055, 7056, 7058, 7147, 7270.

[5] Quod sabbatum esset repraesentativum conjunctionis Domini cum genere humano, constat apud Ezechielem,

Sabbata Mea dedi illis, ut essent in signum inter Me et inter illos, ad agnoscendum quod Ego Jehovah sanctificans illos, 20:12; 25 Exod. 31:13.

Ideo quoque prohibebatur ‘ignem accendere die sabbati’, Exod. 35:3, quia per ‘ignem’ significabatur omne quod vitae est, et per ‘accendere ignem’ quod vitae ex proprio. Ex illis quae dicta sunt, 26 patet quod Dominus sit Dominus sabbati, secundum Ipsius verba apud 27 Matthaeum 12:1-9, et cur plures sanationes a Domino factae sint 28 diebus sabbati, Matth. 12:10-14; Marcus 3:1-6 29 ; Luc. 6:6-12, 13:10-17 30 , 14:1-6 31 ; Joh. 5:9- 32 18, 7:22, 23, 9:14, 16; nam morbi a quibus sanabantur a Domino involvebant morbos spirituales, qui sunt a malo, n. 7337, 8364.

Poznámky pod čarou:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. pro omnium sanctissimo

3. The Manuscript inserts prorsus.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. prophanant

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript inserts etiam.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. daretur

10. The Manuscript inserts tunc, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition.

11. repraesentaverit

12. loquantur ac cogitent

13. agent, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

14. non

15. tunc non cum illis est amplius labor

16. hoc quoque significatur per sex dierum creationem, et quietem septimo

17. Simile intelligitur

18. sedere altered to sedentes

19. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

20. The Manuscript inserts in.

21. The Manuscript inserts quoque.

22. ducantur

23. influunt

24. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

25. The Manuscript inserts et.

26. The Manuscript inserts etiam.

27. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

28. die

29. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

30. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

31. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

32. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.