Bible

 

Deuteronomium 26

Studie

   

1 Cumque intraveris terram, quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam, et obtinueris eam, atque habitaveris in ea :

2 tolles de cunctis frugibus tuis primitias, et pones in cartallo, pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi invocetur nomen ejus :

3 accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum : Profiteor hodie coram Domino Deo tuo, quod ingressus sum in terram, pro qua juravit patribus nostris, ut daret eam nobis.

4 Suscipiensque sacerdos cartallum de manu tua, ponet ante altare Domini Dei tui :

5 et loqueris in conspectu Domini Dei tui : Syrus persequebatur patrem meum, qui descendit in Ægyptum, et ibi peregrinatus est in paucissimo numero : crevitque in gentem magnam ac robustam et infinitæ multitudinis.

6 Afflixeruntque nos Ægyptii, et persecuti sunt, imponentes onera gravissima :

7 et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum : qui exaudivit nos, et respexit humilitatem nostram, et laborem, atque angustiam :

8 et eduxit nos de Ægypto in manu forti, et brachio extento, in ingenti pavore, in signis atque portentis :

9 et introduxit ad locum istum, et tradidit nobis terram lacte et melle manantem.

10 Et idcirco nunc offero primitias frugum terræ, quam Dominus dedit mihi. Et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui, et adorato Domino Deo tuo.

11 Et epulaberis in omnibus bonis, quæ Dominus Deus tuus dederit tibi, et domui tuæ, tu et Levites, et advena qui tecum est.

12 Quando compleveris decimam cunctarum frugum tuarum, anno decimarum tertio, dabis Levitæ, et advenæ, et pupillo et viduæ, ut comedant intra portas tuas, et saturentur :

13 loquerisque in conspectu Domini Deo tui : Abstuli quod sanctificatum est de domo mea, et dedi illud Levitæ et advenæ, et pupillo ac viduæ, sicut jussisti mihi : non præterivi mandata tua, nec sum oblitus imperii tui.

14 Non comedi ex eis in luctu meo, nec separavi ea in qualibet immunditia, nec expendi ex his quidquam in re funebri. Obedivi voci Domini Dei mei, et feci omnia sicut præcepisti mihi.

15 Respice de sanctuario tuo, et de excelso cælorum habitaculo, et benedic populo tuo Israël, et terræ, quam dedisti nobis, sicut jurasti patribus nostris, terræ lacte et melle mananti.

16 Hodie Dominus Deus tuus præcepit tibi ut facias mandata hæc atque judicia : et custodias et impleas ex toto corde tuo, et ex tota anima tua.

17 Dominum elegisti hodie, ut sit tibi Deus, et ambules in viis ejus, et custodias cæremonias illius, et mandata atque judicia, et obedias ejus imperio.

18 Et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris, sicut locutus est tibi, et custodias omnia præcepta illius :

19 et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit, in laudem, et nomen, et gloriam suam : ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut locutus est.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 901

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

901. Quod ‘septimus et vigesimus dies’ significet sanctum, inde constat, quia compositus est ex tribus in se his multiplicatis, tria in se multiplicata sunt novem, et haec novem iterum per tria multiplicata sunt viginti septem; quare in hoc numero regnant tria; ita antiquissimi supputabant suos numeros, et per illos nihil nisi quam res intelligebant quod ‘tria’ idem significent ac ‘septem’, constare potest ab illis quae mox prius dicta sunt: causa arcana est quod Dominus resurrexerit die tertio; ipsa Domini resurrectio involvit omne sanctum, et omnium resurrectionem; quare in Ecclesia Judaica numerus hic repraesentativus factus est, inque Verbo est sanctus; similiter ac in caelo, ubi numeri nulli, sed loco tria et septem idea communis sancta resurrectionis ei adventus Domini:

[2] quod ‘tria et septem’ sancta significent, constat sequentibus locis in Verbo;

apud Mosen,

Tangens mortuum... immundus septem diebus, hic expiabit se illo in die tertio et die septimo mundus erit: et si non expiaverit se in die tertio, et in die septimo non mundus erit.... Qui tangit confossum gladio, ... aut mortuum, aut os hominis, aut sepulcrum, immundus erit septem dies; ... sparget mundus super immundum die tertio, et in die septimo, et expiabit eum in die septimo et lavabit vestes suas et abluet se in aquis, et mundus erit in vespera, Num. 19:11, 12, 16, 19; quod haec repraesentativa sint, seu quod externa significent interna, manifeste constat; ut quod immundus esset qui tetigerit mortuum, confossum, os hominis, sepulcrum, quae omnia in sensu interna significant hominis propria, quae mortua et profana: tum quoque quod lavaret se in aquis et quod in vespera mundus; ita quoque dies tertius et dies septimus repraesentativi sunt, significantes sanctum, quia in illis expiaretur et sic mundus esset.

[3] Similiter, qui redierunt a proelio contra Midianitas, de quibus, Vos castrametamini foris extra castra septem dies; omnis qui occidit animam et omnis qui tetigit confossum, expiabitis vos... in die tertio et in die septimo, Num. 31:19: si hoc solum rituale foret et dies tertius et septimus non repraesentativus et significativus sancti seu expiationis, foret mortuum quid, sicut quod absque causa et causa absque fine, seu sicut separatum a causa et hae: a suo fine, ita nequaquam Divinum. Quod dies tertius repraesentativis fuerit et ita significativus sancti, constat manifeste ab adventu Domini super montem Sinai, de quo ita praeceptum, Dixit Jehovah ad Mosen, Abi ad populum, et sanctifica eos hodie et cras, ut lavent vestes suas, et sint parati ad diem tertium, quia in die tertio descendet Jehovah in oculis omnis populi super montem Sinai, Exod. 19:10, 11, 15, 16:

[4] similiter quod Joshua transiret Jordanem die tertio, de quo ita, Praecepit Joshua, Transite per medium castrorum et praecipite populo dicendo, Parate vobis viaticum, quia a tribus diebus vos transeuntes Jordanem hunc, ad veniendum hereditare terram, Jos. 1:11; 1 3:2;

‘transitus Jordanis’ repraesentabat introductionem filiorum Israelis, hoc est regeneratorum, in regnum Domini; ‘Joshua qui introduxit’ Ipsum Dominum, et hoc ‘die tertio’. Quia dies tertius fuit sanctus sicut septimus, institutum, Quod annus decimarum esset annus tertius et tunc se sancte praeberent per opera charitatis, Deut. 26:12 seq;

‘decimae’ repraesentabant reliquias, quae quia solius Domini, sanctae sunt: Quod Jonas fuerit in visceribus piscis tres dies et tres noctes, Jon. 2:1,

manifeste repraesentabat sepulturam, et resurrectionem Domini tertio die, Matth. 12:40.

[5] Quod ‘tria’ significent illud sanctum, constat etiam apud Prophetas, ut apud Hoscheam,

Jehovah vivificabit nos a duobus diebus, in die tertio suscitabit nos, ut vivamus coram Ipso, 6:2;

ubi ‘dies tertius’ quoque manifeste pro adventu Domini, et resurrectione:

apud Zachariam, Fiet in omni terra, ... duae partes in ea exscindentur, exspirabunt, et tertia relinquetur in ea: et ducam tertiam partem per ignem, et conflabo eos juxta conflare argentum, et probabo eos juxta probare aurum, 13:8;

ubi ‘tertia pars seu tria’ pro sancto: simile involvit tertia pars ac tria, tum tertia pars tertiae partis, sicut hic, nam tria sunt tertia pars tertiae partis viginti septem.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.