Bible

 

Deuteronomium 33

Studie

   

1 Hæc est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israël ante mortem suam.

2 Et ait : Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis : apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex.

3 Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt : et qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius.

4 Legem præcepit nobis Moyses, hæreditatem multitudinis Jacob.

5 Erit apud rectissimum rex, congregatis principibus populi cum tribubus Israël.

6 Vivat Ruben, et non moriatur, et sit parvus in numero.

7 Hæc est Judæ benedicio : Audi, Domine, vocem Judæ, et ad populum suum introduc eum : manus ejus pugnabunt pro eo, et adjutor illius contra adversarios ejus erit.

8 Levi quoque ait : Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et judicasti ad aquas contradictionis.

9 Qui dixit patri suo et matri suæ : Nescio vos : et fratribus suis : Ignoro vos : et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt.

10 Judicia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israël : ponent thymiama in furore tuo, et holocaustum super altare tuum.

11 Benedic, Domine, fortitudini ejus : et opera manuum illius suscipe. Percute dorsa inimicorum ejus : et qui oderunt eum, non consurgant.

12 Et Benjamin ait : Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo : quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet.

13 Joseph quoque ait : De benedictione Domini terra ejus, de pomis cæli, et rore, atque abysso subjacente.

14 De pomis fructuum solis ac lunæ,

15 de vertice antiquorum montium, de pomis collium æternorum :

16 et de frugibus terræ, et de plenitudine ejus. Benedictio illius qui apparuit in rubo, veniat super caput Joseph, et super verticem nazaræi inter fratres suos.

17 Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus, cornua rhinocerotis cornua illius : in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ. Hæ sunt multitudines Ephraim : et hæc millia Manasse.

18 Et Zabulon ait : Lætare, Zabulon, in exitu tuo, et Issachar in tabernaculis tuis.

19 Populos vocabunt ad montem : ibi immolabunt victimas justitiæ. Qui inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum.

20 Et Gad ait : Benedictus in latitudine Gad : quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem.

21 Et vidit principatum suum, quod in parte sua doctor esset repositus : qui fuit cum principibus populi, et fecit justitias Domini, et judicium suum cum Israël.

22 Dan quoque ait : Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan.

23 Et Nephthali dixit : Nephthali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini : mare et meridiem possidebit.

24 Aser quoque ait : Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis, et tingat in oleo pedem suum :

25 ferrum et æs calceamentum ejus. Sicut dies juventutis tuæ, ita et senectus tua.

26 Non est deus alius ut Deus rectissimi , ascensor cæli, auxiliator tuus. Magnificentia ejus discurrunt nubes,

27 habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna ejiciet a facie tua inimicum, dicetque : Conterere.

28 Habitabit Israël confidenter, et solus. Oculus Jacob in terra frumenti et vini, cælique caligabunt rore.

29 Beatus es tu, Israël : quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino ? Scutum auxilii tui, et gladius gloriæ tuæ : negabunt te inimici tui, et tu eorum colla calcabis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10177

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10177. ‘Et facies altare suffitionis suffimenti’: quod significet repraesentativum auditionis et receptionis gratae omnium cultus quae ex amore et charitate a Domino, constat ex significatione ‘altaris suffitionis suffimenti 1 ’ quod sit repraesentativum talium cultus quae elevantur ad Dominum; 2 quod sint quae ex amore et charitate, patebit in sequentibus; per ‘altare’ significatur simile quod per super eo, quoniam altare est continens, et id quod super eo est contentum, ac continens et contentum 3 unam rem faciunt, sicut mensa ac panis qui super ea, scyphus ac vinum quod in illo.

[2] Quod altare 4 pro suffitu factum sit, et non mensa, erat causa quia altaria apud gentem Israeliticam principalia repraesentativa cultus ex amore erant, ignis enim erat super illis, et per ‘ignem’ significatur amor et charitas ex quibus cultus; quod altaria fuerint principalia repraesentativa cultus 5 , videatur n. 4192, 4541, 8623, 8935, 8940, 9714.

[3] Quod altare suffitus repraesentaverit auditionem et receptionem omnium cultus quae ex amore et charitate, erat quia per fumum et inde per fumigationem significabatur id quod elevatur in altum, ac per odorem fumi id quod gratum est, proinde id quod auditur et recipitur a Domino; et id solummodo gratum est, et recipitur a Domino, quod ex amore et charitate est; inde quoque erat quod altare illud obductum fuerit auro, et dictum altare aureum, nam ‘aurum’ significat bonum amoris et charitatis, videantur citata n. 9874, et n. 9874, 6 9881.

