Bible

 

Deuteronomium 4:33

Studie

       

33 ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti, et vixisti :

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 946

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

946. "Quia judicia tua manifestata sunt." - Quod significet quod illis Divina vera revelata sint, constat ex significatione "judiciorum", quod sint Divina vera, de qua sequitur; et ex significatione "manifestari", quod sit revelari. Quod Divina vera in fine ecclesiae revelentur, et quod revelata sint, in sequentibus in hoc capite dicetur, quia ibi de illis agitur.

Quod "judicia" significent Divina vera, est quia leges regiminis in regno spirituali Domini vocantur "judicia", leges autem regiminis in regno caelesti Domini vocantur "justitia"; leges enim regiminis in regno spirituali Domini sunt leges ex Divino Vero, at leges regiminis in regno caelesti Domini sunt leges ex Divino Bono. Inde est quod in Verbo dicantur "judicium" et "justitia" in sequentibus locis:

Apud Esaiam,

"Paci non erit finis super throno Davidis, .... ad stabiliendum illud, et ad fulciendum illud in judicio et . . justitia a nunc et in aeternum" (9:6 [B.A. 7]):

haec de Domino ac de Ipsius regno Regnum Ipsius spirituale significatur per "thronum Davidis"; et quia hoc regnum est in Divinis veris ex Divino Bono, dicitur, "in judicio et justitia." Apud Jeremiam,

"Suscitabo Davidi Germen justum, et regnabit Rex, ac intelligenter aget, et faciet judicium et justitiam" (23:5):

haec quoque de Domino, et de regno spirituali Ipsius; et quia hoc regnum in Divinis veris ex Divino Bono est, dicitur quod "regnabit Rex, ac intelligenter aget", et quod "faciet judicium et justitiam"; Dominus vocatur "Rex" ex Divino Vero; et quia Divinum Verum est quoque Divina intelligentia, dicitur quod "intelligenter aget"; et quia Divinum Verum est ex Divino Bono, dicitur quod "faciet judicium et justitiam."

[2] Apud Esaiam,

"Exaltetur Jehovah, quia inhabitat altum, implevit Zionem judicio et justitia" (33:5):

per "Zionem" intelligitur caelum et ecclesia ubi Dominus per Divinum Verum regnat; et quia omne Divinum Verum est ex Divino Bono, dicitur, "Implevit Zionem judicio et justitia." Apud Jeremiam,

"Ego Jehovah faciens . . judicium et justitiam in terra, quia in illis beneplacet Mihi" (9:23 [B.A. 24]):

etiam hic per "judicium et justitiam" significatur Divinum Verum ex Divino Bono.

Apud Esaiam,

"Interrogent Me judicia justitiae, appropinquationem Dei desiderent" (58:2):

"judicia justitiae" sunt Divina vera ex Divino Bono; similiter etiam "judicium et justitia", nam sensus spiritualis conjungit illa quae sensus litterae distinguit.

Apud Hoscheam,

"Desponsabo te Mihi in aeternum, et desponsabo te Mihi in justitia et judicio . . et in misericordia, .... et in veritate" (2:19, 20):

ibi de regno caelesti Domini, quod ex illis qui in amore in Dominum sunt consistit; et quia Domini conjunctio cum illis comparative est sicut conjunctio mariti cum uxore, bonum amoris enim ita conjungit, ideo dicitur, "Desponsabo te Mihi in justitia et judicio"; ac dicitur "justitia" primo loco, et "judicium" secundo, quia illi qui in bono amoris in Dominum sunt, illi etiam in veris sunt, ex bono enim vident illa; quia "justitia" dicitur de bono, ac "judicium" de vero, ideo etiam dicitur, "in misericordia" et "in veritate"; misericordia etiam est boni, quia est amoris.

[3] Apud Davidem,

"Jehovah, in caelis .... est justitia tua sicut montes Dei, et judicia tua sicut abyssus magna" (Psalmuss 36:6, 7):

"justitia" dicitur de Divino Bono, quare comparatur montibus Dei, nam per "montes Dei" significantur bona amoris (videatur [supra,] n. 405 [a-f] , 510, 850 [a]); ac "judicia" dicuntur de Divinis veris, quare comparantur abysso magnae, nam per "abyssum magnam" significatur Divinum Verum.

[4] Exhis nunc constare potest quod per "judicia" significentur Divina Vera. Multis in locis in Verbo etiam dicuntur "judicia", "praecepta" et "statuta"; ac ibi per "judicia" significantur leges civiles, per "praecepta" leges vitae spiritualis, ac per "statuta" leges cultus. Quod per "judicia" significentur leges civiles, constat ex Exodo, cap. 21, 22, 23, ubi illa quae ibi mandantur "judicia" vocantur, quia ex illis fiebant judicia a judicibus in portis urbium; sed usque eadem illa significant Divina vera, qualia sunt in regno spirituali Domini in caelis, continent enim illa in sensu spirituali, ut constare potest ab explicatione illorum in Arcanis Caelestibus (n. 8971-9103, 9124-9231, 9247-9348). Quod leges apud filios Israelis dicta fuerint "judicia", "praecepta" et "statuta", constat ex sequentibus locis:

