Bible

 

Deuteronomium 33

Studie

   

1 Hæc est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israël ante mortem suam.

2 Et ait : Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis : apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex.

3 Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt : et qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius.

4 Legem præcepit nobis Moyses, hæreditatem multitudinis Jacob.

5 Erit apud rectissimum rex, congregatis principibus populi cum tribubus Israël.

6 Vivat Ruben, et non moriatur, et sit parvus in numero.

7 Hæc est Judæ benedicio : Audi, Domine, vocem Judæ, et ad populum suum introduc eum : manus ejus pugnabunt pro eo, et adjutor illius contra adversarios ejus erit.

8 Levi quoque ait : Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et judicasti ad aquas contradictionis.

9 Qui dixit patri suo et matri suæ : Nescio vos : et fratribus suis : Ignoro vos : et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt.

10 Judicia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israël : ponent thymiama in furore tuo, et holocaustum super altare tuum.

11 Benedic, Domine, fortitudini ejus : et opera manuum illius suscipe. Percute dorsa inimicorum ejus : et qui oderunt eum, non consurgant.

12 Et Benjamin ait : Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo : quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet.

13 Joseph quoque ait : De benedictione Domini terra ejus, de pomis cæli, et rore, atque abysso subjacente.

14 De pomis fructuum solis ac lunæ,

15 de vertice antiquorum montium, de pomis collium æternorum :

16 et de frugibus terræ, et de plenitudine ejus. Benedictio illius qui apparuit in rubo, veniat super caput Joseph, et super verticem nazaræi inter fratres suos.

17 Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus, cornua rhinocerotis cornua illius : in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ. Hæ sunt multitudines Ephraim : et hæc millia Manasse.

18 Et Zabulon ait : Lætare, Zabulon, in exitu tuo, et Issachar in tabernaculis tuis.

19 Populos vocabunt ad montem : ibi immolabunt victimas justitiæ. Qui inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum.

20 Et Gad ait : Benedictus in latitudine Gad : quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem.

21 Et vidit principatum suum, quod in parte sua doctor esset repositus : qui fuit cum principibus populi, et fecit justitias Domini, et judicium suum cum Israël.

22 Dan quoque ait : Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan.

23 Et Nephthali dixit : Nephthali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini : mare et meridiem possidebit.

24 Aser quoque ait : Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis, et tingat in oleo pedem suum :

25 ferrum et æs calceamentum ejus. Sicut dies juventutis tuæ, ita et senectus tua.

26 Non est deus alius ut Deus rectissimi , ascensor cæli, auxiliator tuus. Magnificentia ejus discurrunt nubes,

27 habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna ejiciet a facie tua inimicum, dicetque : Conterere.

28 Habitabit Israël confidenter, et solus. Oculus Jacob in terra frumenti et vini, cælique caligabunt rore.

29 Beatus es tu, Israël : quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino ? Scutum auxilii tui, et gladius gloriæ tuæ : negabunt te inimici tui, et tu eorum colla calcabis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4281

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4281. Per quod luxata vola femoris Jacobi in luctando illo cum eo significetur quod prorsus illa conjunctio in Jacobi posteris laesa et emota, constare potest a significatione ‘luxari’ in illo sensu, quod sit emoveri et sic laedi; quod ‘vola femoris’ sit conjunctio, ex illis quae supra n. 4280 dicta sunt, patet; et quod ‘Jacob’ in Verbo, non solum sit Jacob, sed etiam omnes ejus posteri, constat ex qua plurimis locis, ut Num. 23:7, 10, 21, 23, 24:5, 17, 19; Deut. 33:10; Esai. 40:27; 43:1, 22; 44:1, 2, 21; 48:12; 59:20; Jer. 10:16, 25; 30:7, 10, 18; 31:7, 11; 46:27, 28; 10:11; Amos 7:2; Mich. 2:12; 3:8; Ps. 14:7; 24:6; 59:14 [KJV 59:13]; 78:5; 99:4; et alibi.

[2] Quod Jacob et ejus posteri tales fuerint ut apud illos amor caelestis spiritualis cum bono naturali non conjungi potuerit, hoc est, homo internus seu spiritualis cum externo seu naturali, patet a singulis quae de gente illa in Verbo relata sunt; non enim sciverunt nec scire volebant quid internus seu spiritualis homo, quapropter 1 nec illis revelatum id fuit; crediderunt enim quod nihil apud hominem daretur quam externum et naturale; in omni illorum cultu nec aliud spectabant, usque adeo ut cultus Divinus illis 2 non fuerit aliter quam idololatricus, nam cum internus cultus ab externo separatur, non est nisi idololatricus; Ecclesia, quae apud illos instituta fuit 3 , non fuit Ecclesia sed modo repraesentativum Ecclesiae, quare Ecclesia illa appellatur Ecclesia repraesentativa 4 ; quod repraesentativum Ecclesiae dari possit apud tales, videatur n. 1361, 3670, 4208; in repraesentationibus enim non reflectitur super personam sed super rem quae repraesentatur; quapropter non solum personae repraesentarunt Divina, caelestia et spiritualia, sed etiam res inanimatae, sicut Aharonis vestes, arca, altare, boves et oves quae sacrificabantur, candelabrum cum lucernis, panis dispositionis super mensa aurea, oleum quo ungebantur, tura, ac similia alia; inde erat quod reges aeque mali quam boni repraesentarent regium Domini, et summi sacerdotes aeque mali quam boni, illa quae Divini Sacerdotii Domini sunt, quando functi sunt munere suo in externa forma secundum statuta et praecepta: ut itaque apud illos repraesentativum Ecclesiae existeret, data illis erant talia statuta et tales leges per manifestam revelationem quae prorsus repraesentativae essent, quapropter quamdiu in illis erant, et illa stricte observabant, tamdiu repraesentare potuerunt; at quando deflexerunt ab illis, ut ad statuta et leges aliarum gentium, et imprimis ad cultum alius Dei, tunc privabant se facultate repraesentandi, idcirco 5 per media externa quae erant captivitates, clades, minae, miracula, adigebantur ad leges et ad statuta vere repraesentativa, non autem per media interna, prout illi qui cultum internum habent in externo. Haec significantur per quod ‘luxata vola femoris Jacobi’ in sensu interno historico, qui spectat Jacobum et ejus posteros.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts etiam.

2. apud illos

3. quod apud illos Ecclesia instituta fuerit

4. quae Ecclesia repraesentativa appellanda

5. quapropter

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.