[4] Quod id solum gratum sit, et ideo 7 audiatur et recipiatur a Domino, quod ex amore et charitate est, est quia amor facit totum hominem, homo 8 enim talis est qualis ejus amor; inde est quod angeli in caelis sint amores et charitates in forma; ipsa forma illis inde est forma humana, quoniam Dominus, Qui est in illis et format illos, quoad Divinum Humanum 9 est ipse Divinus Amor; inde est quod ex faciebus illorum, ex loquela eorum, et ex gestibus illorum, et praecipue ex sphaeris affectionum, quae ex illis ad distantiam effluunt, percipiatur clare, quales sunt quoad amorem;

[5] et quia amor in Dominum et charitas erga proximum sunt a Domino, et quia amor est conjunctio spiritualis, ideo quicquid inde procedit, auditur et recipitur a Domino; sanctum autem et pium quod non inde est, quidem auditur sed non recipitur grate, est enim sanctum et pium hypocriticum, nam est solum externum absque interno; et sanctum externum absque interno non penetrat quam ad primum limen caeli, et ibi dissipatur; sanctum autem externum ex interno penetrat usque in caelum, secundum interni quale, ita ad Dominum; nam sanctum 10 externum absque interno est solum ex ore et ex gestibus, at sanctum externum ex interno est simul ex corde 11 ; de hoc et illo sancto, videantur quae n. 8252-8257 dicta et ostensa sunt.

[6] In tentorio 12 extra velum erat mensa super qua panes facierum, erat quoque candelabrum cum lucernis, et erat altare suffitus; per panes facierum repraesentabatur amor in Dominum, per lucernas candelabri repraesentabatur charitas et fides, et per suffitum super altari 13 repraesentabatur cultus inde; quapropter 14 suffiebatur quovis mane et quavis vespera, cum adornabantur lucernae; inde etiam patet quod per suffitionem repraesentatus fuerit cultus Domini ex amore et charitate; per ipsum tentorium in quo illa, repraesentabatur caelum, ubi omnis cultus talis est; quod panes repraesentaverint bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, videatur n. 9545, quod candelabrum repraesentaverit bonum spirituale, quod est bonum charitatis erga proximum et bonum fidei, n. 9548-9561, et quod tentorium repraesentaverit caelum, n. 9457, 9481, 9485, 9784, 9963.

[7] Cum dicitur cultus, intelligitur id sanctum, quod fit per preces, adorationes, confessiones, et per similia quae ex internis, quae sunt amoris et charitatis, procedunt, illa cultus sunt quae intelliguntur 15 per ‘suffitionem’, ut constare potest a sequentibus his locis:

apud Davidem,

Acceptae sunt preces meae, suffimentum coram Te, Ps. 141:2:

apud Johannem, Quattuor animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt ante Agnum, habentes quilibet citharas, et phialas aureas plenas suffimentis, quae sunt preces sanctorum, Apoc. 5:8:

apud eundem,

Angelus habens turibulum aureum, et dati sunt 16 illi suffitus multi, ut daret precibus sanctorum omnium super altare aureum, quod coram throno; ascendit fumus suffituum e precibus sanctorum, Apoc. 8:3, 4;

[8] quia per suffitum 17 significabatur cultus et ejus elevatio, ita auditio et receptio a Domino, ideo mandabatur a Moscheh, ut sumerent acerras cum ture, et suffirent coram Jehovah, ut inde scirent quem Jehovah eligeret, ita quem audiret, Num. 16:1 seq. ; et cum 18 murmuravit populus, quod Aharon 19 cucurrerit in medium congregationis cum suffitu, cum plaga incepit, et sic sedaverit 20 illam, Num. 17:11-13 [KJV Num. 16:46-48]: apud Malachiam, Ab ortu solis usque ad occasum magnum erit nomen Jehovae apud gentes, et in omni loco suffitus allatus nomini Meo, et minhah munda, 1:11;

additur ‘minhah munda’ quia per eam significatur bonum amoris, n. 10137 apud Moschen, Filii Levi docebunt judicia Jacobum, et legem Tuam Israelem; ponent suffitum in nasum Tuum, et holocaustum super altare Tuum, Deut. 33:10;

dicitur ‘ponere suffitum in nasum’ quia per ‘nares’ significatur perceptio, n. 4624-4634; additur hic ‘holocaustum’, quia per id etiam 21 significatur quod ex bono amoris.

[9] Per ‘suffire’ autem in opposito sensu significatur cultus ex amoribus contrariis, qui sunt amores sui et mundi, ut per suffire diis aliis, Jer. 1:16, 44:3, 5;

per suffire idolis, Ezech. 8:11, 16:18;

et per adolere suffimentum balibus, 2:13.

