Bible

 

Deuteronomium 24

Studie

   

1 Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam fœditatem : scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo sua.

2 Cumque egressa alterum maritum duxerit,

3 et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit de domo sua, vel certe mortuus fuerit :

4 non poterit prior maritus recipere eam in uxorem : quia polluta est, et abominabilis facta est coram Domino : ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam.

5 Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quippiam necessitatis injungetur publicæ, sed vacabit absque culpa domi suæ, ut uno anno lætetur cum uxore sua.

6 Non accipies loco pignoris inferiorem, et superiorem molam : quia animam suam opposuit tibi.

7 Si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israël, et vendito eo acceperit pretium, interficietur, et auferes malum de medio tui.

8 Observa diligenter ne incurras plagam lepræ, sed facies quæcumque docuerint te sacerdotes Levitici generis, juxta id quod præcepi eis, et imple sollicite.

9 Mementote quæ fecerit Dominus Deus vester Mariæ in via cum egrederemini de Ægypto.

10 Cum repetes a proximo tuo rem aliquam, quam debet tibi, non ingredieris domum ejus ut pignus auferas :

11 sed stabis foris, et ille tibi proferet quod habuerit.

12 Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus,

13 sed statim reddes ei ante solis occasum : ut dormiens in vestimento suo, benedicat tibi, et habeas justitiam coram Domino Deo tuo.

14 Non negabis mercedem indigentis, et pauperis fratris tui, sive advenæ, qui tecum moratur in terra, et intra portas tuas est :

15 sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam : ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum.

16 Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur.

17 Non pervertes judicium advenæ et pupilli, nec auferes pignoris loco viduæ vestimentum.

18 Memento quod servieris in Ægypto, et eruerit te Dominus Deus tuus inde. Idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem.

19 Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas illum : sed advenam, et pupillum, et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum.

20 Si fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris ut colligas : sed relinques advenæ, pupillo, ac viduæ.

21 Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos : sed cedent in usus advenæ, pupilli, ac viduæ.

22 Memento quod et tu servieris in Ægypto, et idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8906

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8906. ‘Non furaberis’: quod significet quod non alicui ejus bona spiritualia auferenda sint, et quod sibi non tribuenda quae Domini sunt, constat ex significatione 'furari' quod sit 1 auferre alicui bona spiritualia; quod haec per ‘furari’ significentur, est quia divitiae et opes in spirituali sensu sunt cognitiones boni et veri, in genere omnia illa quae fidei et charitatis, hoc est, quae vitae spiritualis apud hominem sunt, quapropter illa alicui auferre est in sensu spirituali ‘furari’; et quia omnia bona spiritualia, hoc est, omnia fidei et charitatis, sunt unice a Domino et prorsus nihil ab homine, idcirco per ‘furari’ etiam significatur sibi tribuere quae Domini sunt; qui hoc faciunt vocantur etiam 2 ‘fures’ et ‘praedones’ apud Johannem, Amen dico vobis, Qui non 3 ingrediens est per januam in caulam ovium, sed ‘ascendit’ aliunde, is est fur et latro; qui vero ingrediens est per januam, pastor est ovium; Ego sum janua [ovium; omnes qui ante Me fuerunt, fures fuerunt et latrones fuerunt, sed non, audiverunt illos oves. Ego sum janua] per Me si quis introiverit, salvabitur, et ingredietur et egredietur, et pascuum inveniet; fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat; Ego veni ut vitam habeant, et abundantiam habeant, 10:1-13;

‘ingredi per januam in caulam ovium’ est per Dominum, nam Dominus est ‘janua’, ut Ipse dicit; ‘oves’ sunt qui in charitate et inde in fide; hi per ‘Dominum’ ingrediuntur cum agnoscunt quod ab Ipso omne fidei et charitatis, nam haec tunc ab Ipso influunt 4 ; at aliis tribuere illa, imprimis sibi, est auferre illa, ita ‘mactare et perdere’; qui 5 sibimetipsis tribuunt illa quae Domini sunt, etiam in operibus ponunt meritum, et semet 6 faciunt justitiam, de quibus n. 1110 7 , 1877, 2027, 2273, 2340, 2373, 2400, 3816, 4007 fin. , 4174, 4943, 6388-6390, 6392, 6393, 8 6478; hoc nunc est ‘furari’ in 9 spirituali sensu, et hoc obvenit angelis in caelo cum ab homine legitur in Verbo ‘furari’, nam angeli Verbum non nisi quam spiritualiter intelligunt 10 .

[2] Simile per ‘furari’ significatur 11 apud Hoscheam, Quando sanavi Israelem, tunc revelata est iniquitas Ephraimi, et mala Samariae, quia fecerunt mendacium, et fur venit, diffundit se turma foras; 12 nunc circumdant illos opera illorum coram faciebus Meis; per malitiam suam laetificant regem, et per mendacia sua principes, 7:1-3:

et apud Joelem,

Venit dies Jehovae, ante eum comedit ignis, et post eum inflammat flamma, sicut hortus Eden terra ante eum, sed post eum desertum vastitatis; sicut aspectus equorum aspectus illius, et sicut equites ita currunt, sicut sonitus curruum super verticibus montium; in urbe discurrunt, in muro currunt, in domos ascendunt, per fenestras ingrediuntur sicut fur; coram illo commota est terra, contremuerunt caeli, sol et luna atrati sunt, et stellae contraxerunt splendorem, 2:1-10;

