Bible

 

Deuteronomium 33

Studie

   

1 Hæc est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israël ante mortem suam.

2 Et ait : Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis : apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex.

3 Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt : et qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius.

4 Legem præcepit nobis Moyses, hæreditatem multitudinis Jacob.

5 Erit apud rectissimum rex, congregatis principibus populi cum tribubus Israël.

6 Vivat Ruben, et non moriatur, et sit parvus in numero.

7 Hæc est Judæ benedicio : Audi, Domine, vocem Judæ, et ad populum suum introduc eum : manus ejus pugnabunt pro eo, et adjutor illius contra adversarios ejus erit.

8 Levi quoque ait : Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et judicasti ad aquas contradictionis.

9 Qui dixit patri suo et matri suæ : Nescio vos : et fratribus suis : Ignoro vos : et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt.

10 Judicia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israël : ponent thymiama in furore tuo, et holocaustum super altare tuum.

11 Benedic, Domine, fortitudini ejus : et opera manuum illius suscipe. Percute dorsa inimicorum ejus : et qui oderunt eum, non consurgant.

12 Et Benjamin ait : Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo : quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet.

13 Joseph quoque ait : De benedictione Domini terra ejus, de pomis cæli, et rore, atque abysso subjacente.

14 De pomis fructuum solis ac lunæ,

15 de vertice antiquorum montium, de pomis collium æternorum :

16 et de frugibus terræ, et de plenitudine ejus. Benedictio illius qui apparuit in rubo, veniat super caput Joseph, et super verticem nazaræi inter fratres suos.

17 Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus, cornua rhinocerotis cornua illius : in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ. Hæ sunt multitudines Ephraim : et hæc millia Manasse.

18 Et Zabulon ait : Lætare, Zabulon, in exitu tuo, et Issachar in tabernaculis tuis.

19 Populos vocabunt ad montem : ibi immolabunt victimas justitiæ. Qui inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum.

20 Et Gad ait : Benedictus in latitudine Gad : quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem.

21 Et vidit principatum suum, quod in parte sua doctor esset repositus : qui fuit cum principibus populi, et fecit justitias Domini, et judicium suum cum Israël.

22 Dan quoque ait : Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan.

23 Et Nephthali dixit : Nephthali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini : mare et meridiem possidebit.

24 Aser quoque ait : Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis, et tingat in oleo pedem suum :

25 ferrum et æs calceamentum ejus. Sicut dies juventutis tuæ, ita et senectus tua.

26 Non est deus alius ut Deus rectissimi , ascensor cæli, auxiliator tuus. Magnificentia ejus discurrunt nubes,

27 habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna ejiciet a facie tua inimicum, dicetque : Conterere.

28 Habitabit Israël confidenter, et solus. Oculus Jacob in terra frumenti et vini, cælique caligabunt rore.

29 Beatus es tu, Israël : quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino ? Scutum auxilii tui, et gladius gloriæ tuæ : negabunt te inimici tui, et tu eorum colla calcabis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6745

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6745. ‘Et lacta illum mihi’: quod significet quod insinuaret ei bonum religioso conveniens, constat ex significatione ‘lactare’ quod sit insinuare bonum, de qua sequitur; et ex repraesentatione ‘filiae Pharaonis’ quod sit religiosum, de qua n. 6729; et quia dicit quod ‘lactaret illum sibi’, significatur quod insinuaret bonum religioso conveniens. Quod ‘lactare’ sit insinuare bonum, patet a significatione ‘nutricis’ seu ‘lactatricis’ quod sit insinuatio boni, de qua supra n. 6740; 2 tum praeter a locis ibi e Verbo allatis, etiam ab his:

apud Mosen,

Populos in montem vocabunt, ibi sacrificabunt sacrificia justitiae, quia affluentiam maris sugent, et obtecta occultorum arenae, Deut. 33:19;

propheticum Mosis de Sebulone et Jisaschare; ‘populus in montem vocare, ibi sacrificare sacrificia justitiae’ significat cultum ex amore; ‘affluentiam maris 1 sugere’ significat 2 quod verum scientificum in copia tunc haurient, seu quod 3 insinuabitur, sugere hic est eadem vox cum lactari, etiam in locis sequentibus:

[3] apud Esaiam,

Ponam te in magnificentiam aeternitatis, gaudium generationis et 4 generationis; et suges lac gentium, immo ubera regum suges, 60:15, 16;

ibi de Sione et Hierosolyma, quae sunt Ecclesia caelestis, ‘Sion’ ejus internum, et ‘Hierosolyma’ ejus externum; sugere lac gentium' pro insinuatione boni caelestis; ‘ubera regum sugere’ pro insinuatione veri caelestis; quisque videre potest quod in verbis illis lateat sensus qui non apparet in littera, et quod sanctum sit quod 5 in sensu illo latet, quia est Verbum Divinum; alioquin quid foret ‘sugere lac gentium’, et ‘ubera regum sugere’; sensus qui latet et qui sanctus neutiquam patet nisi sciatur quid significat ‘sugere’, quid ‘lac’, quid gentes, ' quid ‘ubera’, et quid ‘reges’; quod ‘lac’ sit 6 caeleste spirituale, seu verum boni, videatur n. 2184; quod ‘gentes’ sint bona in cultu, n. 1259, 1260, 1416, 1849, 6005; quod ‘ubera’ sint affectiones boni et veri, n. 6432; quod ‘reges’ sint vera, n. 1672, 2015, 2069, 3009, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148; et quod ‘sugere’ sit insinuatio boni;

[4] ex his nunc sciri potest quis sensus verborum illorum sit, cum applicantur ad Ecclesiam caelestem, quae est Sion et Hierosolyma; cum 7 Sion et Hierosolyma una nominantur, tunc significatur per illas Ecclesia caelestis, per ‘Sionem’ ejus internum et per ‘Hierosolymam’ ejus externum, ut supra dictum; at cum ‘Hierosolyma’ absque ‘Sione’ nominatur, tunc 8 utplurimum significatur Ecclesia spiritualis:

apud eundem, 5

Sugatis et saturemini ex ubere consolationum Hierosolymae, et exprimatis et deliciemini ex splendore gloriae ejus: ecce Ego expando super illam, sicut flumen, pacem, et, sicut torrentem inundantem, gloriam gentium, ut sugatis, ad latus suscipiemini, et super genubus delectabimini, 66:11, 12;

sugere' hic quoque pro insinuatione boni:

apud Jeremiam,

6

Etiam 9 balaenae praebent mammam, lactant fetus suos; filia populi Mei crudelis, adhaesit lingua lactentis palato ejus ob sitim, Threni 4:3, 4;

‘filia populi Mei’ pro Ecclesia spirituali, hic pro illa vastata, quae quod non lactet fetus suos, cum tamen 9 ‘balaenae’ pro quod nulla insinuatio veri; ‘adhaesit lingua lactentis palato ejus ob sitim’ pro quod defectus veri talis ut omne innocentiae pereat; ‘lactens’ est innocentia et ‘sitis’ est defectus veri.

Poznámky pod čarou:

1. surgent

2. The Manuscript places this after copia.

3. The Manuscript inserts eis.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. inibi

6. coelestis, in the First Latin Edition.

7. The Manuscript inserts enim.

8. quandoque

9. The Manuscript deletes dracones and inserts balaenae.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.