[10] Quoniam suffitiones significabant talia quae elevantur sursum et quae acceptantur a Divino, ideo etiam apud gentiles inter eorum religiosa adhibitae fuerunt; quod tura, turibula, et acerrae apud gentem Romanam, et alibi, in usu fuerint, ex historicis notum est; religiosum tale derivatum est ex Antiqua Ecclesia, quae per plures regiones Asiae, ut per Syriam, Arabiam, Babyloniam, Aegyptum, 22 Canaanem, extensa fuit; illa Ecclesia fuerat Ecclesia repraesentativa, ita consistens in externis quae repraesentabant interna, quae sunt caelesti et spiritualia; ab illa Ecclesia translata sunt plura religiosa ad gentes circumcirca, et inter illa quoque suffitiones, inde per Graeciam in Italiam; similiter etiam ignes perpetui, quibus custodiendis praeponebant castas virgines, quas Vestas vocabant.

[11] Suffitiones 23 in Antiqua Ecclesia, et inde in Israelitica, parabantur ex fragrantibus, ut ex stacte, onyche, galbano, et ture, ex causa quia odor significabat 24 perceptionem, et odor fragrans perceptionem gratam, videatur 25 n. 925, 1514, 1517-1519, 3577, 4624-4634, 4748, 10054; ‘tus’ autem in specie significat verum fidei 26 , ideo cum tus nominatur in Verbo, adjungitur etiam oleum, panis, minhah, vel 27 aurum, per quae significatur bonum 28 amoris, ut apud Esaiam,

Omnes e Scheba venient, aurum et tus portabunt, et laudes Jehovae annuntiabunt, 60:6:

similiter illi qui ex oriente venerunt apud Matthaeum, Venerunt sapientes ex orientalibus, quaerentes Dominum tunc natum, aperientes thesauros suos, et obtulerunt aurum, tus, et myrrham, 2:1, 2, 11; quod illi qui ex oriente, et filii orientis dicti fuerunt, in Verbo significent illos qui in cognitionibus boni et veri erant, videatur n. 3249, 3762; similiter Scheba, n. 1171, 3240; quod ‘aurum’ significet bonum amoris, citata n. 9874 et n. 9881:

[12] apud Jeremiam,

Adferent holocaustum et sacrificium, et minham, et tus, 17:26;

per ‘minham’ similiter significatur bonum amoris, n. 9992, 10137; inde patet quod per ‘tus’ in Verbo 29 significetur verum quod fidei, nam in Verbo ubi dicitur de bono, etiam dicitur de vero, ob conjugium caeleste, quod est boni et veri, in singulis ibi, videantur citata n. 9263, 9314; inde quoque erat quod super minhah esset oleum et quoque tus, Lev. 2:1, 2, 15, non autem 30 super minhah quae pro peccato, Lev. 5:11, et super minhah zelotypiae, Num. 5:15;

quod non super his minhis, erat quia dabantur pro expiatione a malis, et quamdiu homo in expiatione est, non recipere potest bonum amoris et verum fidei, mala enim obstant; aliter post expiationem seu remotionem illorum. Quoniam bonum quod amoris non dabile est nisi etiam simul verum quod fidei, bonum enim producit verum, ac in vero comparat sibi suum quale, et format se; inde erat quod super omni minhah esset tus; et quoque super panibus facierum, qui super mensa in tentorio conventus, Lev. 24:7, ‘panes’ enim significabant bonum amoris, n. 3478, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 8410, 9323, 9545, 10040, 10137.

Poznámky pod čarou:

1. suffitus

2. The Manuscript inserts quae.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript places this after suffitu.

5. nam ignis super illis, per quem repraesentabatur amor et charitas, et inde significabant cultum

6. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

7. inde

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. Humanum suum

10. sanctum erum

11. The Manuscript inserts, et ex corde est ex amore.

12. The Manuscript inserts conventus.

13. altare, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

14. The Manuscript inserts etiam.

15. ille cultus est qui intelligitur

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. suffitionem

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. sedavit

21. quoque

22. The Manuscript inserts et.

23. Suffitiones altered to Suffitus

24. significat

25. videantur

26. et quia omne perceptivum gratum in coelis existit ex talibus, et vocantur coelestia et spiritualia, ideo quae significabant talia ad confectionem suffitus adhibebantur, et quia thus in specie significat spirituale, hoc est, verum quod fidei

27. aut

28. quod

29. specie

30. praeter

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.