agitur ibi de Ecclesiae desolatione, cum falsa irrumpunt et destruunt vera; falsa haec 13 sunt ‘fures qui ascendunt domos et per fenestras ingrediuntur’; quis non miraturus est cur dicitur quod ‘dies Jehovae erit sicut aspectus equorum’ et quod tunc ‘sicut equites [ita] current, in urbe discurrent, in muro current, in domos ascendent, per fenestras ingredientur, commovebitur terra, contremiscent caeli, atrabuntur sol et luna, et contrahent splendorem stellae?’ qui non de sensu interno aliquid scit, et qui in corde suo sanctitatem Verbi in dubium vocat, is dicet quod haec solum voces sint absque Divino inibi recondito, et forte vocabit 14 dictiones inanes; at qui credit quod Verbum sanctissimum sit, quia Divinum, et insuper qui novit quod sensus internus sit, qui agit de Ecclesia, de caelo, deque Ipso Domino, 15 is fatebitur quod singulae voces ibi singula pondera sint; quid itaque voces et dictiones ibi significant, paucis explicandum:

[3] ‘dies Jehovae’ est ultimus status seu ultimum tempus' Ecclesiae, cum ‘non amplius’ verum sed loco veri falsum, ignis qui ante eum comedit 16 est mali cupido, ‘flamma quae post eum [inflammabit]’ est falsi cupido inde, ‘aspectus equorum’ est intellectuale ratiocinans ex falso sicut ex vero, ‘equites qui currunt 17 ’ sunt ratiocinatores, ‘currus’ sunt doctrinalia falsi, ‘urbs’ est ipsa doctrina, ‘murus in quo currunt’ est essentiale falsum, ‘domus quas ascendent’ est voluntarium hominis, ‘fenestrae per quas ingredientur’ sunt intellectualia, ‘fur’ est falsum quod aufert verum, terra quae coram illo commovebitur' est Ecclesia, etiam ‘caeli qui contremiscent’, ‘sol’ est amor in Dominum, ‘luna’ est fides in Ipsum, illa ‘atrari’ dicuntur cum ‘non amplius’ apparent, ‘stellae’ sunt cognitiones boni et veri quae non amplius ex fide et amore, ita e caelo, lucem habebunt, quod est ‘contrahere splendorem’; ex his constare potest quid haec in communi involvunt, tum in quo sensu dies ille, seu 18 ultimus status Ecclesiae dicitur ‘fur qui ascendet domos et ingredietur per fenestras’, quod nempe sit falsum quod tunc 19 occupabit totum hominem, tam ejus voluntarium quam ejus intellectuale, et sic auferet omne verum et bonum. Simile per ‘furem’ significatur apud Obadiam,

Dixit Dominus Jehovih Edomo, Si fures venerint tibi, si eversores noctu, quomodo excisus eris? nonne furabuntur quod illis satis? vers. [1, ] 5:

similiter per ‘furem’ seu ‘furantem’, Sach. 5:1-4: 20 50:17-19 [KJV 50:18-20]; 21 Matth. 6:19, 20.

[4] Sicut omnia statuta a Domino mandata filiis Israelis fundata sunt in legibus ordinis quae in caelo, hoc est, existentiam et essentiam suam traxerunt e mundo spirituali, idcirco etiam illa quae de furtis lata sunt; sicut quod Qui furatus bovem et vendens, quinque rependet, si pecudem quattuor, Exod. 21:37 22 [KJV Exod. 21:22:1]:

tum, Fur in perfossione percussus, 23 non sanguis; orto autem 24 sole sanguis, fur rependet vel vendetur; si invenitur in manu ejus, restituet duplum, Exod. 22:1-3 [KJV Exod. 22:2-4]:

Qui furatus fuerit virum eumque vendiderit, sed inventus fuerit in manu ejus, moriendo morietur, Exod. 21:16: Si inventus 25 vir qui furatus 26 fuerit animam de fratribus suis, de filiis Israelis, et quaestum fecerit in eo, dum vendiderit eum, occidetur fur hic, ut removeas malum e medio tui, Deut. 24:7;

‘viri ex filiis Israelis’ in sensu interno sunt qui in veris et bonis fidei, ita in sensu abstracto sunt fidei vera et bona, n. 5414, 5879, 5951, quare ‘furari virum ex filiis Israelis’ est auferre illa, et ‘vendere illum’ est abalienare, et quoque facere ut serviant; vera enim et bona fidei, quia a Domino, in statu libero sunt, nec serviunt nisi Soli Domino; at cum abalienantur, tunc in statum servum veniunt, nam serviunt alicui 27 malo amoris sui vel mundi, ita 28 alicui cupiditati corporeae; inde legis hujus derivatio et correspondentia; et quia tunc verum et bonum Ecclesiae e libero fit servum, ita e vivo fit mortuum, ideo 29 poena, quae effectus, est mors 30 .

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript deletes illi vocantur and inserts illi etiam.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. et per Ipsum ingredi, est agnoscere quod ab Ipso omne fidei et charitatis sit, nam haec tunc ab Solo Ipso influunt

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. simile

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

10. intelligant

11. de eis etiam ita

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. hic

14. The Manuscript places this after inanes.

15. qui sancta continet, et in supremo sensu Divina, quia de Ipso Domino

16. comedet

17. current

18. hoc est,

19. tunc falsum

20. The Manuscript inserts et.

21. The Manuscript inserts tum.

22. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

23. The Manuscript inserts ei.

24. vero

25. invenitur

26. furens altered to furatus

27. tunc

28. seu

29. idcirco

30. quod moriendo moriatur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.