Bible

 

Deuteronomium 27

Studie

   

1 Præcepit autem Moyses et seniores Israël populo, dicentes : Custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie.

2 Cumque transieritis Jordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce lævigabis eos,

3 ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso : ut introëas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis.

4 Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal, et lævigabis eos calce :

5 et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit,

6 et de saxis informibus et impolitis : et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo,

7 et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo.

8 Et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide.

9 Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Israëlem : Attende, et audi, Israël : hodie factus es populus Domini Dei tui :

10 audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego præcipio tibi.

11 Præcepitque Moyses populo in die illo, dicens :

12 Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Jordane transmisso : Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph, et Benjamin.

13 Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal : Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali.

14 Et pronuntiabunt Levitæ, dicentque ad omnes viros Israël excelsa voce :

15 Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito : et respondebit omnis populus, et dicet : Amen.

16 Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem : et dicet omnis populus : Amen.

17 Maledictus qui transfert terminos proximi sui : et dicet omnis populus : Amen.

18 Maledictus qui errare facit cæcum in itinere : et dicet omnis populus : Amen.

19 Maledictus qui pervertit judicium advenæ, pupilli et viduæ : et dicet omnis populus : Amen.

20 Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli ejus : et dicet omnis populus : Amen.

21 Maledictus qui dormit cum omni jumento : et dicet omnis populus : Amen.

22 Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suæ : et dicet omnis populus : Amen.

23 Maledictus qui dormit cum socru sua : et dicet omnis populus : Amen.

24 Maledictus qui clam percusserit proximum suum : et dicet omnis populus : Amen.

25 Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis : et dicet omnis populus : Amen.

26 Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit : et dicet omnis populus : Amen.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 616

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

616. [Vers. 9.] "Et abivi ad angelum, dicens, Da mihi libellum." - Quod significet facultatem percipiendi a Domino quale est Verbum, constat ex significatione "abire ad angelum, et dicere, Da mihi libellum", quod in sensu proximo sit obedire mandato, quia dictum est illi quod abiret et acciperet illum; in sensu autem remotiori, qui etiam est sensus interior, per illa verba intelligitur facultas percipiendi a Domino quale est Verbum. Dominus dat cuivis homini percipere illud; sed usque nemo percipit, nisi velit quasi ex se percipere illud: hoc reciprocum erit ab homine ut recipiat facultatem percipiendi Verbum; hoc nisi homo velit et faciat sicut ex se, non appropriatur ei aliqua facultas: erit enim activum et reactivum, ut fiat appropriatio; activum est a Domino, etiam reactivum, Sed hoc apparet sicut ab homine; nam Ipse Dominus dat hoc reactivum, et inde est a Domino et non ab homine; sed quia homo non aliter scit quam quod vivat ex se, proinde quod cogitet et velit ex se, inde sicut ex proprio vitae suae id agere debet; et cum id agit, tunc primum ei inditur, conjungitur et appropriatur.

[2] Qui credit quod Divinae veritates et bonitates influant absque tali reactivo seu reciproco, multum fallitur; hoc enim foret remittere manus, ac immediatum exspectare influxum, sicut putant illi qui fidem prorsus separant a charitate, et dicunt bona charitatis, quae sunt bona vitae, absque ulla cooperatione voluntatis hominis influere; cum tamen Dominus docet quod Ipse jugiter stet ad ostium et pulset, et quod homo aperiturus sit, et quod Dominus ad illum qui aperit intret (Apocalypsis 3:20). In summa, actio et reactio facit omnem conjunctionem, et actio et mera passio nullam; agens enim seu activum, dum influit in mere patiens seu passivum, transit et dissipatur, nam passivum cedit et fugit; at cum agens seu activum influit in tale passivum quod etiam est reactivum, tunc applicantur, et utraque manent conjuncta: ita est cum influxu Divini Boni et Divini Veri in voluntatem seu in amorem hominis; quapropter cum Divinum influit in intellectum solum, tunc transit et dissipatur, at cum in voluntatem, ubi est hominis proprium, tunc manet conjunctum. Ex his conStare potest quid involvit, quod hic primum dicatur, "Abi, accipe libellum apertum in manu angeli stantis super mari et terra", et tunc quod "abiverit ad angelum, dicens, Da mihi libellum", quod tunc angelus dixerit, "Accipe et devora"; ita describitur reactivum seu reciprocum: inde nunc est quod per illa verba significetur facultas recipiendi et percipiendi a Domino quale est Verbum. Receptio Divini influxus etiam alibi in Verbo similiter describitur.

  
/ 1232  
  

Bible

 

Leviticus 24:9

Studie

       

9 eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto : quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo.