Bible

 

Deuteronomium 27:23

Studie

       

23 Maledictus qui dormit cum socru sua : et dicet omnis populus : Amen.

Komentář

 

Explanation of Deuteronomy 27:23

Napsal(a) Alexander Payne

Verse 23. It curses the soul and averts from heaven, and is profanation, to conjoin the doctrine of truth to false principles agreeing with hereditary evil; and all the mind shall assent.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 210

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

210. (Vers. 9.) " 1 Ecce dabo ex synagoga satanas." - Quod significet illos qui in doctrina de sola fide et in nulla charitate, constat ex significatione "ex synagoga satanae", quod sint illi qui in doctrina omnium falsorum (de qua supra, n. 120); hic itaque per "ex synagoga satanae" intelliguntur illi qui in doctrina de sola fide et in nulla charitate sunt, quoniam in scriptis ad hujus Ecclesiae Angelum agitur de illis qui in fide ex charitate sunt: quod illi "ex synagoga satanae" dicantur esse, est quia in nulla fide sunt, tametsi putant se esse; et quia charitatem rejiciunt sicut nullum medium ad salutem, et tamen Dominus influit per charitatem in fidem, et non in fidem separatam, nam fides separata est modo scientia cui non inest vita a Divino: inde est, quod qui in doctrina de sola fide sunt et non in charitate, in nulla illustratione sint; quare etiam sunt in doctrina plurium falsorum, quae in specie significatur per "synagogam satanae." (Quod nulla fides sit ubi non charitas, videatur in opusculo De Ultimo Judicio n. 33-39: et quid fides et quid charitas, in Doctrine Novae Hierosolymae, n. 84-107, et n. 108-122.) Quod in doctrina plurium falsorum sint, videbitur in articulo nunc sequente.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232