Bible

 

Deuteronomium 4:33

Studie

       

33 ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti, et vixisti :

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 945

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

945. "Quare omnes gentes venient et adorabunt coram Te." - Quod significet quod omnes qui in bono amoris et inde veris sunt, agnituri sint Divinum Ipsius, constat ex significatione "gentium", quod sint qui in bono amoris et inde veris sunt (de qua [supra,] n. 175, 331, 625); et ex significatione "adorare", quod sit agnoscere corde et colere (de qua (supra,] n. 790 [a] 805 [a] 821 [a]): quod per "omnes gentes" illi solum intelligantur, patet; nam etiam sunt qui non agnituri sunt Dominum.

(Continuatio.)

Quando homo in eo statu est, tunc elevatus est a suo proprio: homo enim in suo proprio cum solum in externo naturali est; at elevatus a proprio est cum in interno spirituali. Quod a proprio elevatus sit non sentit homo, nisi ex eo, quod non cogitet mala, et quod aversetur cogitare illa, et quod delectetur veris, ac usibus bonis; is tamen homo, si ulterius in illum statum progreditur, percipit aliqua cogitatione influxum, sed usque non detinetur a cogitare et velle sicut a se, hoc enim vult Dominus propter reformationem: agnoscet tamen quod nihil boni et inde veri sit ex se, sed ex Domino.

  
/ 1232  
  

Bible

 

Psalmi 87:3

Studie

       

3 Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam.