Bible

 

Deuteronomium 23:4

Studie

       

4 quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Ægypto : et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamia Syriæ, ut malediceret tibi :

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 952

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

952. (Vers. 15.) "Foris vero canes, et incantatores, et scortatores, et homicidae, et idololatrae, at omnis amans et faciens mendacium," significat quod non aliquis in Novam Hierosolymam recipiatur, qui nihili facit praecepta Decalogi, et non fugit aliqua mala ibi nominata ut peccata, et ideo vivit in illis. - Haec in genere significantur per omnia illa, quia sunt praecepta Decalogi quae ibi intelliguntur, ut videri potest ab Explicatione supra (892), ubi similia sunt; praeter quod hic etiam nominentur "canes," per quos significantur qui in concupiscentiis sunt, de quibus etiam in Nono et in Decimo Praecepto Decalogi agitur. Per "canes" in genere significantur qui in concupiscentiis omnis generis sunt, ac illis indulgent; in specie, qui in voluptatibus mere corporeis sunt, imprimis qui in voluptate commessationum, quibus unice delectantur; quare canes in Mundo spirituali apparent ex illis qui litaverunt gulae et linguae, et vocantur ibi appetitus corporei: tales quia pingui mente sunt, nihili faciunt illa quae Ecclesiae sunt; ideo dicitur quod foris stabunt, hoc est, non in Novam Domini Ecclesiam recipiantur. Similia per "canes" significantur in his in Verbo:

"Speculatores ejus caeci omnes sunt Canes muti, spectantes, cubantes, amantes dormitare, Canes obfirmati anima, non sciunt satietatem," (Esaias 56:10-11);

"Tumultuantur sicut Canes, et circumeunt in urbe, vagantur ad comedendum, si non satiantur, ita pernoctant," (Psalm. 59:7, 15 (, 16) (B.A. 6, 14-15));

per "canes" intelliguntur vilissimi homines, Hiob 30:1; 1 Samuelis 24:15 (B.A. 14); 2 Samuelis 9:8; 2 Regnum 8:13; et quoque immundi; quare dicitur apud Mosen:

"Non inferes mercedem scorti et pretium Canis in Domum Jehovae quoad votivum quodcunque, quia abominatio Jehovae Dei tui ambo," (Deuteronomius 23:19 (B.A. 18)).

  
/ 962