Bible

 

Deuteronomium 32:38

Studie

       

38 de quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libaminum : surgant, et opitulentur vobis, et in necessitate vos protegant.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 548

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

548. (Vers. 7) "Et factum est bellum in Caelo, haec et angeli ejus pugnarunt cum Dracone; et Draco pugnavit et angeli ejus," significat falsa prioris Ecclesiae pugnantia contra vera Novae Ecclesiae. Per "bellum" significatur bellum spirituale, quod est falsi contra verum, ac veri contra falsum (500); non enim aliud bellum in Caelo, ubi dicitur exstitisse, potest fieri; nec potest in Caelo semel formato ab Angelis sed factum est in "Caelo priori quod transiit" (de quo Apocalypsis 21:1); de quo Caelo videatur Explicatio ibi; transiit enim id Caelum per Ultimum Judicium super Draconem et ejus angelos, quod etiam significatur per quod "Draco dejectus sit, et non locus ejus amplius in Caelo in ventus," ut sequitur. Quaenam falsa per "Draconem" intelliguntur, quae pugnatura sunt contra vera Novae Ecclesiae, videatur supra (537). Per "Michaelem" non intelligitur aliquis Archangelus, nec per "Gabrielem" et "Raphaelem," sed intelliguntur Ministeria in Caelo. Ministerium, quod est "Michael" ibi, est apud illos qui ex Verbo confirmant quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et quod Deus Pater et Ipse unum sint sicut Anima et Corpus unum sunt, tum quod secundum praecepta Decalogi vivendum sit, et quod tunc homini charitas et fides sint. Nominatur "Michael" etiam apud Danielem 10:13, 21; 12:1; et per illum simile Ministerium intelligitur, ut patet a cap. 9; 10; 11; et ab ultimis versibus capitis 12, ibi. Per "Gabrielem" autem intelligitur Ministerium apud illos qui ex Verbo docent quod Jehovah in mundum venerit, ac quod Humanum quod ibi suscepit sit Filius Dei ac Divinum; quare Angelus qui id annuntiavit Mariae vocatur "Gabriel," (Luca 1:19, 26-35). Nominantur etiam illi qui in Ministeriis illis sunt, "Michaeles" et "Gabrieles," in Caelo. Quod per "Angelum" in supremo Sensu intelligatur Dominus, et in Sensu respectivo Caelum ex Angelis, tum etiam Societas Angelica, videatur supra (5, 65, 258, 342, 344, 415, 465); 1 hic autem Ministerium, quia vocantur nomine, et Michael apud Danielem vocatur "Princeps," et per "Principem" in Verbo significatur principale verum, ac per "Regem" ipsum Verum (20).

Poznámky pod čarou:

1. 65 pro "66"

  
/ 962  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 20

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

20. (Vers. 6.) "Et facit nos Reges et Sacerdotes," significat Qui dat ut illi qui nati sunt ab Ipso, hoc est, regenerati, in sapientia ex Divinis veris et in amore ex Divinis bonis sint. -Notum est quod Dominus in Verbo dicatur "Rex" et quoque "Sacerdos;" "Rex" dicitur ex Divina Sapientia, et "Sacerdos" ex Divino Amore; quare illi, qui a Domino in sapientia sunt, vocantur "filii Regis," tum "Reges," et qui ab Ipso in amore Sunt, vocantur "Ministri" et "Sacerdotes;" est enim Sapientia et amor apud illos non ab illis, ita non est illorum, sed Domini; inde est quod illi intelligantur per "reges" et per "sacerdotes" in Verbo; non quod illi sint, sed quod Dominus in illis sit, et faciat ut ita nominentur. Vocantur etiam "nati ab Ipso," "filii regni," "filii Patris," et "haeredes;"

"Nati ab Ipso," (Johannes 1:12-13);

hoc est, e novo nati seu regenerati, (Johannes 3, seq.);

"Filii regni," (Matthaeus 8:12; 13:38);

"Filii Patris in Caelo," (Matthaeus 5:45); 1

"Haeredes," (Psalm. 127:3; 1 Samuelis 2:8; Matthaeus 25:34);

et quia haeredes, filii regni, ac nati a Domino ut Patre dicuntur, ideo vocantur "Reges et Sacerdotes;" tum etiam dicitur, quod Sessuri cum Domino in Throno Ipsius, (Apocalypsis 3:21).

