Bible

 

Deuteronomium 4:23

Studie

       

23 Cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui, quod pepigit tecum, et facias tibi sculptam similitudinem eorum, quæ fieri Dominus prohibuit :

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 946

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

946. "Quia judicia tua manifestata sunt." - Quod significet quod illis Divina vera revelata sint, constat ex significatione "judiciorum", quod sint Divina vera, de qua sequitur; et ex significatione "manifestari", quod sit revelari. Quod Divina vera in fine ecclesiae revelentur, et quod revelata sint, in sequentibus in hoc capite dicetur, quia ibi de illis agitur.

Quod "judicia" significent Divina vera, est quia leges regiminis in regno spirituali Domini vocantur "judicia", leges autem regiminis in regno caelesti Domini vocantur "justitia"; leges enim regiminis in regno spirituali Domini sunt leges ex Divino Vero, at leges regiminis in regno caelesti Domini sunt leges ex Divino Bono. Inde est quod in Verbo dicantur "judicium" et "justitia" in sequentibus locis:

Apud Esaiam,

"Paci non erit finis super throno Davidis, .... ad stabiliendum illud, et ad fulciendum illud in judicio et . . justitia a nunc et in aeternum" (9:6 [B.A. 7]):

haec de Domino ac de Ipsius regno Regnum Ipsius spirituale significatur per "thronum Davidis"; et quia hoc regnum est in Divinis veris ex Divino Bono, dicitur, "in judicio et justitia." Apud Jeremiam,

"Suscitabo Davidi Germen justum, et regnabit Rex, ac intelligenter aget, et faciet judicium et justitiam" (23:5):

haec quoque de Domino, et de regno spirituali Ipsius; et quia hoc regnum in Divinis veris ex Divino Bono est, dicitur quod "regnabit Rex, ac intelligenter aget", et quod "faciet judicium et justitiam"; Dominus vocatur "Rex" ex Divino Vero; et quia Divinum Verum est quoque Divina intelligentia, dicitur quod "intelligenter aget"; et quia Divinum Verum est ex Divino Bono, dicitur quod "faciet judicium et justitiam."

[2] Apud Esaiam,

"Exaltetur Jehovah, quia inhabitat altum, implevit Zionem judicio et justitia" (33:5):

per "Zionem" intelligitur caelum et ecclesia ubi Dominus per Divinum Verum regnat; et quia omne Divinum Verum est ex Divino Bono, dicitur, "Implevit Zionem judicio et justitia." Apud Jeremiam,

"Ego Jehovah faciens . . judicium et justitiam in terra, quia in illis beneplacet Mihi" (9:23 [B.A. 24]):

etiam hic per "judicium et justitiam" significatur Divinum Verum ex Divino Bono.

Apud Esaiam,

"Interrogent Me judicia justitiae, appropinquationem Dei desiderent" (58:2):

"judicia justitiae" sunt Divina vera ex Divino Bono; similiter etiam "judicium et justitia", nam sensus spiritualis conjungit illa quae sensus litterae distinguit.

Apud Hoscheam,

"Desponsabo te Mihi in aeternum, et desponsabo te Mihi in justitia et judicio . . et in misericordia, .... et in veritate" (2:19, 20):

ibi de regno caelesti Domini, quod ex illis qui in amore in Dominum sunt consistit; et quia Domini conjunctio cum illis comparative est sicut conjunctio mariti cum uxore, bonum amoris enim ita conjungit, ideo dicitur, "Desponsabo te Mihi in justitia et judicio"; ac dicitur "justitia" primo loco, et "judicium" secundo, quia illi qui in bono amoris in Dominum sunt, illi etiam in veris sunt, ex bono enim vident illa; quia "justitia" dicitur de bono, ac "judicium" de vero, ideo etiam dicitur, "in misericordia" et "in veritate"; misericordia etiam est boni, quia est amoris.

[3] Apud Davidem,

"Jehovah, in caelis .... est justitia tua sicut montes Dei, et judicia tua sicut abyssus magna" (Psalmuss 36:6, 7):

"justitia" dicitur de Divino Bono, quare comparatur montibus Dei, nam per "montes Dei" significantur bona amoris (videatur [supra,] n. 405 [a-f] , 510, 850 [a]); ac "judicia" dicuntur de Divinis veris, quare comparantur abysso magnae, nam per "abyssum magnam" significatur Divinum Verum.

[4] Exhis nunc constare potest quod per "judicia" significentur Divina Vera. Multis in locis in Verbo etiam dicuntur "judicia", "praecepta" et "statuta"; ac ibi per "judicia" significantur leges civiles, per "praecepta" leges vitae spiritualis, ac per "statuta" leges cultus. Quod per "judicia" significentur leges civiles, constat ex Exodo, cap. 21, 22, 23, ubi illa quae ibi mandantur "judicia" vocantur, quia ex illis fiebant judicia a judicibus in portis urbium; sed usque eadem illa significant Divina vera, qualia sunt in regno spirituali Domini in caelis, continent enim illa in sensu spirituali, ut constare potest ab explicatione illorum in Arcanis Caelestibus (n. 8971-9103, 9124-9231, 9247-9348). Quod leges apud filios Israelis dicta fuerint "judicia", "praecepta" et "statuta", constat ex sequentibus locis:

Apud Mosen,

"Loquar ad te omnia praecepta, statuta et judicia, quae docebis eos, ut faciant ea" (Deuteronomius 5:28 [B.A. (31]);

apud eundem,

"Haec sunt praecepta, statuta et judicia, quae praecepit Jehovah Deus vester ad docendum vos" (Deuteronomius 6:1);

apud eundem,

"Ideo custodies praecepta, statuta et judicia, quae Ego praecipio tibi hodie ad faciendum illa" (Deuteronomius 7:11);

apud Davidem,

"Si deserunt filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulant, si statuta mea profanant, et praecepta mea non servant, ..visitabo virga praevaricationem eorum" (Psalmuss 89:31-33 [B.A. 30-32]);

praeterea etiam pluries alibi (Ut Leviticus 18:5; 19:37; 20:22; 25:18; 26:15; Deuteronomius 4:1; 5:1, 6, 7; 17:19; 26:17; Ezechiel 5:6, 7; 11:12, 20; 18:9; 20:11, 13, 25; 37:24). Per "praecepta" in illis locis intelliguntur leges vitae, imprimis quae in decalogo sunt, quae ideo vocantur "decem praecepta"; per "statuta" autem intelliguntur leges cultus, quae imprimis erant de sacrificiis, ac de ministeriis sanctis; ac per "judicia" intelliguntur leges civiles, quae leges quia repraesentativae spiritualium erant, per illa significantur Divina vera, qualia sunt in regno spirituali Domini in caelis.

[5] (Continuatio.)

Cum itaque homo fugit et aversatur mala ut peccata, ac elevatus est a Domino in caelum, consequitur quod non amplius in proprio suo sit, sed in Domino, et inde quod cogitet et velit bona. Nunc quia homo sicut cogitat et vult, ita etiam facit, omne enim factum hominis procedit ex cogitatione voluntatis ejus, inde iterum consequitur quod cum homo mala fugit et aversatur, faciat bona non a se sed a Domino. Inde nunc est quod fugere mala sit facere bona. Bona quae homo tunc facit intelliguntur per bona opera, ac bona opera in toto complexu intelliguntur per charitatem. Quia homo non reformari potest, nisi cogitet, velit et faciat sicut ex se, id quod sicut ab ipso homine fit conjungitur ei et manet apud illum; quod autem non sicut ex ipso homine fit, hoc, quia non recipit aliqua vita sensus, transfluit sicut aether; ideo vult Dominus ut homo non modo fugiat et aversetur mala sicut a se, sed etiam cogitet, velit et faciat sicut ex se, sed usque agnoscat corde quod omnia illa sint a Domino. Hoc agnoscet quia est verum.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 625

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

625. "Super populos et gentes, et linguas et reges multos." - Quod significet apud omnes qui ii; veris et in bonis quoad vitam sunt, et simul in bonis et in veris quoad doctrinam, secundum cujusvis religionem, proinde ut doceatur Verbum quoad bona vitae et quoad vera doctrinae, constat ex significatione "populorum et gentium", quod sint qui ab ecclesia spirituali et ab ecclesia caelesti sunt; illi qui ab ecclesia spirituali sunt, vocantur in Verbo "populi"; at illi qui ab ecclesia caelesti sunt, vocantur "gentes"; illi qui ab ecclesia spirituali sunt, qui vocantur "populi", sunt qui in veris quoad doctrinam et quoad vitam Sunt; et qui ab ecclesia caelesti sunt, qui vocantur "gentes", sunt qui in bono amoris in Dominum sunt, et inde in bono quoad vitam: (sed de significatione "populorum" et "gentium" in Verbo, videatur supra, n. 175, 331): et ex significatione "linguarum et regum multorum", quod sint qui in bonis et veris quoad vitam et quoad doctrinam sunt, sed secundum cujusvis religionem; "linguae" enim significant bona veri, et confessionem eorum secundum cujusvis religionem (videatur supra, n. 330, 455); et "reges" significant vera quae ex bono, et "reges multi" varia vera quae ex bono, sed secundum cujusvis religionem.

(Quod "reges" significent vera ex bono, videatur supra, n. 31, 553.)

[2] Quod "reges multi" significent varia vera quae ex bono, est quia populi et gentes extra ecclesiam plerique fuerunt in falsis quoad doctrinam; sed usque, quia vitam amoris in Deum et charitatis erga proximum vixerunt, falsa religionis eorum a Domino acceptata fuerunt sicut vera, ex causa quia intus in falsis eorum fuit bonum amoris, et bonum amoris qualificat omne verum; et tunc falsum quod a talibus creditur esse verum, etiam bonum intus latens facit, ut illi, dum in alteram vitam veniunt, percipiant genuina vera, et recipiant illa. Praeterea sunt vera quae solum apparentiae veri sunt, prout sunt illa vera quae in sensu. litterae Verbi sunt; illae veri apparentiae etiam a Domino acceptantur sicut genuina vera, quando in illis est bonum amoris in Dominum et bonum charitatis erga proximum; etiam bonum intus latens apud illos in altera vita dissipat apparentiaS, et nudat vera spiritualia, quae sunt genuina vera. Ex his constare potest quid hic intelligitur per "reges multos." (Sed de falsis in quibus bonum, quae sunt apud gentes, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 21.)

[3] Ex his quae in hoc articulo, et ex illis quae in praecedente, dicta et ostensa sunt, constare potest quod per quod "oporteat iterum prophetare super populos, gentes, linguas et reges multos" significetur quod adhuc docendum sit Verbum illis qui in bonis et veris quoad doctrinam et inde vitam sunt; sed quia dicitur "super populos, gentes, linguas et reges", etiam per illa verba significatur quod docendum sit Verbum quoad bona vitae et quoad vera doctrinae, nam haec duo sunt quae Verbum in toto suo complexu continet.

[4] Hic sensus est sensus illorum verborum abstractus a personis, qui est sensus vere spiritualis: sensus litterae in plerisque locis spectat personas, etiam nominat illas; Sed sensus vere spiritualis est prorsus absque respectu personarum. Angeli enim, qui in sensu spirituali Verbi sunt, in singulis quae cogitant et loquuntur, non aliquam ideam personae nec loci habent, quoniam idea personae et loci limitat et finit cogitationes, et per id facit illas naturales; aliter idea abstracta a personis et locis; inde est quod illis intelligentia et sapientia sit, et inde est quod intelligentia et sapientia angelica sit ineffabilis: homo enim, dum in mundo vivit, in cogitatione naturali est; et cogitatio naturalis ideas habet ex personis, locis, temporibus, et ex materialibus, quae si homini auferrentur, periret ei cogitatio quae ad perceptionem venit, nam sine illis nihil quicquam comprehendit; at cogitatio angelica absque ideis ex personis, locis, temporibus et materialibus est; inde est quod cogitatio et inde loquela angelica sit ineffabilis, et quoque homini incomprehensibilis.

[5] At usque homo qui in mundo vitam amoris in Dominum et vitam charitatis erga proximum vivit, is post excessum e mundo in intelligentiam et sapientiam illam ineffabilem venit; nam mens ejus interior, quae est ipsa mens ejus spiritus, tunc aperitur, et homo tunc, cum fit angelus, ex illa cogitat et loquitur, proinde talia quae in mundo non potuit effari, nec comprehendere. Mens talis spiritualis, quae similis est menti angelicae, cuivis homini inest; sed in mundo, quia per corpus materiale ibi loquitur, videt, audit et sentit, intra mentem naturalem latet, seu supra hanc vivit; et homo quod inibi cogitat tunc prorsus ignorat, nam cogitatio illius mentis tunc influit in mentem naturalem, ac se ibi limitat, finit, et sistit videndam et percipiendam. Homo nescit, dum in corpore in mundo est, quod interius illam mentem, et inibi intelligentiam et sapientiam angelicam, possideat; ex causa quia omnia quae ibi versantur, influunt in mentem naturalem, ut dictum est, et sic secundum correspondentias fiunt naturalia. Haec dicta sunt ut sciatur quale est Verbum in sensu spirituali, quando hic sensus prorsus abstractus est a personis et a locis; hoc est, a talibus quae ex materialibus corporis et mundi suum quale trahunt.

  
/ 1232