Bible

 

Deuteronomium 4:42

Studie

       

42 ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum, nec sibi fuerit inimicus ante unum et alterum diem, et ad harum aliquam urbium possit evadere :

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 285

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

285. Quoniam per Legem illam est conjunctio Domini cum homine, et hominis cum Domino, ideo vocatur illa FOEDUS ET TESTIMONIUM, Foedus quia conjungit, et Testimonium quia pacta foederis confirmat, nam Foedus in Verbo significat conjunctionem, Testimonium pactorum ejus confirmationem et testificationem. Propterea Tabulae illae erant binae, una pro Deo, et altera pro homine; conjunctio fit a Domino, sed tunc quando homo facit illa quae in ejus Tabula scripta sunt; Dominus enim continue praesens est, et vult ingredi, sed homo ex libero, quod illi est a Domino, aperiet; nam dicit, Ecce sto ad januam et pulso; si quis audiverit vocem meam, et aperuerit januam, ingrediar ad illum, et coenabo cum illo, et ille Mecum, Apocalypsis 3:20. Quod Tabulae lapideae, quibus Lex erat inscripta, dicta sint TABULAE FOEDERIS, et Arca ex illis dicta sit ARCA FOEDERIS, et ipsa Lex FOEDUS, videatur Numeri 10:33, Deuteronomius 4:13, 23; 5:2-3; 9:9; Joshua 3:11, 1 Regnum 8:21; 1 Apocalypsis 11:19, et alibi: quoniam Foedus significat conjunctionem, ideo de Domino dicitur, Quod erit in FOEDUS populo, Esaias 42:6; 49:8-9, 2 et vocatur ANGELUS FOEDERIS, Malachias 3:1, et Sanguis Ipsius SANGUIS FOEDERIS, Matthaeus 26:28; Sacharia 9:11; Exodus 24:4-10, et ideo Verbum vocatur FOEDUS VETUS ET FOEDUS NOVUM: Foedera enim fiunt amoris, amicitiae, consociationis et conjunctionis causa.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: 19, 21.
2. Prima editio: Cap. 49:9.

  
/ 853