Sunt duo Regna, in quae universum Caelum distinctum est, Regnum Spirituale et Regnum Caeleste. Regnum Spirituale est quod vocatur Regium Domini; et quia omnes qui ibi sunt, in Sapientia ex veris sunt, ideo intelliguntur per "Reges," quos faciet Dominus homines qui in sapientia ab Ipso sunt; et Regnum Caeleste est quod vocatur Sacerdotium Domini, et quia omnes qui ibi sunt, in amore ex bonis sunt, ideo illi intelliguntur per "Sacerdotes," quos faciet Dominus homines qui in amore ab Ipso sunt; similiter in duo Regna distinguitur Ecclesia Domini in terris; de duobus illis Regnis, videatur in Opere de Caelo et Inferno, Londini Anno 1758 edito (24, 226). Qui non scit significationem spiritualem "Regum" et "Sacerdotum," hallucinari potest in multis quae apud Prophetas et in Apocalypsi de illis memorantur; ut in his apud Prophetas: "Aedificabunt filii alienigenae muros tuos, et Reges eorum ministrabunt tibi: suges lac gentium, imo ubera Regum suges; ut scias quod Ego Jehovah Salvator tuus et Redemptor tuus," (Esaias 60:10, 16);

"Erunt Reges nutritii tui, et Principes eorum lactatrices tuae," (Esajas 49:23);

(et alibi: ut Genesis 49:20; Psalm. 2:10; Esaias 14:9; 24:21; 52:15; 2 Jeremias 2:26; 4:9; 49:3; 3 Threni 2:6, 9; Ezechiel 7:26-27; Hoschea 3:4; Zephanias 1:8);

per "Reges" ibi non intelliguntur Reges, sed illi qui in Divinis veris a Domino sunt, et abstracte Divina Vera, ex quibus sapientia. Per "Regem Meridiei" et per "Regem Septentrionis," qui inter se bellum gesserunt, (Daniel 11:1, seq.),

nec intelliguntur Reges; sed per "Regem Meridiei" illi qui in veris sunt, et per "Regem Septentrionis" illi qui in falsis. Similiter in Apocalypsi, ubi multoties nominantur Reges, ut in his locis:

"Sextus Angelus effudit phialam super fluvium magnum Euphratem, et exsiccata est aqua ejus, ut pararetur via Regum ab ortu solis," (16:12);

"Cum Meretrice magna sedente super aquis multis scortati sunt Reges terrae," (17:2);

"De vino irae scortationis Babylonis biberunt omnes gentes, et Reges terrae cum illa scortati sunt," (18:3);

"Et vidi Bestiam et Reges terrae, et Exercitus eorum congregatos facere bellum cum Sedente super Equo albo," (19:19);

"Et gentes quae servatae sunt, in lumine Ipsius ambulabunt, et Reges terrae afferent gloriam suam et honorem suum in Novam Hierosolymam," (21:24);

(et alibi: ut 16:14; 17:2, 9-14; 18:9-10;)

per "Reges" ibi intelliguntur illi qui in veris sunt, ac in opposito sensu qui in falsis, et abstracte vera aut falsa; per "scortationem Babylonis cum Regibus terrae" intelligitur falsificatio veri Ecclesiae; quod Babylon, seu Mulier quae sedit super Bestia Coccinea, non scortata sit cum Regibus, sed quod falsificaverit vera Verbi, constat. Ex his patet, quod per "Reges," quos Dominus facturus est illos, qui ab Ipso sapiunt, non intelligatur quod futuri sint Reges, sed quod sapientes; quod ita sit, etiam ratio illustrata videt. Similiter in sequentibus:

"Fecisti nos Deo nostro Reges et Sacerdotes, ut regnemus super terra," (Apocalypsis 5:10).

Quod Dominus per "Regem" intellexerit Veritatem, patet ab Ipsius verbis ad Pilatum:

"Dixit Ipsi Pilatus, Nonne ergo Rex es Tu; respondit Jesus, Tu dixisti, quia Rex sum Ego; Ego in hoc natus sum, et in hoc veni in mundum, ut testimonium dem Veritati; omnis qui est ex Veritate, audit vocem Meam; dixit Illi Pilatus, Quid Veritas," (Johannes 18:37-38);

"testimonium ferre Veritati," est quod Ipse Veritas sit; et quia ex illa Se vocabat "Regem," dixit Pilatus, "Quid est Veritas," hoc est, num Veritas sit Rex. Quod "Sacerdotes" significent illos qui in bono amoris sunt, et abstracte bona amoris, videbitur in sequentibus.

Poznámky pod čarou:

1. v. pro "iv."

2. lii. pro "li."

3. 3 pro "8"

  
/ 962