Bible

 

Deuteronomium 32:25

Studie

       

25 Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene.

Ze Swedenborgových děl

 

Invitatio # 35

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 59  
  

35. Quod Petro datae sint claves regni caelorum, est quia repraesentavit Dominum quoad Divinum Verum; et hoc intelligitur per "petram" in universa Scriptura Sacra: quare [dicitur],

"Super hac petra" (hoc est, super hoc Divino vero) "aedificabo Ecclesiam meam," scilicet, quod Dominus sit "FILIUS DEI VIVENTIS."

(Ostendetur ex Verbo quod "petra" hoc [4]significet.)

("Petra" in Verbo:-Exod. 17:6; 33:21-22: Num. 20:8-11: Deut. 8:15; 32:4-37: 1 Sam. 2:2: 2 Sam. 22:2-3, 32, 47; 23:3: Psalmus 18:3, 32, 47 [Bib. Angl. 2, 31, 46]; 28:1; 31:3, 4 [B.A. 2-3]; 40:3 [B.A. 40:2]; 42:10 [B.A. 42:9]; 62:3, 8 [B.A. 62:2, 7]; 78:16, 20, 35; 89:27 [B.A. 89:26]; Psalmuss 92:16 [B.A. 92:15]; 94:22; 95:1; 105:41: Esai. 2:10; 22:16; 42:11; 51:1: 1 Cor. 10:4.)

("Fissurae petrae" sunt falsificata vera: - Apoc. 6:15-16: Esai. 2:19: Jerem. 16:16: Cant. 2:14: Esai. 48:21: Jerem. 23:29; 49:16: Obad. vers. 3; praeter apud Evangelistas.)

Ita quoque aliqui Patres explicarunt hoc (videatur Formula Concordiae, pag. 345).

  
/ 59