Bible

 

Deuteronomium 20

Studie

   

1 Si exieris ad bellum contra hostes tuos, et videris equitatus et currus, et majorem quam tu habeas adversarii exercitus multitudinem, non timebis eos : quia Dominus Deus tuus tecum est, qui eduxit te de terra Ægypti.

2 Appropinquante autem jam prælio, stabit sacerdos ante aciem, et sic loquetur ad populum :

3 Audi, Israël : vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis : non pertimescat cor vestrum, nolite metuere, nolite cedere, nec formidetis eos :

4 quia Dominus Deus vester in medio vestri est, et pro vobis contra adversarios dimicabit, ut eruat vos de periculo.

5 Duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt : Quis est homo qui ædificavit domum novam, et non dedicavit eam ? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius dedicet eam.

6 Quis est homo qui plantavit vineam, et necdum fecit eam esse communem, de qua vesci omnibus liceat ? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo ejus fungatur officio.

7 Quis est homo, qui despondit uxorem, et non accepit eam ? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo accipiat eam.

8 His dictis addent reliqua, et loquentur ad populum : Quis est homo formidolosus, et corde pavido ? vadat, et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est.

9 Cumque siluerint duces exercitus, et finem loquendi fecerint, unusquisque suos ad bellandum cuneos præparabit.

10 Siquando accesseris ad expugnandam civitatem, offeres ei primum pacem.

11 Si receperit, et aperuerit tibi portas, cunctus populus, qui in ea est, salvabitur, et serviet tibi sub tributo.

12 Sin autem fœdus inire noluerit, et cœperit contra te bellum, oppugnabis eam.

13 Cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua, percuties omne quod in ea generis masculini est, in ore gladii,

14 absque mulieribus et infantibus, jumentis et ceteris quæ in civitate sunt. Omnem prædam exercitui divides, et comedes de spoliis hostium tuorum, quæ Dominus Deus tuus dederit tibi.

15 Sic facies cunctis civitatibus, quæ a te procul valde sunt, et non sunt de his urbibus, quas in possessionem accepturus es.

16 De his autem civitatibus, quæ dabuntur tibi, nullum omnino permittes vivere :

17 sed interficies in ore gladii, Hethæum videlicet, et Amorrhæum, et Chananæum, Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus :

18 ne forte doceant vos facere cunctas abominationes, quas ipsi operati sunt diis suis, et peccetis in Dominum Deum vestrum.

19 Quando obsederis civitatem multo tempore, et munitionibus circumdederis ut expugnes eam, non succides arbores, de quibus vesci potest, nec securibus per circuitum debes vastare regionem : quoniam lignum est, et non homo, nec potest bellantium contra te augere numerum.

20 Si qua autem ligna non sunt pomifera, sed agrestia, et in ceteros apta usus, succide, et instrue machinas, donec capias civitatem, quæ contra te dimicat.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7111

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7111. ‘Exactoribus in populo et moderatoribus ejus, dicendo’: quod significet illos qui proxime infestant et qui proxime recipiunt, constat ex significatione ‘exactorum’ quod sint qui ad serviendum adigunt, de qua n. 6852; et quia hoc fit per infestationes, etiam per ‘exactores’ significantur illi qui infestant sed qui proxime infestant, de quibus 1 infra; et ex significatione ‘moderatorum’ quod sint qui proxime recipiunt; erant enim moderatores a filiis Israelis, at exactores ab Aegyptiis, ut patet a sequentibus; ita in sensu interno sunt moderatores illi qui proxime recipiunt, et exactores qui proxime infestant;

[2] quinam illi sunt, 2 sciri potest ab illis in altera vita qui infestant ac injiciunt falsa et mala, et qui recipiunt illa et communicant; qui infestant et injiciunt falsa et mala sunt inferna, sed ut 3 efficere possint, emittunt a se emissarios per quos agunt; apparent illi non procul ab illis qui infestantur; 4 hoc fit ideo ut cogitationes ac intentiones plurium concentrentur, alioquin dissiparentur; emissarii illi apparent in suis certis locis in mundo spirituum, exque ipsis locis ubi apparent, cognosci potest ex quo inferno sunt; quidam apparent supra caput ad variam altitudinem, et ad variam obliquitatem; quidam juxta caput 5 ad dextrum sive ad sinistrum, etiam post illud; quidam infra caput varie 6 ad corpus, in planis a capite usque ad plantas 7 pedis; illi influunt cum talibus quae ab inferno ejiciuntur, et 8 quae influunt, spiritus seu homo non aliter sentit, et inde non 9 aliter scit quam quod 10 in ipso sint, hoc est, quod ipse 11 cogitet illa ac intendat; emissarii illi vocantur subjecta, de quibus videantur quae ab experientia prius n. 4403, 5856, 5983-5989, ostensa sunt; hi quia proxime infestant, significantur per exactores; qui autem ab illis recipiunt et communicant sunt moderatores, ac sunt spiritus intermedii; moderatores enim, ut supra dictum, 12 erant ex filiis Israelis, 13 sed exactores ab Aegyptiis.

[3] Moderatores dicebantur apud populum Israeliticum et Judaicum, qui 14 dicerent quid agerent, et qui 15 praeciperent; quapropter cum judicibus et senioribus etiam sedebant in portis, et loquebantur ad populum quae 16 judicabantur, tum quoque quae a duce mandabantur, ut constare potest a sequentibus his locis:

apud Moschen, Judices et moderatores dabis in omnibus portis tuis juxta tribus tuas, qui judicabunt populum judicio justitiae, [Deut. ] 16:18:

apud eundem,

Quando 17 exibunt ad bellum, loquetur sacerdos ad populum, et admonebit ne timerent; postea moderatores dicent quod qui aedificavit domum reverteretur, et quoque 18 timidi, [Deut. ] xx [1, 2, ] 5, 8, 9:

apud Joschuam, Joschua praecepit moderatoribus ut dicerent ad populum, ut pararent viaticum, antequam transirent Jordanem, 1:10, 11:

apud eundem,

A fine trium dierum factum est, cum transirent moderatores per medium castrorum, et praeciperent, ut cum viderent arcam foederis Jehovae, etiam proficiscerentur, 3:2, 3.

Quod ‘moderatores’ fuerint praefecti populi distincti a principibus illius, videatur Deut. 1:15;

quod a senioribus, Deut. 31:28;

et quoque a judicibus, Jos. 8:33.

Poznámky pod čarou:

1. sequitur

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts id.

4. illi qui in infernis concentrant suas cogitationes ac intentiones, quae alioquin quia a pluribus dissiparentur

5. The Manuscript inserts sive.

6. in plane corporis

7. pedum

8. cum

9. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

10. The Manuscript has then deleted in ipso sit.

11. sit qui cogitat et intendit

12. fuerunt

13. et

14. dixerant populo

15. praeceperunt illis

16. judex judicabat, et quae dux mandabat

17. exirent

18. timidus

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.