Bible

 

Deuteronomium 21

Studie

   

1 Quando inventum fuerit in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, hominis cadaver occisi, et ignorabitur cædis reus,

2 egredientur majores natu, et judices tui, et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum :

3 et quam viciniorem ceteris esse perspexerint, seniores civitatis illius tollent vitulam de armento, quæ non traxit jugum, nec terram scidit vomere,

4 et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam, quæ numquam arata est, nec sementem recepit : et cædent in ea cervices vitulæ :

5 accedentque sacerdotes filii Levi, quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei, et benedicant in nomine ejus, et ad verbum eorum omne negotium, et quidquid mundum, vel immundum est, judicetur.

6 Et venient majores natu civitatis illius ad interfectum, lavabuntque manus suas super vitulam, quæ in valle percussa est,

7 et dicent : Manus nostræ non effuderunt sanguinem hunc, nec oculi viderunt :

8 propitius esto populo tuo Israël, quem redemisti, Domine, et ne reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israël. Et auferetur ab eis reatus sanguinis :

9 tu autem alienus eris ab innocentis cruore, qui fusus est, cum feceris quod præcepit Dominus.

10 Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos, et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua, captivosque duxeris,

11 et videris in numero captivorum mulierem pulchram, et adamaveris eam, voluerisque habere uxorem,

12 introduces eam in domum tuam : quæ radet cæsariem, et circumcidet ungues,

13 et deponet vestem, in qua capta est : sedensque in domo tua, flebit patrem et matrem suam uno mense : et postea intrabis ad eam, dormiesque cum illa, et erit uxor tua.

14 Si autem postea non sederit animo tuo, dimittes eam liberam, nec vendere poteris pecunia, nec opprimere per potentiam : quia humiliasti eam.

15 Si habuerit homo uxores duas, unam dilectam, et alteram odiosam, genuerintque ex eo liberos, et fuerit filius odiosæ primogenitus,

16 volueritque substantiam inter filios suos dividere, non poterit filium dilectæ facere primogenitum, et præferre filio odiosæ :

17 sed filium odiosæ agnoscet primogenitum, dabitque ei de his quæ habuerit cuncta duplicia : iste est enim principium liberorum ejus, et huic debentur primogenita.

18 Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium, et coërcitus obedire contempserit :

19 apprehendent eum, et ducent ad seniores civitatis illius, et ad portam judicii,

20 dicentque ad eos : Filius noster iste protervus et contumax est : monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat, et luxuriæ atque conviviis :

21 lapidibus eum obruet populus civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israël audiens pertimescat.

22 Quando peccaverit homo quod morte plectendum est, et adjudicatus morti appensus fuerit in patibulo :

23 non permanebit cadaver ejus in ligno, sed in eadem die sepelietur : quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno : et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7502

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7502. ‘Ecce manus Jehovae erit in pecus tuum quod in agro’: quod significet vastationem veri et boni fidei quae illis ab Ecclesia 1 in qua 2 fuerant, constat ex significatione ‘esse manus Jehovae in aliquem’ quod sit plaga seu punitio, per ‘manum’ enim significatur potentia, n. 4931-4937, 6292, 6947, 7188, 7189, et per ‘manum Jehovae’ omnipotentia, n. 878, 3387; et quia ab illis qui in externis Ecclesiae sunt ex apparentia creditur quod omnis plaga seu punitio 3 veniat a Jehovah, tribuunt enim Ipsius potentiae omnia, idcirco per ‘esse manum Jehovae in aliquem’ 4 significatur punitio, hic vastatio, nam gradus vastationis illorum qui infestabant erant punitiones; ex significatione ‘pecoris’ quod sint vera et bona fidei, de qua n. 6016, 6045, 6049; et ex significatione ‘agri’ quod sit Ecclesia, de qua n. 2971, 3310 5 ; quod ‘ager’ sit Ecclesia, est quia ‘semina’ quae mittuntur in agrum significant vera quae fidei, et quoque quia ‘proventus qui ex agro’, sicut triticum, hordeum, zea, et plura, sunt bona quae charitatis et vera quae fidei, ita talia quae sunt Ecclesiae.