Apud Mosen,

"Loquar ad te omnia praecepta, statuta et judicia, quae docebis eos, ut faciant ea" (Deuteronomius 5:28 [B.A. (31]);

apud eundem,

"Haec sunt praecepta, statuta et judicia, quae praecepit Jehovah Deus vester ad docendum vos" (Deuteronomius 6:1);

apud eundem,

"Ideo custodies praecepta, statuta et judicia, quae Ego praecipio tibi hodie ad faciendum illa" (Deuteronomius 7:11);

apud Davidem,

"Si deserunt filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulant, si statuta mea profanant, et praecepta mea non servant, ..visitabo virga praevaricationem eorum" (Psalmuss 89:31-33 [B.A. 30-32]);

praeterea etiam pluries alibi (Ut Leviticus 18:5; 19:37; 20:22; 25:18; 26:15; Deuteronomius 4:1; 5:1, 6, 7; 17:19; 26:17; Ezechiel 5:6, 7; 11:12, 20; 18:9; 20:11, 13, 25; 37:24). Per "praecepta" in illis locis intelliguntur leges vitae, imprimis quae in decalogo sunt, quae ideo vocantur "decem praecepta"; per "statuta" autem intelliguntur leges cultus, quae imprimis erant de sacrificiis, ac de ministeriis sanctis; ac per "judicia" intelliguntur leges civiles, quae leges quia repraesentativae spiritualium erant, per illa significantur Divina vera, qualia sunt in regno spirituali Domini in caelis.

[5] (Continuatio.)

Cum itaque homo fugit et aversatur mala ut peccata, ac elevatus est a Domino in caelum, consequitur quod non amplius in proprio suo sit, sed in Domino, et inde quod cogitet et velit bona. Nunc quia homo sicut cogitat et vult, ita etiam facit, omne enim factum hominis procedit ex cogitatione voluntatis ejus, inde iterum consequitur quod cum homo mala fugit et aversatur, faciat bona non a se sed a Domino. Inde nunc est quod fugere mala sit facere bona. Bona quae homo tunc facit intelliguntur per bona opera, ac bona opera in toto complexu intelliguntur per charitatem. Quia homo non reformari potest, nisi cogitet, velit et faciat sicut ex se, id quod sicut ab ipso homine fit conjungitur ei et manet apud illum; quod autem non sicut ex ipso homine fit, hoc, quia non recipit aliqua vita sensus, transfluit sicut aether; ideo vult Dominus ut homo non modo fugiat et aversetur mala sicut a se, sed etiam cogitet, velit et faciat sicut ex se, sed usque agnoscat corde quod omnia illa sint a Domino. Hoc agnoscet quia est verum.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 343

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

343. "Sedenti super throno et Agno." - Quod significet [Dominum] quoad Divinum Bonum et quoad Divinum Verum, constat ex illis quae supra (n. 297) dicta et ostensa sunt, nempe quod per "thronum" significetur caelum, per "Sedentem super throno" Divinum Bonum procedens, et per "Agnum" Divinum Verum procedens, utrumque implens caelos et faciens illos. Quoniam Divinum Bonum procedens a Domino ut Sole recipitur ab angelis in caelesti regno Ipsius, ac Divinum Verum ab angelis in Spirituali regno, ideo dicuntur duo, nempe "Sedens super throno" et "Agnus"; at in sensu interno per utrumque intelligitur Divinum procedens ex Divino Humano Domini, quod est Divinum Bonum unitum Divino Vero, sed distinguitur in duo in sensu litterae propter receptionem. Divinum quod facit caelum, ac dat angelis et hominibus amorem, fidem, sapientiam et intelligentiam, non procedit immediate ex Ipso Divino Domini, sed per Divinum Humanum Ipsius, et hoc Divinum quod procedit est Spiritus Sanctus (videatur supra, n. 183);

[2] ita intelligendum est quod doctrina ecclesiae docet, quod ex Patre procedat Filius, et per Filium Spiritus Sanctus, tum quod Divinum Domini ac Humanum Ipsius non sint duo sed unica Persona seu unus Christus: Divinum enim Domini est quod assumpsit Humanum, et quod ideo Ipse vocavit "Patrem" suum: ita non Patrem vocavit aliud Divinum, quod loco Ejus adoratur hodie pro Patre Ipsius, ac Divinum procedens est quod vocatur Spiritus Sanctus, Spiritus Dei, Spiritus veritatis et Paracletus, est enim sanctum Spiritus, seu sanctum Divinum quod Spiritus loquitur, et non aliud Divinum quod adoratur pro tertia Persona Divinitatis. Quod ita sit, intelligere possunt omnes qui in aliqua luce caeli sunt; tametsi ex doctrina Trinitatis, quae data est ab Athanasio, multis dicitur quod tres unum sint. Exploret quisque apud se, quum dicit ore unum esse Deum, annon cogitet tres; cum tamen est unus Deus, et tria nomina Divini sunt unius Dei; quae quia Athanasius non intellexit, credidit tria nomina esse tres Deos, sed quoad essentiam unum.

[3] At usque esse unum quoad essentiam non dici potest, quando uni attribuitur aliud quam alteri, sic enim dividitur essentia: inde cuivis essentiae inditur nomen personae. At una essentia sunt quando tria unius Personae sunt, nempe Ipsum Divinum quod Pater vocatur, Divinum Humanum quod Filius, ac Divinum Procedens quod Spiritus Sanctus (videatur Doctrina Novae Hierosolymae, n. 280-310). Haec dicta sunt, [ut sciatur] quod per "Sedentem super throno" et "Agnum" non 1 intelligantur duo sed unus, nempe Dominus quoad Divinum procedens.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232