[2] Quomodo 6 se habet cum eo quod infernales spiritus qui infestant probos in altera vita vastentur quoad vera fidei quae Ecclesiae, sciendum quod illi qui infestant probos in altera vita sint qui cum in mundo vixerunt, ab Ecclesia fuerunt; nam qui non ab Ecclesia fuerunt non infestare possunt alios qui ab Ecclesia, sunt enim falsa, quae contra vera fidei Ecclesiae, per quae infestant; per talia non possunt illi qui extra Ecclesiam 7 fuerunt aliquos infestare quia non noverant illa; quod qui fidem professi et vixerunt vitam mali in altera vita vertant se ad falsa et infestent probos, videatur n. 7097, 7127, 7317; ne itaque verum fidei, quod habuerunt ex doctrina Ecclesiae suae, cum vixerunt in mundo (secum enim ferunt omnia quae noverant in vita corporis, in alteram vitam, nec quicquam deest, ) det illis aliquid lucis e caelo, et ne applicent illa quae lucis caeli sunt ad patrocinandum falsis et malis quae sunt inferni, ' idcirco illis omne tale adimitur et relinquuntur tandem malis vitae suae et inde falsis; de hac vastatione nunc agitur.

[3] Quod illi qui ab Ecclesia fuerunt, et vixerant vitam mali, ita per gradus devastentur antequam dejiciuntur in infernum, est quia vera fidei noverant et per illa communicationem habuerunt cum caelo; societates caelestes cum quibus communicationem habuerunt, et quoque in altera vita habent, ab illis separari non possunt nisi per gradus; talis enim 8 ordo est in caelo a Domino ut nihil fiat violenter, 9 sed omnia in libero sicut ex se, ideo societates illae caelestes ab illis non dirimuntur; sed successive separantur, sic ut videantur sua sponte discedere; ex his nunc patet quomodo se habet cum vastatione apud illos qui noverunt vera fidei quae Ecclesiae et 10 tamen vitam mali egerunt.

[4] Quod ita se res habeat, nemo scire potest nisi ex revelatione; nam cognitionem rerum quae existunt in altera vita homo nullam habet nisi ex revelatione; et quia homo parum sollicitus est explorare vera et bona quae fidei ex Verbo, in nulla enim affectione veri 11 est propter verum, minus propter vitam, idcirco talia nec illi revelantur; exstant tamen in Verbo, et 12 quoad omnem seriem et processum in sensu ejus interno; 13 quia itaque homo Ecclesiae in nulla affectione sciendi verum ex Verbo est, sed solum in affectione confirmandi doctrinalia Ecclesiae suae, sive vera sint sive falsa, 14 ob causas in mundo, idcirco nihil quicquam scit de 15 statu post mortem, nihil de caelo, et nihil de inferno; ne quidem scit quid facit caelum, et quid facit infernum, apud hominem; immo in tali inscitia sunt ut doceant et credant unumquemque admitti posse in caelum, quidam ex potestate quam sibi arrogarunt, quidam 16 quod ex misericordia Domini utcumque vixerat; et vix aliqui sciunt quod homini detur caelum cum vivit in mundo, per vitam charitatis et fidei, et quod illa vita permaneat. Haec dicta sunt ut sciatur qualis homo Ecclesiae est qui solam fidem profitetur et vitam fidei non curat; nam hi sunt qui per ‘Aegyptios’ hic et in sequentibus repraesentantur.

Poznámky pod čarou:

1. e altered to in compare Arcana Coelestia 7496

2. fuerunt, in the First Latin Edition.

3. veniret

4. est, in the First Latin Edition.

5. The Manuscript inserts, 3766

6. cum hoc se habet

7. sunt

8. est ordo a Domino in coelo

9. ita quod non dirimantur societates illae, sed successive discedant, ut videantur ex se et in libero

10. vixerunt vitam malam

11. The Manuscript places this after vitam.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. et quia

14. The Manuscript inserts ex sensu literae Verbi, .

15. inferno, nec quicquam de coelo; ne quidem quod facit infernum et quod facit coelum apud hominem

16. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.